monumenta.ch > Cassianus > 10
Cassianus, Collationes, 1, 1, IX. Interrogatio, quomodo virtutum functiones cum hominibus non perseverent. <<<     >>> XI. De charitatis perpetuitate.

Cassianus, Collationes, 1, 1, CAPUT X. Responsio, quod non sit earum merces, sed actio cessatura.

1 Moyses: Nec ego dixi mercedem boni operis auferendam, dicente eodem Domino, Qui potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico vobis, non perdet mercedem suam [Matth. X]. [Triplex genus actionum seu operum vitae activae quae in futura vita cessabunt. In primo genere sunt quae spectant ad corporis necessitatem, ut edere, bibere, dormire, etc. In secundo quae spectant vel ad carnis macerationem, ut ieiunia, vigiliae, etc., vel ad concupiscentiae remedium, ut matrimonium. In tertio, quae ad proximi subventionem, ut opera misericordiae. Haec omnia proculdubio in futuro saeculo et beatorum vita cessabunt, quia nulla ibi necessitas corporalis, nulla carnis infirmitas aut impugnatio, nulla proximorum indigentia. Porro huius loci accuratior et vere theologica explicatio a D. Thoma petenda est, 2-2, q. 181, a. 4, ubi quaerit utrum vita activa maneat post hanc vitam, et respondet vitam activam habere finem in exterioribus actibus, «qui, si referantur ad quietem contemplationis, iam pertinent ad vitam contemplativam. In futura autem vita beatorum cessabit occupatio exteriorum actuum: et si qui actus exteriores sint, referentur ad finem contemplationis. Ut enim Augustinus dicit in fine de Civit. Dei (Lib. XXII cap. ult.): Ibi vacabimus, et videbimus, et amabimus: amabimus et laudabimus. Et in eodem libro praemittit quod ibi Deus sine fine videbitur, sine fastidio amabitur, sine fatigatione laudabitur. Hoc munus, hic affectus, hic actus, erit in omnibus.» Haec ibi S. Thomas. Alibi vero (1-2, q. 67, a. 1) docet virtutes morales in futura vita non manere quantum ad id quod est materiale in eis. «Non enim, inquit, in futura vita locum habebunt concupiscentiae et delectationes ciborum et venereorum, neque etiam timores et audaciae circa pericula mortis, neque etiam distributiones et communicationes [Lips. in marg. aut commutationes] rerum quae veniunt in usum praesentis vitae. Sed quantum ad id quod est formale, remanebunt in beatis perfectissime post hanc vitam, in quantum ratio uniuscuiusque rectissima erit circa ea quae ad ipsum pertinent secundum statum illum; et vis appetitiva omnino movebitur secundum ordinem rationis in his quae ad statum illum pertinent. Unde Augustinus dicit (Lib. XIV de Trinit., c. 9) quod Prudentia ibi erit sine ullo periculo erroris, fortitudo sine molestia tolerandorum malorum, temperantia sine repugnatione libidinum: ut prudentiae sit nullum bonum Deo praeponere vel aequare; fortitudinis, ei firmissime inhaerere; temperantiae, nullo defectu noxio delectari. De iustitia vero manifestius erit, quem actum ibi habebit, scilicet esse subditum Deo; quia etiam in hac vita ad iustitiam pertinet esse subditum superiori.» Hactenus D. Thomas.] Sed actionem dico, quam vel necessitas corporalis, vel impugnatio carnis, seu mundi huius inaequalitas administrari exigit, auferendam. Nam lectionis instantia vel ieiuniorum afflictio, ad emundationem cordis et castigationem carnis, in praesenti tantummodo utiliter exercentur, donec caro concupiscit adversus spiritum [Galat. V]; quae nonnumquam ab his qui labore nimio, seu aegritudine corporis, seniove defessi sunt, etiam in praesenti videmus auferri, nec ab homine posse iugiter exerceri. Quanto magis ergo haec in futuro cessabunt, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, corpusque istud quod nunc animale est, surrexerit spiritale, et coeperit caro non esse iam talis ut adversus spiritum concupiscat!
2 De quibus etiam beatus Apostolus manifeste pronuntiat. [Corporalem exercitationem interpretatur hic Auctor ieiunium aliasque austeritates et exercitia quibus corpus castigatur et maceratur. Verum hic commentarius non placet Chrysostomo, cuius haec sunt verba: Quidam haec Apostolum de ieiunio dixisse ferunt, sed profecto errant: neque enim est corporalis exercitatio ieiunium, sed spiritualis. Nam si corporalis esset, corpus utique nutriret; nunc vero illud macerat et extenuat. Haec Chrysostomus. Intelligit vero ipse de exercitatione athletarum, quae fit cursu, lucta, pugnis, vel alio modo, ad quam frequenter solet Apostolus alludere, et ab ea comparationes sumere, ut patet I Cor. IX, Philip. III, II Tim. II. Haec enim ad modicum, id est, parum utilis est, quia tantum utilis ad corporis sanitatem et robur.] Corporalis, inquiens, exercitatio ad modicum utilis est; pietas autem, quae sine dubio charitas intelligitur, ad omnia utilis est, promissionem habens vitae quae nunc est, et futurae (I Timot. IV). Quae ergo dicitur ad modicum esse utilis, manifeste pronuntiatur nec per omne tempus exerceri, nec summam perfectionem per se solam laboranti posse conferre. Modicum quippe ad utrumque referri potest, id est, vel ad brevitatem temporis, quod scilicet homini tam in praesenti quam in futuro exercitatio corporalis coaeterna esse non possit, vel certe ad parvitatem utilitatis quae de carnali exercitatione conquiritur, eo quod afflictio corporalis initia quaedam profectus, non ipsam perfectionem charitatis pariat, quae promissionem habet vitae praesentis et futurae. Et idcirco exercitia operum praedictorum necessaria esse censemus, quia sine ipsis ad charitatis fastigia non possit ascendi. Haec etiam quae dicitis [Ad eumdem modum D. Augustinus serm. 27, de Verbis Domini: Attendamus, inquit, occupationes nostras circa multa. Necessarium est ministerium corpora refecturis: quare hoc? quia esuritur. Misericordia miseris necessaria est. Frangis panem esurienti, quia invenisti esurientem. Tolle famem, cui frangis panem? Tolle peregrinationem, cui exhibes hospitalitatem? Tolle nuditatem, cui praeparas vestem? Non sit aegritudo, quem visitas? Non sit captivitas, quem redimis? Non sit rixa, quem concordas? Non sit mors, quem sepelis? In illo futuro saeculo non erunt ista mala, ergo nec ista ministeria. In eamdem sententiam scribunt D. Hieronymus in cap. III Lament. Hieremiae, et Gregorius VI Moral. cap. 28.] opera pietatis ac misericordiae necessaria sunt in hoc tempore, dum adhuc inaequalis diversitas dominatur, quorum ne hic quidem exspectaretur operatio, nisi inopum, indigentium infirmorumque pars maxima redundaret: [Non ita accipiendum quasi dominiorum et rerum divisio, et hominum inter se inaequalitas illicita sit et iniqua, sed quia frequenter ex vi et iniuria potentum ac divitum sequitur miseria et egestas inopum et pauperum, quamquam etiam absque peccato, ut notum est, ex infortunio vel casu fortuito saepe contingat, vel quia ex peccato ortum, seu occasionem habuit haec rerum divisio (S. Thom. 2-2, q. 66, a. 1 et 2). Unde in cap. Dilectissimis, apud Gratianum XII, q. 1, dicit Clemens primus: Communis usus omnium quae sunt in hoc mundo omnibus esse debuit; sed per iniquitatem alius dixit hoc esse suum, et alius istud: et sic inter mortales facta est divisio, quia nimirum per iniquitatem sive cupiditatem hominum data est occasio cur recta ratio iudicarit faciendam esse divisionem, cum ante peccatum omnia essent communia.] quae iniquitate hominum facta est, eorum scilicet qui ea quae omnibus a communi creatore concessa sunt, in suos tantum occupant usus, nec tamen utenda tenuerunt.
3 Donec ergo in hoc mundo inaequalitas ista grassatur, erit haec actio necessaria et utilis exercenti: restituens quidem bono affectui et piae voluntati retributionem haereditatis aeternae, ipsa vero in futuro saeculo parilitate regnante cessabit: cum iam non fuerit inaequalitas propter quam debeant haec exerceri, sed cuncti ab hac multiplici, id est, actuali operatione ad charitatem Dei et divinarum rerum contemplationem perpetua cordis puritate transibunt; cui se hi quibus cura est vel scientiae vel mentis emundationi insistere, iam in hoc saeculo constituti, elegerunt omni conatu ac viribus mancipare; illi scilicet semetipsos officio adhuc in carne corruptionis positi deputantes, in quo erunt corruptione deposita, permansuri, pervenientes ad illam promissionem Domini Salvatoris, qua dicitur: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt [Matth. V].
Cassianus HOME

csg574.15 ubbB_V_0013.6v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik