monumenta.ch > Cassianus > 8
Cassianus, Collationes, 1, 1, VII. De appetenda tranquillitate cordis. <<<     >>> IX. Interrogatio, quomodo virtutum functiones cum hominibus non perseverent.

Cassianus, Collationes, 1, 1, CAPUT VIII. De principali conatu erga divinarum rerum contemplationem, et similitudine Mariae et Marthae.

1 Hic ergo nobis principalis debet esse conatus, haec immobilis destinatio cordis iugiter affectanda, [Si non actu, saltem virtute, seu virtuali intentione. Nam ut mens nostra de Deo rebusque divinis semper cogitet, et sine intermissione in eum per affectum aut contemplationem feratur eique inhaereat, non patitur huius mortalis vitae infirmitas, ut notum est; et plenius declaratur infra (Cap. 12 et 13). Porro Dionysius, ut hunc scrupulum vitaret, voculam semper studiose omisit, quae tamen in omnibus exemplaribus habetur.] ut divinis rebus ac Deo mens semper inhaereat, quidquid ab hac diversum est, quamvis magnum, secundum tamen, aut etiam infimum, seu certe noxium iudicandum est. [Phrasis est obscurior, Cassiano tamen familiaris; ut patet collat. 7 cap. 5. In eam Dionysius nonnihil lucis affert his verbis: Huius principalis actionis figura, etc. Intelligitur autem ille, de quo paulo ante dixit, principalis conatus et immobilis destinatio, seu intentio iugiter inhaerendi Deo, rebusque divinis: qui quidem principalis et primarius est charitatis actus. Cuius actus, seu intentionis figura, id est, typus per Martham et Mariam sorores Lazari pulcherrime designatur, quia et Mariae exemplo commendatur, et Marthae obsequio praefertur. Hinc solent Patres ex collatione duarum sororum Liae et Rachelis in veteri Testamento, et Mariae ac Marthae in novo, duo vitae genera, seu duplicem vitam in Ecclesia Dei distinguere, alteram contemplativam, quae Mariae et Racheli, alteram activam, quae Marthae et Liae respondeat (S. Thom. 2-2, q. 1, a. 1). D. Gregorius VI Moralium cap. 28: Quid, inquit, per Mariam, quae verbum Domini residens audiebat, nisi contemplativa vita exprimitur? quid per Martham exterioribus obsequiis occupatam, nisi activa vita signatur? Sed Marthae cura non reprehenditur: Mariae vero, etiam laudatur; quia magna sunt activae vitae merita: sed contemplativae potiora. Similia habet de Lia et Rachele hom. 14 in Ezechielem. Eadem de re videre est S. Basilium in Constitut. monasticis caput. 2, D. Hieronymum in cap. III Hieremiae, Augustinum serm. 27 de verbis Domini secundum Lucam, Theophylactum et Bedam in cap. X Lucae, et Bernardum sermone 3 in Assumptione B. Mariae.] Huius mentis vel actus figura etiam in Evangelio per Martham et Mariam pulcherrime designatur.
2 Cum enim Martha sancto utique ministerio deserviret, utpote quae ipsi Domino, eiusque discipulis ministrabat; et Maria spiritali tantummodo intenta doctrinae, Iesu pedibus inhaereret, quos osculans bonae confessionis liniebat unguento, praefertur tamen a Domino, quod et meliorem elegerit partem, et eam quae ab ea non possit auferri (Lucae X). Nam cum laboraret Martha pia sollicitudine ac dispensatione distenta, solam se videns ad tantum ministerium non posse sufficere, adiutorium sororis a Domino postulabat, dicens: [Ciaconius ex Vaticano, et alii legunt: Num tibi placet, quod soror mea, etc. Alii: Num tibi sedet, etc.] Non est tibi curae, quia soror mea reliquit me solam ministrare? Dic ergo illi ut me adiuvet. Utique non ad vile opus, sed ad laudabile eam ministerium provocabat. Et tamen quid audit a Domino?
3 Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima. [Ita etiam citat collat. 23 cap. 3: Porro paucis opus est, aut etiam uno. Quibus Graeca magis respondent: ἑνὸς δέ ἐστι χρεία, unius est necessitas. At vulgatus interpres vertit: Porro unum est necessarium. Quod sit illud unum quod Christus necessarium esse dicit, varie exponitur. Quidam unum ac simplicem cibum interpretantur, quasi reprehendatur Martha, quod multis ferculisparandis occupata esset, cum non nisi uno, eoque parabili opus esset. Sic Basilius in constitut. monast. capite secundo. D. autem Augustinus sermone vigesimo septimo de Verbis Domini; unum necessarium interpretatur Deum ipsum, qui solus nobis est necessarius et sufficiens; caetera quae multa sunt, non sunt necessaria. Unde illa B. Francisci vulgata sententia: Deus meus, et omnia. Alii, ut abbas Moyses hoc loco, unum necessarium intelligunt attentionem doctrinae coelestis, et studium rerum divinarum; theoriam vocat infra, id est, Dei cognitionem et contemplationem; non nudam et simplicem, sed cum pio amore et affectu coniunctam, quo anima dicitur Deo inhaerere et Deo uniri, quia qui adhaeret Deo, unus spiritus efficitur cum eo (II Corin. VI). Et Psalmista ait: Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Psalm. LXXII). Maria hoc unum curabat, ut Christi verbum audiret, eius doctrina pasceretur, in eius amore acquiesceret; secundum illud Cantic. tertio: Inveni quem diligit anima mea; tenui eum, nec dimittam.] Paucis vero opus est, aut etiam uno; [Adverte, lector, partem Mariae, modo bonam, modo meliorem, modo optimam a Patribus dici, nec incongrue, cum satis notum sit in gradibus comparationis, inferiorem in superiore contineri. Nam Graeci legunt τὴν ἀγαθὴν μερίδα bonam partem, quemadmodum Auctor hic expressit; qui tamen paulo superius dixerat, meliorem, ut et D. Ambrosius: Nec Martha, inquiens, in bono ministerio reprehenditur; sed Maria, quod meliorem partem sibi elegerit, antefertur. Et Augustinus sermon. 27 de verbis Domini: Maria, inquit, meliorem partem elegit. Non tu malam, sed illa meliorem. At vulgata versio est: Maria optimam partem elegit. Quam et Cassianus secutus est collat. 23 cap. 3. Et merito quidem haec lectio praeferenda. Cum enim constet fieri hic comparationem inter Mariam et Martham, et inter utriusque studium et occupationem, ut totus contextus docet; non potuit illa comparatio, quae in verbis latebat, melius quam per superlativum exprimi, ut Latinus interpres expressit. Habet enim hanc emphasim, ac si diceret: Maria non tantum bonam partem elegit, nec tantummodo meliorem, quam Martha, sed absolute optimam, et prae omnibus eligendam, et omnibus praeferendam.] Maria bonam partem elegit, quae non auferetur ab ea. Videtis ergo principale bonum [Theoria contemplatio est, sive ut Lactantius exponit, spectatio. Sic enim scribit lib. VII Institut. cap. 9: Cum status sit hominis rectus, originem suam quaerit, et quasi contempta humilitate terrena ad altum nititur, quia sentit summum bonum in summo esse quaerendum, memorque conditionis suae qua. Deus illum fecit eximium, ad artificem suum spectat: quam spectationem Trismegistus θεωρίαν rectissime nominavit, quae in mutis animalibus nulla est. Ita ille.] in theoria sola, id est, in contemplatione divina Dominum posuisse.
4 Unde caeteras virtutes licet necessarias et utiles pronuntiemus, secundo tamen gradu censendas esse decernimus, quia universae huius unius parantur obtentu. Dicens enim Dominus, sollicita es, et turbaris circa plurima, paucis vero opus est, aut etiam uno, summum bonum non in actuali, quamvis laudabili opere, et multis fructibus abundanti, sed in sua [Lips. in marg. sui] contemplatione, quae vere simplex et una est, collocavit: paucis opus esse pronuntians ad perfectam beatitudinem, id est, illam theoriam, quae prius in paucorum servatur consideratione sanctorum: a quorum contemplatione conscendens is qui adhuc in profectu [Lips in marg. provectu] positus est, ad illud quoque quod dicitur unum, id est, Dei solius intuitum, ipso adiuvante perveniet: ut scilicet etiam sanctorum actus ac ministeria mirifica supergressus, solius Dei iam pulchritudine scientiaque pascatur.
5 Maria ergo bonam partem elegit, quae non auferetur ab ea. Et hoc diligentius intuendum est: Nam cum dixit, Maria bonam partem elegit, licet taceat de Martha, et nequaquam eam vituperare videatur; illam tamen laudans, [D. Gregorius VI Moral. cap. 28: Marthae, inquit, cura non reprehenditur; Mariae vero laudatur: quia magna sunt activae vitae merita, sed contemplativae potiora; nec auferri umquam Mariae pars dicitur, quia activae vitae opera cum corpore transeunt, contemplativae autem gaudia melius ex fine convalescunt. Porro de hac comparatione vitae activae et contemplativae, vide conclusiones D. Thomae 2-2, q. 182.] hanc inferiorem esse pronuntiat. Rursum cum dicit, quae non auferetur ab ea, ostendit quod ab hac sua portio possit auferri: nec enim ministerium corporale cum homine poterit iugiter permanere: illius vero studium nullo fine prorsus edocet posse finiri.
Cassianus HOME

csg574.13 ubbB_V_0013.6r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik