monumenta.ch > Cassianus > 18
Cassianus, Collationes, 1, 1, XVII. Responsio quid possit mens super cogitationum statu, quidve non possit. <<<     >>> XIX. De tribus cogitationum nostrarum principiis.

Cassianus, Collationes, 1, 1, CAPUT XVIII. Comparatio aquariae molae et animae.

1 [Eamdem similitudinem et comparationem cordis humani, sive animae rationalis, et molae aquariae egregie explicat D. Bernardus in suis Meditationibus devotissimis cap. 9. Sicut, inquit, molendinum velociter volvitur, et nihil respuit; sed quidquid imponitur, molit; si autem nihil apponitur, seipsum consumit: sic cor meum semper est in motu, et numquam requiescit; sed sive dormiam, sive vigilem, somniat et cogitat quidquid ei occurrit. Et sicut molendinum, arena si imponatur, exterminat, pix inquinat, palea occupat; sic cor meum cogitatio amara turbat, immunda maculat, vana inquietat et fatigat. Ita cor meum, dum futurum non curat gaudium, nec divinum quaerit auxilium, ab amore coelestium elongatur, et in amore terrestrium occupatur. Cumque elabitur ab illis, et involvitur in istis, vanitas illud recipit, curiositas deducit, cupiditas allicit, voluptas seducit, luxuria polluit, torquet invidia, turbat iracundia, cruciat tristitia; sicque miseris casibus submergitur omnibus vitiis, quoniam unum Deum, qui ei sufficere poterat, dimisit. Haec Bernardus, et quae sequuntur.] Quod exercitium cordis non incongrue molarum similitudini comparatur quas meatus aquarum praeceps impetu rotante provolvit. Quae nullatenus quidem cessare possunt ab opere suo aquarum impulsibus circumactae; in eius vero qui praeest situm est potestate, utrumnam triticum molat, an hordeum loliumve comminuat.
2 Illud namque est proculdubio commolendum, quod ingestum ab illo fuerit cui operis illius cura commissa est. Ita igitur etiam mens per vitae praesentis incursus, undique ingruentibus tentationum torrentibus, circumacta, vacua quidem cogitationum aestibus esse non poterit; quales vero vel admittere, vel parare sibi debeat, studii ac [Cooperante Dei gratia; qua de re alias latius.] diligentiae suae providebit industria.
3 Si enim, ut diximus, ad sanctarum Scripturarum meditationem iugiter recurramus, ac memoriam nostram ad recordationem spiritalium rerum et desiderium perfectionis, spemque futurae beatitudinis erigamus, necesse est ut ortae cogitationes exinde spiritales, in his quae meditati sumus mentem faciant immorari. Sin vero desidia seu negligentia superati, vitiis et otiosis confabulationibus occupemur, seu curis mundanis et superfluis sollicitudinibus implicemur, consequenter exinde, velut [Zizania, vel zizanium, quae Graecis aera, vel αἴρα Suidae dicitur, vitium tritici hordeique nimia terrae humiditate corrupti, iugibusque pluviis diluti; quod Latino vocabulo lolium appellatur. Isidorus Etymol. lib. XVII cap. 10 (Hom. 50): Zizania, inquit, quod poetae semper infelix lolium dicunt, quod sit inutile et infecundum. At D. Basilius in Hexaemero haec nonnihil distinguere videtur, cum ait: Nam id quod lolium appellatur, caeteraque adulterina semina, quae sese cum esculentis miscere solent, quaeque Scriptura sacra (Matth. XIII) nuncupare zizania consuevit: non tritico mutato, sed ex origine sua principioque nascuntur, propriumque suum obtinent genus. Porro zizania in sacris Litteris metaphorice dicuntur vel doctrinae, vel morum, vel cogitationum (ut hic) prava semina. Unde divus Hieronymus epist. 22 ad Eustochium: Nolo sinas cogitationem crescere: dum parvus est hostis, interfice; nequitia, ne zizania crescant, elidatur in semine.] quaedam zizaniorum species generata, operationem quoque nostro cordi noxiam ministrabit; et secundum sententiam Domini Salvatoris, ubi fuerit thesaurus operum nostrorum seu intentionis nostrae, ibi et cor nostrum necessario permanebit [Matth. VI].
Cassianus HOME

csg574.24 ubbB_V_0013.10v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik