monumenta.ch > Cassianus > 20
Cassianus, Collationes, 1, 1, XIX. De tribus cogitationum nostrarum principiis. <<<     >>> XXI. De illusione abbatis Ioannis.

Cassianus, Collationes, 1, 1, CAPUT XX. Docet ex similitudine probati trapezitae quomodo cogitationes nostrae discernendae sint.

1 Hanc igitur oportet tripartitam rationem nos iugiter observare, et universas cogitationes quae emergunt in corde nostro, sagaci discretione discutere, origines earum et causas auctoresque primitus indagantes, ut quales nos eis praebere debeamus, ex illorum merito qui eas suggerunt, considerare possimus, [De hac voce ac sententia nihil fere est quod ad notationes Cuychii et Ciaconii adiici possit, quas proinde utrasque visum est hic ascribere; ac primum Cuychii notatio sic habet: Trapezitae Graecis dicuntur, quos Latine nummularios, mensarios, sive monetarios appellare possumus; sic dictos a moneta, sive argento: non quod argentea vasa caelent vel inaurent, hoc enim fabrorum est; sed quod apud illos examinarentur pecuniae, et deponerentur, interdum fenerato, interdum gratuito, horum tabernae argentariae vocabantur. Graecis autem τραπεζίται a mensa nomen habent; nam τράπεζα mensam significat. Apud Iudaeos quoque fuisse trapezitas, sive nummularios, qui in templo Hierosolymitano, decreto sacerdotum constituti, mutuam sub cautione pecuniam dabant, ex Evangelio manifestum est. Quoniam autem propter continuum pecuniae usum, adulterinos et exoticos nummos a bona et probata moneta optime discernebant, hinc trapezitarum appellatio generatim ad omnes illos extenditur, qui iudicandi peritia valent, et inter aurum et aurichalcum, inter triticum et zizania, interverum et falsum, inter bonum et malum, recte prudenterque discernunt. Et in hac significatione hoc vocabulo usus est Ioannes Cassianus. Haec Cuychius. Ciaconius vero haec addidit: Trapezita Latine nummularius dicitur: mensarius ad verbum reddi potest. Nam τράπεζα mensa est, et nummularii mensa posita munus suum exercebant: unde Dominus noster templum ingressus nummulariorum mensas evertit (Ioan. II). Horum quaestus etiam apud Gentiles parum probatus fuit, quod fenore plerumque constaret. Caeterum erant alii trapezitae, quorum ars erat monetam veram a falsa distinguere. Hi grati populo fuere. Nam de iis ita scribit Plinius libro trigesimo tertio, capite nono. Igitur ars facta denarios probare, tam iucunda lege plebi, ut Mario Gratidiano vicatim totas statuas dicaverit. Mirumque, in hac artium sola vitia discuntur et falsi denarii spectatur exemplar, pluribusque veris denariis adulterinus emitur. Hos etiam a Domino commendatos, et Cassianus hoc loco, et omnes fere sacri doctores referunt. S. Hieronymus in epistola ad Numerium et Alexandrum (Epist. 152): Sciat, inquit, me illud Apostoli libenter audire: Omnia probate; quod melius est tenete (I Thess. V). Et Salvatoris verba dicentis, Estote probabiles nummularii: ut si quis nummus adulter est, et figuram Caesaris non habet, nec signatus est moneta publica, reprobetur: qui autem Christi faciem claro praefert lumine, in cordis nostri marsupium recondatur. Origenes tomo XIX in Ioannem: Servantibus, inquit, illud Iesu mandatum, Estote probi trapezitae. Et Pauli doctrinam dicentis, Omnia probantes, quod melius est tenete. Clemens etiam Alexandrinus Stromat. I, non longe a fine, sic scribit: Εἰκότως ἱερὰ γραφὴ τοιούτους τινὰς ὑμᾶς διαλεκτικοὺς ὄντως θέλουσα γένεσθαι παραινεῖ, Γίνεσθε δὲ δόκιμοι τραπεζίται, πάντα μὲν ἀποδοκιμάζοντες, τὸ δὲ καλὸν κατέχοντες: hoc est, Merito Scriptura tales nos volens esse dialecticos, sic hortatur: Estote probi trapezitae, omnia quidem probantes; quod autem bonum est tenentes. Ad id alludens S. Hieronymus in Epist. ad Ephesios cap. IV: Omni studio, inquit, legendae nobis Scripturae sunt, et in lege Domini meditandum die ac nocte, ut probati trapezitae sciamus quis nummus probus sit, quis adulter. Alludit ad id etiam S. Ambrosius lib. I in Lucam cap. 1 et lib. IX cap. 10. et Basilius in Isai. cap. I; Clemens in Constitut. Apost. lib. II cap. 21. Verum, ut id obiter dixerim, ea sententia in toto Testamento novo non legitur: quare in eam opinionem discessi, ut existimem eam fuisse descriptam ex Evangelio secundum Hebraeos, ex quo antiquissimi auctores, Ignatius, Clemens, Origenes, et alii, quaedam suis scriptis inseruerunt, ut testatur aliquoties S. Hieronymus in catalogo Script. Eccles. (Initio cap. 20 tom. I), et ipse Hieronymus in Isai. caput. XL. Hactenus Ciaconius: cuius coniecturam libentius amplector, quam illam Cuychii superius annotatam. Porro Evangelium illud secundum Hebraeos notat Baronius (An. Christi 99) esse Evangelium D. Ioan. Hebraice translatum, cuius meminit Eusebius lib. III Histor. in fine (in quo fortasse verba illa continebantur quae in Graeco et Latino non habentur); vel potius Evangelium Matthaei Hebraicum, quo Nazaraei utebantur. Nam illud Evangelium secundum Hebraeos appellat D. Epiphanius haeres. 30, et D. Hieronymus, qui illud Latinum fecit, in quo tamen verba illa exciderunt. Caeterum non repugnat sententiam illam de qua agitur Salvatoris esse verbum, sive mandatum, ut Origenes et Hieronymus affirmant, etiamsi in nullo Evangelio reperiatur expressa; nam, ut ait Innocentius III Pontifex, multa tam de verbis quam de factis Dominicis inveniuntur ab evangelistis omissa, quae apostoli vel supplevisse verbo, vel facto expressisse leguntur (Lib. II Decretal. de Celebrat. Missarum cap. Cum Marthae). Paulus enim in Actibus Apostol. sic ait. Meminisse vos oportet verbi Domini Iesu, qui dixit: Beatius est dare quam accipere. Haec nullus quatuor Evangelistarum descripsit. Ita Innocentius. (Vide Melchior. Canum de Locis Theolog. lib. III cap. 3 et sequent.) Potuit igitur illa sententia ex apostolica traditione esse accepta, licet ab evangelistis fuerit praetermissa.] ut efficiamur secundum praeceptum Domini probabiles trapezitae. [Notat hic quatuor defectus, seu vitia nummorum, sive monetae cuiuslibet, legibus etiam imperatoriis expressa, et a nummulariis examinanda, quorum industriam ac peritiam in huiusmodi vitiis discutiendis ac discernendis, docet nobis spiritaliter imitandam et observandam in nostrorum discussione conceptuum et cogitationum, seu etiam quorumvis consiliorum, dogmatum, suggestionum, quae nobis sive exterius sive interius ingeruntur. Primum officium boni trapezitae sive nummularii est probare an nummus sit probae monetae, puta verum aurum, an aurichalcum; aut verum argentum, an stannum praefulgens, qua de re constitutio exstat Gratiani et Theodosii Augustorum lib. III cap. de Veter. Numisma (Vide Cassiodorum lib. VII Varia. epist. 32). Secundum, an sit purum putum, id est, nulla alterius metalli permixtione vitiatum; qua de re caulum est lege Iulia peculatus, ne quis in aurum, argentum, aes publicum, quid indat, neve immisceat (L. 1 ff. ad leg. ult pecula.). Et expressius lege Cornelia. ut qui in aurum vitii quid addiderit, qui argenteos nummos adulterinos conflaverit, falsi crimine teneatur (L. 9 ff. ad. legem Cor. de fals.). Inde aerosa pecunia dicitur, quae multum aeris admixtum habet (Covarruv. tomo I, cap. ult.). Tertio, an veram praeferat legitimi principis imaginem; an vero tyranni alicuius notam, aut figuram; cuiusmodi nummi proprie dicuntur paracharagmata, vel paratypa, et adulteratores huiusmodi παραχαρακταί, de quibus in dicta lege Gratiani et Theodosii. Ulpianus reprobos nummos vocat, a quibus vultus imperatoris abest. Quarto denique, an sit iusti et debiti ponderis, non arrosi et decurtati; de quo Valentinianus, et Valens de Veter. Numis. Haec in gratiam lectoris curiosi annotare libuit; quae tamen etiam ad spiritualem intelligentiam et doctrinam iuvare possunt, ut infra patebit.] Quorum summa peritia est, ac disciplina, probare quodnam sit aurum purissimum, et, ut vulgo dicitur, [Obrizum, vel obryzum, χρυσίον ὄβρυσον, dicitur aurum saepe excoctum et expurgatum, quod et purum putum dicitur. Isidorus, lib. XVI Etymol. cap. 17, dictum putat obrizum, quia obradiet splendore suo, eo quod sit coloris optimi, quod Hebraei Ophaz, Graeci καθαρόν vocant. Plinius autem lib. XXXIII cap. 3: Aurum, inquit, quo magis arsit, eo magis proficit ad bonitatem, aurique experimentum ignis est, ut simili colore rubeat ut ignis, atque ob hoc obrizum vocant. Pagninus in Thesauro linguae sanctae obrizum esse dictum ait ab Ophir; quasi ophirizum. Erat autem Ophir locus auri optimi feracissimus, quod advehi solitum ad Salomonem, III Reg. IX (D. Hieron. epist. 133 et 140; Theodor. in cap. X Danielis. Vide Perer. comment. in Genesim, lib. III).] obrizum, quodve sit minus purgatione ignis excoctum; aereo quoque vilique denario, si pretiosum numisma sub colore auri fulgentis imitetur, prudentissima discretione non falli, et non solum numismata tyrannorum vultus exprimentia sapienter agnoscere; sed etiam illa quae sunt veri quidem regis imagine, sed non legitime figurata, peritia sagaciore discernere.
2 Deinde ne quid illis a legitimo pondere diminutum sit, censura trutinae diligenter inquirere [Pulcherrime hanc eamdem comparationem tractat D. Gregorius lib. XXXIII Moral. cap. 37, ubi licet de haereticis proprie agat, tamen huic loco aptissime consonat et concordat. Ita enim scribit: Electorum mens quanto magis internae luci inhaeret, tanto subtilius quomodo virtutes a vitiis discernere debeat, videt. Quid autem mirum est hoc nos spiritaliter agere, quod quotidie corporaliter cernimus nummularios implere? Qui cum numisma percipiunt, prius qualitatem illius, post figuram, ad extremum vero pondus examinant; ne aut sub auri specie aes lateat, aut hoc quod veraciter aurum est, monetae reprobae figura dehonestet: aut quod et aurum et rectae figurae est, hoc non integrum pondus leviget. Cum igitur mira ignotorum hominum facta conspicimus, residere ad mentis nostrae trutinam, quasi solertes nummularii, debemus, ut prius discretio aurum examinet; ne sub virtute se vitium occultet, et quod prava intentione agitur, recti visione pallietur. Cuius si intentionis qualitas approbetur, impressae mox formulae figura quaerenda est, si approbatis monetariis, id est, ab antiquis Patribus ducitur, et ab eorum vitae similitudine nullo errore vitiatur. Cum vero et per intentionem qualitas, et recta per exemplum figura cognoscitur, restat ut integrum eius pondus exquiratur. Bonum quippe quod per signa et miracula coruscat, si perfectionis summam non habet, pensari sollicite per cautelam circumspectionis debet, ne dum imperfecta res quasi pro perfecta accipitur, in accipientis damnum vertatur. Praedicatores itaque Antichristi quomodo veram numismatis qualitatem tenent, qui in his quae agunt intentionis rectae vim nesciunt, quia per haec, non coelestem patriam, sed culmen gloriae temporalis exquirunt? Quomodo a monetae figura non discrepant qui ab omni pietate iustorum iustos persequendo discordant? Quomodo in se integritatis pondus ostendunt, qui non solum humilitatis perfectionem nequaquam assecuti sunt, sed neque ipsam primam ianuam contigerunt? hinc ergo, hinc electi cognoscant quomodo haereticorum signa despiciant, quorum profecto actio omne quod a piis Patribus gestum memoratur impugnat. Haec D. Gregorius de haereticorum moribus et actibus discutiendis Ex quibus generalis doctrina de caeteris hominum actibus et cogitationibus, de quibus hic agitur, diligenter examinandis sumi potest.]. Quae omnia nos quoque debere spiritaliter observare evangelicus sermo sub huius nominis demonstrat exemplo. Primum, ut quidquid cordibus nostris irrepserit, vel si quod nobis dogma fuerit intromissum, utrumnam sit divino illo et coelesti Spiritus sancti igne purgatum, an ad Iudaicam superstitionem pertinens, seu de saecularis philosophiae tumore descendens, in superficie tantum praeferat pietatem, diligentissime perscrutemur. Quod ita poterimus implere, si illud Apostolicum fecerimus, [Circa hanc sententiam occurrunt aliqua notanda. Primo eam locum habere in his quae sunt dubia utrum ex Deo sint, necne, ut docet S. Thomas (2-2, q. 189, a. 10, ad 1): sicut dubium potest esse his qui sunt in religione, utrum ille qui religioni se offert Spiritu Dei ducatur, aut simulate accedat, et ideo debent accedentem probare utrum divino Spiritu moveatur. Sed illi qui ad religionem accedit, non potest esse dubium an propositum de ingressu religionis in corde eius exortum sit a Spiritu Dei, cuius est ducere hominem in terram rectam. Secundo per spiritum intelligi quamcumque doctrinam hominis privati, seu quamcumque suggestionem, inspirationem, revelationem, aut quemvis animi et voluntatis impulsum ad aliquid agendum aut fugiendum. De his enim omnibus, an ex Deo sint, exemplo nummulariorum diligenter probandis, discutiendis, examinandis, generatim hic agitur. Dixi hominis privati; non enim vel Scripturae sacrae, vel Ecclesiae catholicae, aut Romani pontificis, vel conciliorum generalium, vel sanctorum Patrum et doctorum in unum consentientium spiritus sunt a nobis probandi, si ex Deo sint, hoc est, examinandi an veri sint, necne, cum omnimodam et indubitatam veritatem contineant; sed cum omni veneratione amplectendi. Tertio sciendum, non omnium esse hoc munus diiudicandi spiritus et probandi, sed eorum qui praesunt, vel eorum qui, ut ait Apostolus, pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni et mali (Heb. V), quique praediti sunt dono discretionis spirituum, de quo infra; quod donum non omnibus datur; ut docet idem Apostolus I Cor. XII: Datur tamen, quantum expedit, petentibus et ad Deum confugientibus. Proinde qui illud non habet, seu qui indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et nemini improperat, ait Apostolus Iacobus (Iacob. IV). Quarto, sicut aurum igne probatur et examinatur, vel Lydio lapide, qui χρυσίτης vocatur, aut aliis opportunis experimentis: ita haec regula certa in probandis spiritibus servanda est, ut illam doctrinam, suggestionem, inspirationem, etc., pro vera, catholica et salutari amplectamur, quae consona est Scripturae sacrae, conciliis generalibus, definitionibus pontificum et Patrum sententiis, quae etiam Ecclesiae pietati et praxi consentanea invenitur. Caetera vero omnia, quae ab his aut in toto aut in parte dissident, velut spuria, adulterina, noxia, repudianda.] Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint [I Ioan. IV]. Quo genere sunt illi quoque decepti, qui post professionem monachi, nitore sermonis, et quibusdam sunt philosophorum dogmatibus illecti, quae prima fronte piis quibusdam sensibus ac religioni consonis audientes, velut auri fulgore fallentia, quos semel superficie illexerant, velut numismatibus aereis falsisque deceptos, perpetuo nudos ac miseros reddiderunt, vel ad saeculi eos strepitum revocantes, vel [Tales olim monachi permulti, qui vel simplicitate et ignorantia ducti, vel haereticorum aut philosophorum fallaciis seducti, et a rectae disciplinae tramite deviantes, in graves errores inciderunt, et alios induxerunt, magnosque in Ecclesia tumultus et tragoedias excitarunt. Ex quibus etiam prodiere complures haeresiarchae; unde denominati haeretici Euchaitae, Origenistae, Eustathiani, Massaliani, Anthropomorphitae, Ioviniani, Eutychiani, Severiani, atque alii quamplurimi, usque ad nostra fere tempora, quibus nullum umquam fuit saeculum fecundius huiusmodi desertoribus regularis ac monasticae disciplinae, qui et in haeresiarchas e diaboli conflatoria officina sunt transfusi.] ad haereticos errores ac praesumptiones tumidas pertrahentes.
3 Quod etiam [In quibusdam codicibus legitur Achar; in aliis, cum Dionysio, Achor, ut notavit Cuychius. Sed sciendum eumdem dici Achar I Paral. II, ut et apud Iosephum lib. V Antiq. cap. 1, qui Iosue VII dicitur Achan: Achor vero locus est in quo Acham ille sacrilegus ob anathematis furtum lapidibus obrutus et cum suis concrematus est.] Achan in libro Iesu Nave [Quem Hebraei Iosue Ben Nun, id est, Iosue filium Nun vocant; qui primus post Moysen dux populi Israelitici, dictus idem Ause, vel Osee, teste divo Hieronymo (D. Hieron. in prol. et lib. I contra Helvid.).] legimus fuisse perpessum, qui de castris Allophylorum [Allophyli Latine dicuntur alienigenae. Ambros. lib. I Officio. c. 28: Adversarios suos allophylos, id est, alienigenas Latino appellant vocabulo. Proprie tamen allophyli dicti sunt Palaestini, qui et Philistaei. Unde divus Hieronymus (In cap. II Isaiae): Pro Philisthiim, inquit, semper Septuaginta alienigenas interpretati sunt, id est, τοὺς ἀλλοφύλους, nomen commune pro proprio, quae est hodie gens Palaestinorum, quasi Plitteram sermo Hebraicus non habet, sed pro ea φ Graeco utuntur.] reguiam auream concupiscens atque furatus, [Alludere videtur ad illud, quod in cap. septimo libri Iosue legitur: Anathema in medio tui est, Israel. Porro anathema varie accipitur in sacris litteris. Nam et ipsam anathematis, id est, sacrilegii culpam, et eius sceleris poenam, et res Deo devotas et proinde a nullo homine utendas, aut denique legem de anathemate latam subinde significat. At hic nihil aliud significare videtur, quam ipsam exsecrationem, maledictum et interitum, quem miser ille patrato scelere ex divina ordinatione incurrit. Quod enim anathema interdum occisionem significet, multis veteris Instrumenti testimoniis probari potest, ait D. Hieronymus in epistola ad Algasiam quaest. 9. Quod autem sequitur: Et aeterna meruit morte damnari, satis dura est, et parum authentica huius anachoretae sententia, cum et textus historiae et consensus interpretum potius suadeant Acham illum vere et ex animo doluisse, et peccatum suum ingenue agnovisse, sicque publica ac humili confessione dedisse gloriam Deo; ac proinde non aeterna, sed temporali dumtaxat morte fuisse damnatum. D. quidem Augustinus quaestione 9 super Iosue ita dubitanter et ambigue hac de re loquitur, ut valde obscurum sit, utram in partem magis propendeat. At Dionysius Carthusianus et alii interpretes multo probabilius censent Acham vere poenituisse, et morte corporali expiatum mortem aeternam evasisse. Unde perperam additum hic ab aliquo sciolo, ut sententiam anachoretae tueretur, in ipso Dionysii codice, non vere poenituit, quod nec praecedentibus cohaeret, neque ex Cassiano habetur, et ipsius Dionysii sententiae ex diametro repugnat.] anathemate percuti, atque aeterna meruit morte damnari (Iosuae VII). Secundo sollicite nos explorare convenit, ne auro purissimo Scripturarum prava interpretatio coaptata metalli pretiositate nos fallat.
4 In quo etiam Domino Salvatori callidissimus diabolus: velut homini simplici, tentavit imponere, dum ea quae generaliter sunt super omnium iustorum personis intelligenda, malivola interpretatione corrumpens, specialiter huic qui angelorum custodia non egebat, conatur aptare, dicens: Quia [Etsi hanc Scripturam maligna interpretatione corruperit diabolus, dum quod de viro iusto (puro scilicet homine) proprie dictum est, Christo Deo et homini adaptare studuit, ut hic dicitur; tamen ex hoc maiorem vim eius argumentum habere videbatur. Sic enim sibi visus est non minus speciose quam nervose argumentari a minori ad maius: De quolibet viro iusto scriptum est: Quia angelis suis Deus mandavit de te, etc.; ergo multo magis de Christo, qui non modo vir iustus, immo etiam Dei Filius est. Verum sub hac subdola et fallaci argumentatione, multiplex adversum se et irrefragabile argumentum male cautus sophista procudit, et suo se gladio multipliciter iugulavit. Si enim Filius Dei erat, immo quia Filius Dei erat, idcirco angelorum custodia non indigebat; et quia iustus erat, Deum tentare non poterat, sic enim iustus non esset (Vide Vincen. Lirin. c. 37 et 38). Quod si ab homine iusto alienum est tentare Deum; quanto magis a Dei Filio! Hinc D. Chrysostom. vel quisquis auctor operis imperfecti in Matthaeum: Vere, inquit, Filius Dei angelorum manibus non portatur, sed ipse magis angelos portat; et si portatur manibus angelorum, non ut non offendat ad lapidem pedem suum, quasi infirmus, sed propter honorem, quasi dominus. O diabole, quoniam Filius Dei manibus portatur legisti, et quia super aspidem et basiliscum calcat non legisti? sed illud profers ut superbus, hoc autem taces ut astutus (Hom. 5).] angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis, in manibus portabunt te, ne umquam offendas ad lapidem pedem tuum [Psalm. XC, ] [Matth. IV]: pretiosa scilicet eloquia Scripturarum callida assumptione convertens, et ad contrarium noxiumque sensum detorquens, ut imaginem tyrannici vultus sub colore nobis auri fallentis obiiciat, sive cum [Paracharaxismis omnia exemplaria tam excusa quam mss., cum tamen omnino legendum videatur, paracharagmis, ut Ciaconius annotavit, vel paracharagmatis, id est, numismatibus adulterinis, seu falso charactere notatis, ut supra dictum est. (Vide Molanum de Pictur. cap. 13.) In quam itidem vocem tam Cuychii quam eiusdem Ciaconii serias et utiles annotationes hic subiiciam. ne vel eorum laudi, vel publicae videar utilitati invidisse. (Did. Covarruv., ubi supra.) Sic igitur Cuychius: Paracharaxima, sive paracharagmata sunt adulterina et falsa signa, sive numismata; et qui huiusmodi monetam cudunt, paracharactae vocantur. Nam παραχαράσσειν est adulterare et falso signare. Sic versutissimus daemon et haeretici illius administri multa edunt opera quae externam quidem pietatis speciem prae se ferunt, sed ad fraudem et illusionem destinantur. De cuiusmodi operibus multa videre est apud Cassianum in duabus primis collationibus. Ciaconius vero haec habet: Paracharaxismum, sive (ut legendum existimo) paracharagmum est falsa moneta, Graece παραχάραγμα dicta: hinc paracharactae, qui falsos nummos cudunt, ut lib. IX Cod. Theodosiani tit. De falsa moneta, l. 8: Falsae monetae rei, quos vulgo paracharactas vocant, maiestatis crimine tenentur obnoxii. Sic et Cassianus collat. secunda, cap. 9, paracharagmum vulgare verbum fuisse tradit: nec dubito quin id ex Origene acceperit, cuius haec sunt, ex homilia tertia in Levit.: Solus est Dominus noster Iesus Christus, qui te huiusmodi artem possit docere, per quam possis discernere quae sit pecunia, quae veri regis imaginem tenet; quae vero sit adulterina et, ut vulgo dicitur, extra monetam formata, quae nomen quidem habet regis, veritatem autem regiae figurae non teneat. Ubi quod Latinus interpres vertit extra monetam formata, id Graece fuisse existimo παραχάραγμα. Nam eas homilias mihi Graece videre non contigit. Idem homilia tertia in psal. XXXVI: Omnium haereticorum sermo non est probata pecunia, nec Dominicam integre in se habet figuram, sed adulte ram, quae, ut ita dicam, extra monetam ita figurata est, quia extra Ecclesiam composita est. Porro charagma imaginem nummo impressam significare ostendit Auctor, quem vocant imperfecti, homil. 38 in Matth., cum ita scribit: Nummus qui non habet charagma Caesaris, reprobus est. Ergo si recte auguror, Cassianus Latina terminatione, ut alia etiam Graeca nomina, paracharagmum declinavit. Haec Ciaconius.] paracharagmis nos conatur illudere, quoddam scilicet pietatis opus admonens affectandum, quod non de legitima seniorum procedens moneta, sub praetextu virtutum ducit ad vitia, vel immoderatis incompetentibusque ieiuniis seu vigiliis nimiis, vel orationibus inordinatis, vel incongrua lectione decipiens, ad noxium pertrahit finem.
5 Vel cum intercessiones ac visitationes pias persuadet impendere, quibus nos a spiritalibus monasterii claustris et secreto amicae quietis excutiat, sollicitudines etiam curasque suscipere religiosarum ac destitutarum suggerit feminarum, ut huiusmodi laqueis monachum inextricabiliter irretitum perniciosarum sollicitudinum occupatione distendat.
6 Vel certe cum desiderare sanctum clericatus officium sub praetextu aedificationis multorum, et amore lucri spiritalis instigat, per quod nos ab humilitate propositi huius ac districtione divellat. Quae omnia cum sint nostrae saluti professionique contraria, tamen velamine quodam misericordiae ac religionis obtecta, facile imperitos incautosque decipiunt.
7 Imitantur enim numismata veri regis, quia videntur ad praesens plena pietatis, sed non sunt a legitimis monetariis, id est, probatis et catholicis Patribus figurata; nec de cardinali ac publica collationis eorum prodeunt officina, sed furtim fraude daemonum fabricata, non sine detrimento imperitis quibusque et ignorantibus ingeruntur. Quae quamvis utilia ac necessaria videantur ad praesens, tamen si soliditatibus professionis nostrae incipiant post hoc esse contraria, et totum quodammodo corpus nostri labefactare propositi, tamquam necessarium quidem, sed scandalizans membrum, et quod dextrae manus vel pedis agere videatur officium, proiici a nobis atque abscindi salubre est.
8 Satius enim est absque unius praecepti membro, id est, operatione vel fructu, in caeteris sanum firmumque durare, et tamquam debilem introire in regnum Dei, quam cum soliditate mandati incidere in aliquod scandalum, quod perniciosa consuetudine separatos nos a districtionis regula, atque arrepti propositi disciplina, inducat in tale dispendium, quod nequaquam futura detrimenta compensans, omnes praeteritos fructus totumque operationis nostrae corpus gehennae faciat ignibus concremari [Matth. XVIII]. De generibus istiusmodi illusionum etiam in Proverbiis eleganter exprimitur: [Vulgata editio: Est via quae videtur homini iusta, novissima autem eius ducunt ad mortem (Proverb. XIV et XVI). Duo Proverbiorum loca coniunxit Cassianus: alterum ex cap. XIV, quem D. Hieronymus lib. I adversus Pelagianos ita citat: Est via quae videtur recta esse apud homines, et novissima eius veniunt in profundum inferni; alterum ex cap. XVI, quem idem Hieronymus in Isa. cap. II et lib. II adversus Pelagianos cap. 1 citat in hunc modum: Sunt viae quae videntur viro iustae, novissima autem earum respiciunt in profundum inferiis.] Sunt viae quae videntur rectae esse viro: novissima autem earum venient in profundum inferni (Proverb. XIV). Et iterum: [Ita LXX interpretes: πονηρὸς κακοποιεῖ ὅταν συμμίξῃ δικαίῳ, μισεῖ δὲ ἦχον ἀσφαλείας; cui in Vulgata versione respondet haec e regione sententia, multum tamen diversa: Affligetur malo, qui fidem facit pro extraneo; qui autem laqueos, securus erit (Proverb. XI).] Malignus nocet cum se miscuerit iusto [Prov. XVI], id est, diabolus decipit cum fuerit colore sanctitatis obtectus.
9 Odit autem sonum tutelae, id est, discretionis vim, quae de seniorum verbis ac monitione procedit.
Cassianus HOME

csg574.26 ubbB_V_0013.11r

Cassianus, Collationes, 1, 1, XIX. De tribus cogitationum nostrarum principiis. <<<     >>> XXI. De illusione abbatis Ioannis.
monumenta.ch > Cassianus > 20

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik