monumenta.ch > Cassianus > 21
Cassianus, Collationes, 1, 1, XX. Docet ex similitudine probati trapezitae quomodo cogitationes nostrae discernendae sint. <<<     >>> XXII. De quadripartita discretionis ratione.

Cassianus, Collationes, 1, 1, CAPUT XXI. De illusione abbatis Ioannis.

1 In quo etiam [De hoc Ioanne, et Lyco oppido, seu vico, dictum est lib. IV Instit. cap. 23.] abbatem nuper Ioannem, qui Lyci commoratur, cognovimus fuisse illusum. Nam cum, exhausto corpore atque defecto, perceptionem cibi biduano ieiunio distulisset, accedenti ei ad refectionem die postero, [Plerique cum Dionysio legunt: Veniens diabolus. Sed noster etiam Manuscript. Plantinianae lectioni favet, et est satis familiare Patribus diabolum Zabuli vocabulo designare. D. Cyprianus ad Demetrianum: Quid in ruinam diaboli per ipsum et cum ipso cadis? ubi alii legunt, teste Pamelio: Quid in ruinam Zabuli, etc.; cuius rationem hanc assignat ibidem Morelius: Varietas, inquit, inde orta, quod Dorica lingua quae Latinae quam proxima est, ζα ponitur pro δια, lingua Attica, ut exempli gratia Ζαβάλλω pro διαβάλλω, ζάκορος pro διάκορος. Sic ille, significans Zabulum dictum pro diabolo, Dorica imitatione. D. item Hilarius in Matthaeum (Cap. IV): Contusam, inquit, in tentatione primam omnem Zabuli indicat potestatem. D. Ambrosius lib. de Fide cap. 8: Quid mirum, inquit, si Arius suum imitatur auctorem, ut usurpet illicita; licet quod pater suus Zabulus per semetipsum non fecit, intolerabiliore iste sacrilegio praesumat. Zabulus verum Dei Filium fatebatur; Arius negat. Cassianum etiam superius (Cap. 20) dixisse monui regnum Zabuli pro regno diaboli, ut ibi videre est. (Vide Coelium Rhodig. Antiq. Lect. l. II c. 10.) Denique in hymn. de S. Michaele canit Ecclesia: Michaelem virtute conterentem Zabulum. Porro Zabulon in sacris litteris (Genes. XXX) filius Iacob patriarchae decimus ex Lia: unde tribus Zabulon; sed nihil haec ad Zabulum.] veniens Zabulus in figura Aethiopis tetri, atque ad eius genua provolutus, Indulge, inquit, mihi, quia ego tibi hunc laborem indixi.
2 Itaque ille vir tantus et in discretionis ratione perfectus, sub colore continentiae incongruenter exercitatae intellexit se ob hoc calliditate diaboli circumventum, talique distentum ieiunio, ut lassitudinem non necessariam, immo etiam spiritui nocituram, fatigato corpori superponeret: [Id est, falso, adulterino. Alibi utitur eodem vocabulo, licet forte corrupto, Petrus Damiani quodam loco, ubi ait: Si ipsius monetae oblitterata vel detrita sit regula, postquam metallis imprimitur, non nummus, sed paracharaximus invenitur (Lib. II epist. 1 ad episc. Card.). Ita ipse.] paracharagmo scilicet illusus numismate, dum in illo veri regis imaginem veneratus, parum discutit an esset legitime figuratum. [Quartum munus seu officium boni trapezitae sive nummularii in examinando pondere numismatis, de quo supra: quod et in spiritali discussione observandum egregie docet tum hoc capite, tum sequenti.] Ultima vero observatio huius probabilis trapezitae, quam de inquisitione ponderis esse praediximus, taliter a nobis implebitur, si quidquid gerendum cogitatio nostra suggesserit, [Scripulum ex Vaticano legit Ciaconius. Est enim, inquit, scripulum parvum pondus, nempe vigesima quarta pars unciae. Dicitur etiam scriptulum, sive scribulum, a verbo scribo ubique derivato vocabulo, Graecorum imitatione, qui huiusmodi pondus γράμμα, vel γραμμὴν, id est, litteram vocant, propterea quod ut littera apud eos vigesima quarta pars est alphabeti; ita gramma sive scripulum vigesima quarta pars unciae sit. Sic ille. Dicitur tamen etiam scrupulus et scrupulum eadem significatione et metaphorice pro cura et sollicitudine: quo modo hic etiam sumi potest.] omni scripulo [Lips. in marg. scrupulo] retractantes, atque in nostri pectoris trutina collocantes, aequilibratione iustissima perpendamus, an plenum sit honestate communi, an timore Dei sit grave, si integrum sensu, si humana ostentatione aut aliqua novitatis praesumptione sit leve; si meriti eius pondus inanis cenodoxiae non imminuerit, vel arroserit gloria.
3 Et sic ea protinus ad publicum appendentes examen, id est, ad prophetarum et apostolorum actus, ac testimonia conferentes, vel tamquam integra atque perfecta, illisque compensantia suscipiamus; vel tamquam imperfecta atque damnosa, nec illorum ponderi consonantia, omni cautione refutemus.
Cassianus HOME

csg574.29 ubbB_V_0013.12r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik