monumenta.ch > Cassianus > 14
Cassianus, Collationes, 1, 1, XIII. Responsio de directione cordis in Deum, et de regno Dei et diaboli. <<<     >>> XV. De contemplatione Dei.

Cassianus, Collationes, 1, 1, CAPUT XIV. De animae perpetuitate.

1 Quamobrem in hoc corpore constitutus iam noverit unusquisque illi se religioni vel ministerio deputandum, cuius in hac vita semetipsum participem cultoremque praebuerit; illiusque se etiam in illo perenni saeculo consortem futurum esse non ambigat, cui nunc ministrum se sociumque maluerit exhibere, secundum sententiam Domini ita dicentis: Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit [Ioan. XII]. Nam quemadmodum [Zabuli, id est, diaboli: de quo vide notata inferius (Ad cap. 21 huius coll.). Quibus addo hoc D. Cypriani de patientia Iob disserentis: Quanta adversus eum iacula Zabuli emissa. Et armat Zabulus uxorem (Cyprian. de Bono patien.).] Zabuli regnum per convenientiam [Lips. in marg. conniventiam] suscipitur vitiorum, ita regnum Dei per exercitationem virtutum, puritate cordis ac spiritali scientia possidetur.
2 Ubi autem regnum Dei est, ibi proculdubio et vita habetur aeterna; et ubi Regnum Zabuli est, ibi mortem atque infernum esse non dubium est: in quo qui fuerit, nec laudare Dominum potest, secundum Prophetae sententiam dicentis: Non mortui laudabunt te, neque omnes qui descendunt in infernum (sine dubio, peccati); sed nos, inquit, qui vivimus (non vitiis scilicet, nec mundo huic, sed Deo), benedicimus Dominum ex hoc, nunc, et usque in saeculum [Psal. CXIII]. Non enim est in morte qui memor sit Dei; in inferno autem (peccati) quis confitebitur Domino [Psal. VI]? Id est, nemo.
3 Nullus enim, etiam si millies semetipsum vel Christianum esse profiteatur, vel monachum, cum peccat, confitetur Domino. Nullus admittens ea quae Dominus exsecratur, reminiscitur Dei; nec servum se veraciter profitetur illius, cuius praecepta contumaci temeritate contemnit. In qua morte illam viduam, quae est in deliciis, beatus Apostolus esse pronuntiat, Vidua, inquiens, quae in deliciis est, vivens mortua est [I Tim. V]. Sunt ergo multi qui viventes in hoc corpore mortui sunt, et in inferno iacentes Deum laudare non possunt; et e contrario sunt qui cum mortui sint corpore, Deum spiritu benedicunt atque collaudant, secundum illud: Benedicite, spiritus et animae iustorum, Dominum [Daniel. III], et, Omnis spiritus laudet Dominum [Psal. CL]. Et in Apocalypsi, animae occisorum non solum laudare Deum, sed etiam interpellare dicuntur [Apoc. VI]. In Evangelio quoque evidentius Dominus ad Sadducaeos: Non legistis, inquit, quod dictum est a Deo dicente vobis, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob?
4 non est Deus mortuorum, sed viventium [Matth. XXII]. Omnes enim ei vivunt. De quibus et Apostolus, Propter quod, inquit, non confunditur Deus vocari Deus eorum; paravit enim illis civitatem [Heb. XI]. Nam quia [

Alii omittunt vocabulum animae et pro otiosae legunt otiosi, nempe mortui, vel spiritus mortuorum. At hic textus patentior visus est. Porro notantur hic tres errores, seu haereses, de animabus hominum a corpore separatis. Primus error, animas post separationem huius corporis, id est, post obitum manere otiosas, insensibiles, immo etiam intelligentiae et omnis affectus expertes. Secundus animas hominum non esse immortales; sed vel cum corporibus interire, vel in nihilum resolvi. Tertius, animas etiam iustorum non statim post transitum huius vitae ad beatitudinem transferri, sed exspectare extremum iudicium et resurrectionem corporum. De his tribus erroribus aliquid singillatim dicendum. Quod ad primum attinet, ambigue admodum in hoc capite loquitur Cassianus, tum quoad sensus quos animae separatae tribuit, tum quoad statum eius vitae. Nam quoad illud, videtur animae rationali tribuere sensus, et affectus huius vitae, dum semel atque iterum inculcat animas defunctorum suis sensibus non privari, immo ne istis quidem affectibus, id est, spe atque tristitia, gaudio ac metu carere. Postea tamen velut se explicans concludit, mentem exutam hac carnis pinguedine, id est; corpore, suas intellectuales virtutes in melius reparare, et puriores eas ac subtiliores recipere potius quam amittere. Quibus verbis non obscure indicat animae separatae sensus et affectus non corporeos et animales, sed spirituales et intellectuales tantummodo remanere. Verum ad ampliorem huius doctrinae elucidationem, notanda imprimis verba D. Augustini lib. XII de Genesi ad litteram (Cap. 33): Profiteri animam habere similitudinem corporis, et corporalium omnino membrorum quisquis negat, potest negare animam esse quae in somnis videt vel ambulare se, vel sedere, vel huc, atque illuc gressu, vel etiam volatu ferri: hoc sine quadam similitudine corporis non fit. Quibus verbis videtur Augustinus innuere animam humanam habere quamdam similitudinem sui corporis, ac proinde habere etiam sensus quosdam similes sensibus corporeis; sed valde ambiguum est quam similitudinem intelligat: idemque repetit lib. IV de Anima et eius origine cap. 17, ubi etiam videtur sensus in animabus mortuorum ponere (Tomo VII). Citatur etiam sub nomine Augustini ex lib. de Spiritu et Anima, quod anima recedens a corpore, secum trahit sensum, imaginationem, intellectum, concupiscibilitatem et irascibilitatem (Tomo I Oper. Aug. c. 16). Item ex lib. de Eccles. Dogmatibus: Solum hominem credimus habere animam substantivam (id est, per se subsistentem), quae exuta corpore vivit, et sensus suos atque organa vivaciter tenet. Eodem modo loquitur Cassiodorus libro de Anima, dicens (Cap. 8): Anima separata a corpore adhuc videt, audit, imaginatur, recordatur. Denique Petrus Lombardus (In 4, dist. 44) ad hunc locum Cassiani spectans: In Cassiani, inquit, voluminibus legitur, quod non sint otiosae, neque nihil sentiant, cum dives ille in inferno se flamma cruciari clamet; unde probatur animas defunctorum non solum suis sensibus non privari, sed nec istis affectibus, scilicet spe, tristitia, gaudio, ac metu carere; et ex his quae sibi in illo generali examine reservantur, eas quaedam iam incipere praegustare. Sic ipse Cassiani verba recitans. His auctoritatibus, ut opinor, motus D. Thomas quaestionem hanc pluribus in locis agitat: Utrum omnes potentiae animae remaneant in anima a corpore separata? eamque in Summa ita resolvit: Dicendum quod omnes potentiae animae comparantur ad animam solam, sicut ad principium. Sed quaedam potentiae comparantur ad animam solam, sicut ad subiectum, ut intellectus et voluntas, et huiusmodi potentiae necesse est quod maneant in anima corpore destructo. Quaedam vero potentiae sunt in coniuncto (id est, composito, scilicet homine) sicut in subiecto, sicut omnes potentiae sensitivae partis, et nutritivae. Destructo autem subiecto non potest accidens remanere. Unde corrupto coniuncto (id est, composito) non manent huiusmodi potentiae actu, sed virtute tantum manent in anima, sicut in principio, vel radice. Et sic falsum est quod quidam dicunt, huiusmodi potentias in anima remanere etiam corrupto corpore. Et multo falsius quod dicunt etiam actus harum potentiarum remanere in anima separata, quia talium potentiarum nulla est actio, nisi per organum corporeum. Ita S Thomas (I part., 4, 77, art. 8; in 4, dist. 44, q. 3, a. 3, q. 1; et quodlib. 7, 14, a. 8). Ad auctoritatem ex libro de Spiritu et Anima, respondet Librum illum non habere auctoritatem, non enim est Augustini; de quo vide Bellarminum (Lib. de Scriptor. Eccl. in Augustino). Potest tamen dici, inquit, quod anima secum trahit huiusmodi potentias non actu, sed virtute. Quod intellige de sensibus corporeis, et imaginatione, et appetitu concupiscibili et irascibili; nam intellectum et voluntatem certum est manere actu in anima separata: memoria autem intellectualis reipsa idem est cum intellectu, et tantum ratione differt; de qua etiam epuloni sepulto in inferno dictum est: Recordare, fili, quia recepisti bona in vita tua (Luc. XVI), etc. Similiter et liber de Ecclesiasticis Dogmatibus non est D. Augustini, sed Gennadii Massiliensis non magnae auctoritatis inter ecclesiasticos scriptores; qui tamen etiam seipsum recte explicat, dum ait (Cap. 19): Duabus substantiis tantum constat homo, anima et corpore: anima cum ratione sua, et corpore cum sensibus suis. Quos tamen sensus absque animae societate non movet corpus. Anima vero et sine corpore rationale suum tenet. Unde infert S. Thomas (Quodlib. 7 art. 8): Ergo defuncta carne potentiae sensitivae non manent. Ad Cassiodorum respondet, quod sicut operationes voluntatis propter quamdam similitudinem nominibus passionum, quae sunt in appetitu sensitivo; ita etiam intellectus operationes nominantur ab operationibus sensuum propter similitudinem; et sic loquitur Cassiodorus. Atque eodem modo exponi potest Cassianus, dum ait animam separatam non carere istis affectibus, nempe gaudio et tristitia, spe et metu. Nam sicut beatorum animae gaudent de praemiis, ita certum est damnatorum animas tristari de poenis et suppliciis, et eadem metuere, ut patet de epulone. At huiusmodi passiones non sunt appetitus sensitivi, sed intellectivi et rationalis. Spes autem cum nec beatis nec damnatis conveniat, solis animabus in purgatorio existentibus tribui potest, sicut et fides. Sperant enim et credunt vitam aeternam et beatam, quam nondum obtinent.

Quoad secundum, contra immortalitatem animae rationalis duo exstiterunt errores. Primus Sadducaeorum, qui animae immortalitatem negabant, et ideo etiam resurrectionem, Matth. XXII. (S. Thom. I part., quaest. 75, art. 6.) Alter quorumdam Arabum, qui, ut ait Eusebius Caesariensis (Lib. VI Hist. cap. 30), asserebant hominum animos una cum corporibus, uno eodemque temporis articulo morte occumbere, et penitus exstingui; at demum tempore resurrectionis universae carnis, cum eisdem vitam denuo recuperaturos. (Vide Augustin. lib. de Haeres. num. 23.) Contra utrumque errorem, animae humanae immortalitatem certa fide tenendam manifeste docent Scripturae, Symbolum Fidei, et Ecclesiae definitio, praeter rationes tam philosophicas quam theologicas. (Vide Pererium lib. IV in Genes. quaest. 2.) Loca Scripturae nonnulla hic profert Cassianus, quibus addi poterant haec: Iustorum animae in manu Dei sunt, et non tanget illas tormentum mortis. Sap. III. Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. In Symbolo tam Apostolico quam Nicaeno et Constantinop. profitemur Resurrectionem carnis, sive mortuorum, et vitam aeternam, quae animam nostram supponit esse immortalem. Hinc divus Hieronymus ad locum illum Matth. XXII, quem hic citat etiam Auctor: Ad aeternitatem, inquit, animarum probandam, de Mose (id est, de libris Mosis) ponit exemplum: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob (Exod. III). Statimque infert: Non est mortuorum Deus, sed viventium: ut cum probaverit animas permanere post mortem (neque enim poterat fieri ut eorum esset Deus qui nequaquam subsisterent), consequenter introduceretur et corporum resurrectio, quae cum animabus bona malave gesserunt. His demum accessit expressa Ecclesiae definitio in concilio Lateranensi ultimo, sess. 8, ubi etiam damnatur iste modus loquendi: Anima est immortalis secundum fidem; sed mortalis secundum rationem, vel philosophiam. Quo utebantur nonnulli philosophiae nimium addicti. Circa tertium, animas sanctorum a corporibus separatas non videre Deum, nec frui beatitudine coelesti, sed ad usque extremi iudicii diem servari in quibusdam abditis receptaculis, ubi nec Deum videant, nec beatae dici possint, nisi in spe, docuit in primis Tertullianus pluribus in locis. Deinde Vigilantius, quem suggillans D. Hieronymus (Lib. contra Vigilant.): Ais, inquit, vel in sinu Abrahae, vel in loco refrigerii, vel subter aram Dei animas apostolorum et martyrum consedisse, nec posse suis tumulis et ubi voluerint esse praesentes: senatoriae videlicet dignitatis sunt, ut non inter homicidas teterrimo carcere, sed in libera honestaque custodia, in fortunatorum insulis, et in campis Elysiis recludantur. Hos secuti sunt Graeci, ut patet ex concilio Florent. sess. 1, ac demum nostri temporis sectarii, Lutherus, Calvinus, et alii, ut videre est apud Bellarminum (Lib. I de Beatis, cap. 1 et seq.), qui hanc controversiam fuse et accurate pertractavit, et multis Scripturarum testimoniis, nec non sanctorum Patrum auctoritatibus, partem affirmantem ut catholicam veritatem astruit; nihil ut amplius addi aut requiri posse videatur: quem proinde lectori adeundum et consulendum relinquens, duo tantum vel tria huius doctrinae stabilimenta proponam; quorum primum est Ecclesiae testimonium, cum de S. Gregorio, et aliis sanctis confessoribus dicit: Deus, qui animae famuli tui Gregorii, vel N., aeternae beatitudinis praemia contulisti, etc.; secundum duorum conciliorum oecumenicorum, Florentini et Tridentini, auctoritas et definitio. Siquidem hoc ipsum definitum est in concilio Florentino, sess. ult., ubi Graeci tandem ad Ecclesiae unitatem reducti, simul cum Latinis, ex decreto Eugenii papae (In decret. unionis) profitentur illorum animas qui post baptisma susceptum, nullam omnino peccati maculam incurrerunt, illas etiam quae post contractam peccati maculam, vel in suis corporibus, vel eisdem exutae corporibus (prout superius dictum est) sunt purgatae, in coelum mox recipi, et intueri clare ipsum Deum trinum, et unum, sicuti est: meritorum tamen diversitate, alium alio perfectius; illorum autem animas qui in actuali, mortali peccato, vel solo originali decedunt, mox in infernum descendere, poenis tamen disparibus puniendas. In concilio autem Tridentino (Sess. 25 de invocat. sanctor.) damnantur qui negant sanctos aeterna felicitate in coelo fruentes, invocandos esse. Vide caetera apud Bellarminum et Scotum in 4, dist. 45, q. 1 art. 3, ubi etiam pleraque Scripturae loca a Cassiano hic citata exponit et explicat.

]
nec otiosae sint post separationem huius corporis animae, neque nihil sentiant, etiam Evangelii parabola, quae de illo paupere Lazaro, et divite purpurato profertur, ostendit (Lucae XVI); quorum unus beatissimam sedem, id est, sinus Abrahae requiem promeretur, alius intolerabili ardore aeterni ignis exuritur.
5 Si autem et illud quod dicitur ad latronem: Hodie eris mecum in paradiso (Lucae XXIII), voluerimus intendere, quid aliud manifeste designat, quam perdurare in animabus non solum pristinos intellectus; sed etiam vicissitudine eas congrua pro meritorum actuumque suorum perfrui qualitate? Hoc enim illi nequaquam Deus promisisset, si eius animam nosset post separationem carnis, vel privandam sensu, vel in nihilum resolvendam; non enim caro eius in paradisum, sed anima erat ingressura cum Christo.
6 Cavenda sane, immo toto horrore est detestanda pravissima haereticorum illa distinctio, qui dum non credunt Christum potuisse eodem die quo in inferna descendit, etiam in paradiso reperiri, ita distinguunt: [Hanc erroneam interpretationem et pravam distinctionem refert etiam Theophylactus in Commentario: quam merito hic abbas detestandam dicit, tum quod doctrinae catholicae repugnet, tum quod enervem plane et insipidam reddat Christi sententiam, si sic dixisset: Amen dico tibi hodie. Quorsum enim illud hodie et quam emphasim habuisset? Nonne videbat latro Dominum loqui illa die? (Vide Bellarm. lib. I de Sanct. Beat. c. 3.)] Amen dico tibi hodie, et interposita distinctione inferunt, mecum eris in paradiso: ut scilicet haec promissio non statim post transitum vitae huius impleta, sed post resurrectionis eius adventum intelligatur implenda. Non intelligentes illud, quod ante resurrectionis suae diem protulit ad Iudaeos, qui eum, ut semetipsos, credebant angustiis humanis et carnali infirmitate concludi: Nemo, inquit, ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis qui est in coelo [Ioan. III]. Quibus manifeste probatur animas defunctorum [Sensus intellige non corporeos, sed spirituales, quos infra vocat intellectuales virtutes. Cum enim anima a corpore per mortem separatur, omnes eius potentiae sensitivae cum corpore intereunt, sola intelligentia et facultate rationali ipsi remanente, ut dictum est.] non solum suis sensibus non privari, sed ne istis quidem affectibus, id est, spe atque tristitia, gaudio ac metu carere, et ex eis quae sibi in illo generali examine reservantur, quiddam eas iam incipere praegustare; nec secundum opinionem quorumdam infidelium, in nihilum eas resolvi post huius commorationis excessum, sed vivacius subsistere, Deique laudibus intentius inhaerere.
7 Et revera ut sequestratis paulisper testimoniis Scripturarum de ipsius animae natura secundum mediocritatem sensus nostri paucis aliqua disputemus, nonne ultra omnis ineptiae non dicam fatuitatem, sed insaniam est vel leviter suspicari illam pretiosiorem hominis portionem, [Respicit illud Apostoli I Corinth. XI: Vir non debet velare caput suum, quoniam imago et gloria Dei est. Verum expressior est sententia Genesis II, ubi dicitur Deus creasse hominem ad imaginem et similitudinem suam. De hac porro imagine et similitudine Dei in anima hominis, vide Magist. in 2 Sentent. dist. 16; S. Thomam I parte, q. 93; et Pererium lib. IV Comment. in Genesim.] in qua imago Dei, secundum beatum Apostolum [I Cor. XI, Coloss. III], ac similitudo consistit, deposita hac qua reconditur in praesenti sarcina corporali, insensibilem fieri, quae omnem rationis vim in se continens etiam mutam atque insensibilem materiam carnis participatione sui facit esse sensibilem?
8 cum utique consequens sit, et hoc rationis ipsius ordo contineat, ut exuta mens ista carnali, qua nunc hebetatur pinguedine, intellectuales virtutes suas in melius reparet, et puriores eas ac subtiliores recipiat potius quam amittat. In tantum autem hoc quod dicimus, beatus Apostolus verum esse cognoscit, ut etiam optet ab hac carne discedere, ut separatione eius enixius valeat Domino copulari, dicens: [Immortalitatis seu aeternitatis desiderium animae rationali insitum, quod his verbis Apostoli insinuatur, magnum est immortalitatis eius argumentum; ex quo etiam ethnici philosophi animam hominis immortalem agnoverunt et comprobarunt. Plato in Phaedone. Aristoteles lib. II de Anima.] Desiderium habeo dissolvi, et cum Christo esse, multo enim melius [Philip. I], quoniam dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino: et idcirco audemus et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et praesentes esse ad Dominum. Propter quod etiam contendimus, sive absentes, sive praesentes placere illi [II Cor. V]; commorationem scilicet animae, quae in hac carne est, peregrinationem a Domino, atque absentiam a Christo esse pronuntians; eiusque ab hac carne separationem atque discessum, praesentiam esse ad Christum tota credulitate confidens.
9 Et evidentius iterum super hoc ipso vivacissimo animarum statu idem apostolus, Sed accessistis, inquit, ad Sion montem, et civitatem Dei viventis Ierusalem coelestem, et ad multorum millium angelorum frequentiam, [Id est, ad societatem, seu consortium sanctorum, seu electorum, quorum nomina scripta sunt in libro vitae, qui et primitivi sive primogeniti dicuntur, Graece πρωτότοκοι. Nam, ut exponit Theophylactus, omnes quidem homines creatione filii Dei sunt; sed adoptione primogeniti sunt filii electi, quorum nomina scripta sunt in coelis. Alii primogenitos dici volunt, qui prioribus saeculis Deo per fidem placuerunt, ut sancti patriarchae et prophetae. Alii denique sanctos apostolos qui primitus et abundantius dona gratiae perceperunt; per quos derivata sunt in posteros, secundum illud Rom. VIII: Nos ipsi primitias spiritus habentes. Ita S. Thomas.] et Ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in coelis, [Intermisit Auctor haec verba, quae his sequentibus ab Apostolo praemittuntur: Et iudicem omnium Deum. Deinde subditur: Et spiritus iustorum, etc. Ubi triplex invenitur lectio. Quidam legunt: Et spiritum iustorum perfectorum, id est, accessistis ad Spiritum sanctum qui facit perfectos in iustitia. Omnis enim iustitia et perfectio est a Spiritu sancto. Ita S. Thomas, qui hanc lectionem magis probare videtur (S. Thom. in Comment.). Alia lectio: Et spirituum iustorum perfectorum, quomodo in antiquis editionibus etiam Latinis legebatur. Unde putat Gagneius nostrum interpretem legisse in Graeco πνευμάτων, id est, spirituum, et referri ad Iudicem; ut sit sensus quod Christus iudex est omnium, etiam iustorum et perfectorum spirituum, id est, animarum. At vulgata et correcta versio Latina nunc habet: Et spiritus iustorum perfectorum, etc., ut hic etiam habetur; ut sensus sit quod Christiani accesserunt (per fidem scilicet et charitatem) ad spiritus, id est, animas iustorum et perfectorum, id est, cum sanctis animabus felicitatis aeternae consortes facti sunt; vel, ut habet S. Thomas, ut habeamus societatem cum spiritibus sanctorum, qui sunt iusti et perfecti. Pertinet autem haec sententia, sicuti hic ab auctore producitur, non solum ad probandam immortalitatem animarum, de qua praecipue hic agitur; verum etiam ad confirmationem illius doctrinae catholicae, qua credimus animas iustorum plene purgatas mox in coelum recipi, et Dei beatifica visione perfrui, contra errorem contrarium superius memoratum.] et spiritus iustorum perfectorum [Hebr. XII]. De quibus spiritibus in alio loco: Deinde patres, inquit, carnis nostrae habuimus eruditiores, et reverebamur eos; non multo magis subiiciemur patri spirituum, et vivemus [Ibidem]?
Cassianus HOME

csg574.19 ubbB_V_0013.8v

Cassianus, Collationes, 1, 1, XIII. Responsio de directione cordis in Deum, et de regno Dei et diaboli. <<<     >>> XV. De contemplatione Dei.
monumenta.ch > Cassianus > 14

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik