monumenta.ch > Cassianus > 15
Cassianus, Collationes, 1, 1, XIV. De animae perpetuitate. <<<     >>> XVI. Interrogatio de cogitationum mobilitate.

Cassianus, Collationes, 1, 1, CAPUT XV. De contemplatione Dei.

1 Contemplatio [Varii de Deo conceptus et meditandi modi. De quibus vide D. Gregorium hom. 17 et 18 in Ezechielem.] vero Dei multifarie concipitur. Nam Deus non sola incomprehensibilis illius substantiae suae admiratione cognoscitur, quod tamen adhuc in spe promissionis absconditum est; sed etiam creaturarum suarum magnitudine, vel aequitatis suae consideratione, vel quotidianae dispensationis auxilio, pervidetur; quando, scilicet, quae cum sanctis suis per singulas generationes egerit, mente purissima perlustramus, cum potentiam ipsius qua universa gubernat, moderatur ac regit, cum immensitatem scientiae eius, et oculum quem secreta cordium latere non possunt, trementi corde miramur; cum arenam maris, undarumque numerum dimensum ei cognitumque pavidi cogitamus; cum pluviarum guttas, cum saeculorum horas ac dies, cum praeterita, futurave universa obstupescentes scientiae eius assistere contemplamur: cum ineffabilem clementiam eius consideramus, qua innumera flagitia, quae singulis quibusque momentis sub ipsius committuntur aspectu, indefessa longanimitate sustentat; cum intuemur vocationem qua nos nullis praecedentibus meritis gratia suae miserationis ascivit: cum denique quot occasiones salutis tribuit adoptandis [Lips. in marg. adoptata] cum quodam admirationis intuemur excessu; quod ita nos nasci praecepit, ut ab ipsis cunabulis gratia nobis legisque suae notitia traderetur, quod ipse adversarium vincens in nobis pro solo bonae voluntatis assensu, aeterna beatitudine ac perpetuis nos praemiis munerat; cum postremo dispensationem suae Incarnationis pro nostra salute suscepit, ac mirabilia mysteriorum suorum in cunctis gentibus dilatavit. Sunt autem aliae quoque huiusmodi contemplationes innumerae, quae pro qualitate vitae ac puritate cordis in nostris sensibus oriuntur, quibus Deus vel videtur mundis obtutibus, vel tenetur.
2 Quas profecto nullus perpetuo retentabit, in quo adhuc aliquid carnalium vivit affectuum; quia non poteris, ait Dominus, videre faciem meam; [Moralis expositio illius sententiae, quam etiam habet D. Gregorius XVIII Moral. c. 38, ubi tractans illa verba Iob (Cap. XXVIII): Abscondita est ab oculis omnium viventium. Quisquis, inquit, Sapientiam, quae Deus est, videt, huic vitae funditus moritur, ne iam eius amore teneatur. Nullus quippe eam vidit, qui adhuc carnaliter vivit, quia nemo potest Deum amplecti simul et saeculum. Qui enim Deum videt, eo ipso moritur, quo vel intentione cordis, vel effectu operis, ab huius vitae delectationibus separatur. Unde adhuc ad eumdem Moysen dicitur: Non enim videbit me homo, et vivet; ac si aperte diceretur: Nullus umquam Deum spiritualiter videt, et mundo carnaliter vivit. Unde Paulus quoque Apostolus, qui adhuc Dei invisibilia, sicut ipse testatur, ex parte cognoverat, iam, huic mundo totum se mortuum perhibebat, dicens: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Gal. VI). Ita Gregorius moraliter illa verba Exodi cum nostro Collatore exponens. Porro germanus ac litteralis sensus eius sententiae est neminem in hac vita videre aut vidisse Deum, id est clare et intuitive conspexisse divinam essentiam, sicuti beati in coelo conspiciunt (Vide S. Thom. 2-2, q. 180, a. 5). Nam, ut ibidem ait B. Gregorius: Quamdiu hic mortaliter vivitur, videri per quasdam imagines Deus potest, sed per ipsam naturae suae speciem non potest. At haec non ad hunc locum.] non enim videbit me homo, et vivet [Exod. XXXIII], scilicet mundo huic affectibusque terrenis.
Cassianus HOME

csg574.22 ubbB_V_0013.9v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik