monumenta.ch > Cassianus > 11
Cassianus, Collationes, 1, 1, X. Responsio, quod non sit earum merces, sed actio cessatura. <<<     >>> XII. Interrogatio de perseverantia spiritalis theoriae.

Cassianus, Collationes, 1, 1, CAPUT XI. De charitatis perpetuitate.

1 Et quid miramini, si illa officia superius comprehensa transibunt, cum sanctus Apostolus etiam sublimiora Spiritus sancti charismata transitura describat, solam vero charitatem designet sine fine mansuram? Sive, inquiens, [Prophetiae evacuabuntur in patria, quia prophetica cognitio obscura est et aenigmatica. Unde et comparatur lucernae lucenti in caliginoso loco. Linguae cessabunt, non linguae corporeae beatorum, quae non cessabunt assidue laudare nomen sanctum Domini; sed donum linguarum, quo scilicet aliqui in primitiva Ecclesia variis linguis loquebantur. Actor. II. In futura enim vita quilibet et quamlibet linguam intelliget: unde non erit necessarium variis linguis loqui. Scientia destruetur, non quo ad habitum aut res cognitas, sed quo ad actum et modum cognoscendi huius vitae, qui est per species a phantasmatibus abstractas: qui modus non congruit vitae futurae. Atque ita exponitur illa divi Hieronymi vulgata sententia in epistola ad Paulinum, quae Bibliis praefigitur: Discamus in terris quorum scientia nobiscum perseveret in coelis. Scientia enim rerum cognitarum remanebit in beatis, sed erit alterius generis et modi a scientia huius vitae (S. Thom. 1-2, q. 89, a. 5 ad 1; Magis. sentent. lib. III, dist. 31).] prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia destruetur [I Cor. XIII]. De hac autem: Charitas numquam [Ἐκπίπτει, excidit, ut habent plerique codices. Dicitur autem charitas numquam excidere, non quod semel amitti nequeat, ut haeretici interpretantur, sed quia permanet in beatis: cum fides, et spes multaque alia Spiritus sancti charismata ab Apostolo recensita evacuentur. Unde sensus Apostoli est, ait S. Thomas: Charitas numquam excidit, quia sicuti est in statu vitae, ita permanebit in statu patriae, et cum augmento, secundum illud Esaiae XXXI: Dixit Dominus, cuius ignis est in Sion, id est, in Ecclesia militante, et caminus eius in Hierusalem, id est, in pace coelestis patriae.] excidet (ibid.). Omnia namque dona pro usu ac necessitate tribuuntur [Lips. in marg. distribuuntur] ad tempus, consummata dispensatione mox proculdubio transitura.
2 Charitas vero nullo intercipietur tempore: non solum enim in praesenti mundo utiliter operatur in nobis, sed etiam in futuro sarcina corporeae necessitatis abiecta, efficacior multo atque excellentior permanebit, nullo umquam corrumpenda defectu, sed per incorruptionem perpetuam flagrantius Deo, atque intentius adhaesura.
Cassianus HOME

csg574.16 ubbB_V_0013.7v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik