monumenta.ch > Cassianus > 7
Cassianus, Collationes, 1, 1, VI. De his, qui abrenuntiantes mundo, ad perfectionem sine charitate contendunt. <<<     >>> VIII. De principali conatu erga divinarum rerum contemplationem, et similitudine Mariae et Marthae.

Cassianus, Collationes, 1, 1, CAPUT VII. De appetenda tranquillitate cordis.

1 Omnia igitur huius gratia gerenda appetendaque sunt nobis; pro hac solitudo sectanda est, pro hac ieiunia, vigilias, labores, corporis nuditatem, lectionem, caeterasque virtutes debere nos suscipere noverimus: ut scilicet per illas ab universis passionibus noxiis illaesum parare cor nostrum et conservare possimus, et ad perfectionem charitatis istis gradibus innitendo conscendere, et non propter has observantias, si forte honesta ac necessaria occupatione praeventi, [Id est, solitam austeritatem, et observantiam regularem. Opportune hic succurrit ad hunc locum illustrandum sententia D. Bernardi in lib. de Praecepto, et Dispensat. ubi de SS. Patrum institutis, et regularibus observantiis et austeritatibus subinde vel necessitate urgente, vel charitate invitante relaxandis, aut intermittendis agens: Haec, inquit, inventa atque instituta fuerunt, non quia aliter vivere non liceret, sed quod ita magis expediret: nec plane ad aliud quam ad lucrum, et custodiam charitatis. Quamdiu ergo charitati militant, immobiliter fixa sunt mutarique omnino ne ab ipsis quidem praepositis sine offensa possunt. At si e contrario contraria forte aliquando charitati visa fuerint; his dumtaxat, quibus videre datum, et providere creditum est: nonne iustissimum esse liquet, ut quae pro charitate inventa fuerunt, pro charitate quoque, ubi expedire videbitur vel omittantur, vel intermittantur, vel in aliud forte commodius demutentur? sicut e regione iniquum proculdubio foret, si statuta pro sola charitate, contra charitatem tenerentur. Haec D. Bernardus.] solemnitatem nostrae districtionis non potuerimus implere, incidamus in tristitiam, vel iram, sive indignationem, ob quae expugnanda illud quod praetermissum est, fueramus acturi.
2 Non enim tantum est. lucrum ieiunii, quantum irae dispendium: nec tantus lectione capitur fructus, quantum contemptu fratris incurritur detrimentum. Ea igitur quae sequentia sunt, id est, ieiunia, vigiliae, anachoresis, meditatio Scripturarum, propter principalem scopon, id est, puritatem cordis, quod est charitas, nos convenit exercere, et non propter illa principalem hanc perturbare virtutem; qua in nobis integra, illaesaque durante, nihil oberit, si aliquid eorum quae sequentia sunt, pro necessitate fuerit praetermissum.
3 Siquidem nec proderit universa fecisse, dempta [Al. non adepta, ubi adempta] hac quam diximus principali causa, cuius obtentu sunt omnia peragenda. Ob hoc enim quis ferramenta cuiuslibet artis instituere sibimet ac praeparare festinat, non ut ea possideat otiosa, nec ut emolumenti illius fructum qui speratur ex ipsis, in nuda instrumentorum possessione constituat; sed ut eorum ministerio peritiam finemque illius disciplinae, cuius haec adiumenta sunt efficaciter apprehendat. [Praeclara sententia, et niveo, ut dicitur, signanda lapillo; quae summam huius capit. complectitur, quaeque D. Thomae theologorum principi ac magistro ita placuit, ut eam pluribus in locis suae Summae ad suas conclusiones astruendas adhibuerit, eamque vicissim suis conclusionibus illustrarit (2-2, q. 184 et q. 189, a. 7 et 8). Continet autem duo capita, sive membra. Primum est, perfectionem Christianam et monasticam in charitate consistere. Nam, ut ait D. Thomas, unumquodque dicitur perfectum, in quantum attingit proprium finem, quae est ultima rei perfectio (2-2, q. 84, a. 1. Vide etiam Bellarm. lib. II de Monach. c. 2). Charitas autem est, quae unit nos Deo, qui est ultimus finis humanae mentis: quia, qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo: ut dicitur I Ioan. IV. Et ideo secundum charitatem specialiter [Lips. in marg. substantialiter] attenditur perfectio Christianae vitae. Unde et Apostolus ad Coloss. I: Super omnia, inquit, charitatem habete, quod est vinculum perfectionis, quia scilicet omnes alias virtutes quodammodo ligat in unitatem perfectionis. Haec D. Thomas. Alterum membrum est, ieiunia, vigilias, lectionem et meditationem Scripturarum, nuditatem, id est paupertatem, aliasque religionis austeritates et exercitia non esse ipsam perfectionem, nec hominem continuo reddere perfectum; sed esse perfectionis instrumenta: quia, inquit, non in ipsis consistit huius disciplinae (monasticae) finis: sed per illam pervenitur ad finem: quod aliis verbis superius dixit: quod ad perfectionem charitatis istis gradibus ascendere nitamur: dicuntur enim haec instrumenta perfectionis, praesertim vero tria illa Evangelica consilia, paupertas, continentia et obedientia, quae ad substantiam religiosi status pertinent, quia sunt aptissima et utilissima media ad consequendam perfectionem charitatis, quatenus removent omnia impedimenta divini amoris ab apostolo Ioanne recensita illis verbis: Quidquid est in mundo, aut est concupiscentia carnis, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vitae (I Ioan. III). Per continentiam enim removetur et refrenatur concupiscentia carnis; per paupertatem avaritia, seu concupiscentia oculorum; per obedientiam superbia. Et hoc est quod theologi docent perfectionem essentialiter et primario consistere in charitate et observatione mandatorum Dei; secundario autem, et quasi dispositive seu instrumentaliter, in illis consiliis Evangelicis, et aliis virtutibus.] Igitur ieiunia, vigiliae, meditatio Scripturarum, nuditas, ac privatio omnium facultatum, non perfectio, sed perfectionis instrumenta sunt, quia non in ipsis consistit disciplinae illius finis, sed per illa pervenitur ad finem.
4 Incassum igitur haec exercitia molietur, quisquis his velut summo bono contentus, intentionem sui cordis huc usque defixerit, et non ad capiendum finem, propter quem haec appetenda sunt, omne studium virtutis extenderit: habens quidem disciplinae illius instrumenta; finem vero, in quo omnis fructus consistit, ignorans. Quidquid igitur potest istam mentis nostrae puritatem tranquillitatemque turbare, quamvis utile ac necessarium videatur, ut noxium devitandum est.
5 Hac enim norma et errorum pervagationumque omnium dispositiones [Al. terrenarum pervagationum omnium dispersiones] poterimus evadere, et desideratum finem linea certae directionis attingere.
Cassianus HOME

csg574.11 ubbB_V_0013.5v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik