monumenta.ch > Cassianus > 3 > 17
Cassianus, Collationes, 1, 1, XVI. Interrogatio de cogitationum mobilitate. <<<     >>> XVIII. Comparatio aquariae molae et animae.

Cassianus, Collationes, 1, 1, CAPUT XVII. Responsio quid possit mens super cogitationum statu, quidve non possit.

1 Moyses: [De multiplici varietate cogitationum, quibus mens nostra interpellatur, praeclare disserit D. Bernardus in lib. de Conscientia cap. 5, ubi haec inter alia: Cogitationum multiplex varietas esse cognoscitur. Aliae namque cor inflant, aliae elevant, aliae perturbant, aliae dissipant, aliae confundunt, aliae distendunt, aliae ligant, aliae inquinant, aliae contrahunt, aliae corrumpunt. Inflant ut superbae, elevant ut vanae, perturbant ut invidae, dissipant ut iracundae, confundunt ut acediosae, distendunt ut ambitiosae, ligant ut gulosae, inquinant ut luxuriosae, contrahunt ut timidae, corrumpunt ut malitiosae. His igitur exclusis mens purgatur, si sanctis cogitationibus iugiter exerceatur, sicut scriptum est: Cogitatio sancta custodiet te.] Mentem quidem non interpellari, cogitationibus impossibile est; suscipere vero eas, sive respuere omni studenti possibile est [Lips. in marg. studenti per gratiam Dei possibile est]. [Vide tertiam Cuychii annotationem post finem huius operis.] Quemadmodum igitur ortus earum non omnino pendet a nobis, [Melius alii: Ita reprobatio, vel electio, etc. Cum paulo ante dixerit: suscipere, vel respuere, quod est eligere aut reprobare.] ita probatio vel electio consistit in nobis.
2 Nec tamen ex eo quod diximus impossibile esse mentem cogitationibus non adiri, totum vel incursui, vel illis spiritibius tribuendum est qui eas nobis nituntur ingerere; alioquin nec liberum in homine maneret arbitrium, nec in nobis staret nostrae correptionis industria [Lips. in marg. correctionis]. Sed est, inquam, nostrum magna ex parte, ut cogitationum qualitas emendetur, et vel sanctae ac spiritales in cordibus nostris, vel terrenae carnalesque concrescant.
3 Ideo nonnumquam frequens lectio et iugis adhibetur meditatio Scripturarum, ut exinde nobis spiritalis memoriae praebeatur occasio. Idcirco decantatio crebra Psalmorum, ut assidua nobis exinde subministretur compunctio. Idcirco vigiliarum ac ieiuniorum orationumque sedulitas adhibetur, ut extenuata mens non terrena sapiat, sed coelestia contempletur. Quibus rursum negligentia irrepente cessantibus, [Divus Gregorius I Reg. cap. 14: Vitare turpes cogitationes non praevalet, qui honestas in se non habet. Quia enim semper cogitamus, exquirenda nobis sunt bona, ne mala cogitemus.] necesse est ut mens vitiorum squalore concreta in carnalem partem mox inclinetur et corruat.
Cassianus HOME

csg574.23 ubbB_V_0013.10r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik