monumenta.ch > Cassianus > 19
Cassianus, Collationes, 1, 1, XVIII. Comparatio aquariae molae et animae. <<<     >>> XX. Docet ex similitudine probati trapezitae quomodo cogitationes nostrae discernendae sint.

Cassianus, Collationes, 1, 1, CAPUT XIX. De tribus cogitationum nostrarum principiis.

1 Illud sane prae omnibus nosse debemus, [Quaeri potest cur tria tantum posuerit cogitationum nostrarum principia, cum et boni angeli saepe immittant nobis bonas ac salutares cogitationes, ut notum est. Paucis respondet D. Thomas (I part. q. 111, art. 2), quod bonae cogitationes attribuantur altiori principio, scilicet Deo, licet angelorum ministerio procurentur.] tria cogitationum nostrarum esse principia, id est, ex Deo, ex diabolo et ex nobis. Ex Deo quidem sunt, cum Spiritus sancti illustratione nos visitare dignatur, erigens nos ad sublimiorem profectum, et in quibus vel minus acquisivimus, vel desidiose agentes superati sumus, saluberrima compunctione castigat; vel cum reserat nobis coelestia sacramenta, et propositum nostrum ad meliores actus voluntatemque convertit, ut ibi, cum [De rege Assuero quisnam fuerit, habes varias sententias apud Bellarminum lib. I de Verbo Dei cap. 7, et Serarium in Commentariis libri Esther. Quomodo autem is a Domino castigatus intelligatur, partim ex Scriptura (Esther VI), partim ex Iosephi veluti Commentario colligere licet (Ioseph. Antiquit. lib. XI cap. 6). Textus Scripturae sic habet: Noctem illam duxit rex insomnem, iussitque sibi afferri Historias et Annales priorum temporum: quae cum illo praesente legerentur, ventum est ad illum locum, ubi scriptum erat, quomodo nuntiasset Mardochaeus insidias Bagathan et Thares eunuchorum, regem Assuerum iugulare cupientium. Quod cum audisset rex, ait: Quid pro hac fide honoris ac praemii Mardochaeus consecutus est? Dixerunt ei servi eius ac ministri: Nihil omnino mercedis accepit, etc. Iosephi vero Commentarius: Deus, inquit, spem malignam Aman deridebat, et, accidentia praevidens, de futuris delectabatur. Nam regi somnum per illam noctem abstulit, et quae sequuntur. Castigatum ergo a Domino Assuerum hic insinuat Auctor, cum immissa divinitus illa insomnia, lectisque coram eo Annalium et Historiarum monumentis, Mardochaei fidem et officium in detegendis insidiis olim praestitum ad memoriam revocans, de ipso, ut par erat, digne remunerando, Deo inspirante, serio cogitare coepit: unde consecuta deinde crudelissimae sententiae in Iudaeos ab Aman procuratae revocatio et abrogatio. Porro quid inter historias et annales discriminis sit, tradit Gellius lib. V cap. 18, et Isidorus Etymol. lib. I cap. ult. Ex quibus Baronius ita retulit (In 1 praefat. Annal.): Eo discrimine veteres ab historia annales distinxerunt, quod illa proprie res suorum temporum gestas, quas auctor vel vidit, vel potuit videre, pertractet, neque tantum quid gestum sit, sed et qua ratione, quove consilio, indicet. Annalibus contra scriptor res antiquas, ut plurimum, quas sua non novit aetas, easdemque per annos singulos litterarum monimentis commendet. Sic ipse.] rex Assuerus castigatus a Domino, libros annales instigatur inquirere, quibus Mardochaei beneficia recordatus, summi eum gradu honoris exaltat, ac protinus crudelissimam super nece gentis Iudaeae sententiam revocat (Esther VI). Vel cum Propheta commemorat, Audiam quid loquatur in me Dominus Deus [Psal. LXXXIV]. Alius quoque, Et dixit, inquit, angelus qui loquebatur in me [Zach. I]. Vel cum Filius Dei venturum se una cum Patre, et mansionem apud nos facturum esse promittit [Ioan. XIV]. Et, Non estis vos, inquit, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis [Matth. X]. Et vas electionis, Experimentum eius quaeritis qui in me loquitur Christus [II Cor. XIII]? [Damascenus lib. II de Fide cap. 4. de daemonibus agens: Omnis, inquit, pravitas ab ipsis procuratur, et impurae perturbationes. Et suggerere quidem homini permissi sunt, cogere autem non possunt. In nostra enim potestate est admittere aut non admittere eorum suggestionem. Ita Damascenus. D. Thomas ubi supra: Daemones, ait, non possunt immittere cogitationes, interius eas causando, cum usus cogitativae virtutis subiaceat voluntati. Dicitur tamen diabolus incensor cogitationum, in quantum incitat ad cogitandum, vel ad appetendum cogitata, per modum persuadentis, vel passionem concitantis. Potest enim huiusmodi passiones concitare in sensualitate, atque ita voluntatem movere; non tamen ex necessitate, quia voluntas semper remanet libera ad consentiendum vel resistendum passioni. Duobus ergo modis immittit nobis diabolus cogitationes, aut immutando phantasiam, seu imaginationem, et varia ei obiecta suasoria proponendo; aut passionem excitando in sensualitate, per quam voluntas allicitur. Utrumque enim potest diabolus, si Deus permittat; voluntatem tamen cogere aut efficaciter movere non potest, nisi ipsa sponte consentiat.] Ex diabolo vero cogitationum nascitur series, cum subvertere nos tam vitiorum oblectatione, quam etiam occultis conatur insidiis, subtilissima calliditate mala pro bonis fraudulenter ostentans, et transfigurans se nobis in angelum lucis [II Cor. XI]. Vel cum evangelista refert: Et coena facta, [D. Augustinus tract. 55 in Ioannem: Missio ista spiritualis suggestio est; et non fit per aurem, sed per cogitationem. Diabolicae enim cogitationes immittuntur, et humanis cogitationibus immiscentur.] cum diabolus iam misisset in cor Iudae Simonis Scarioth, ut traderet Dominum [Ioan. XIII]. Et iterum: Post buccellam. inquit, introivit in illum Satanas [Ibidem]. Petrus quoque ad Ananiam, Quare, ait, tentavit Satanas cor tuum, mentiri te Spiritui sancto [Actor. V]? Et illud quod in Evangelio, et multo ante per Ecclesiastem praedictum legimus: Si Spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimittas [Eccles. X]. Illud quoque quod dicitur ad Deum contra Achab in tertio Regum libro ex persona spiritus immundi: Egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius [III Reg. XXII]. [Quomodo cogitationes oriantur ex nobis, cum Apostolus dicat: Non sumus sufficientes cogitare aliquid ex nobis, quasi ex nobis (II Cor. III). Vide in notatione dom. Cuychii ad calcem operis.] Ex nobis autem oriuntur, cum naturaliter ea quae gerimus, vel gessimus, vel audivimus, recordamur [Vide annotationem quartam Cuychii post finem operis]. De quibus beatus David, Cogitavi, inquit, dies antiquos, et annos aeternos in mente habui, et meditatus sum nocte cum corde meo, et exercitabar, et scopebam spiritum meum [Psal. LXXVI]. Et iterum, Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt [Psal. XCIII]. In Evangelio quoque Dominus ad Pharisaeos, Quid cogitatis mala in cordibus vestris [Matth. IX]?
Cassianus HOME

csg574.25 ubbB_V_0013.10v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik