monumenta.ch > Cassianus > 6
Cassianus, Collationes, 1, 1, V. Quod ad scopum aliquem collimare oporteat, alio probat exemplo. <<<     >>> VII. De appetenda tranquillitate cordis.

Cassianus, Collationes, 1, 1, CAPUT VI. De his, qui abrenuntiantes mundo, ad perfectionem sine charitate contendunt.

1 Hinc namque est, quod nonnullos mundi huius maximas facultates, et non solum multa auri atque argenti talenta, verum etiam praediorum magnificentiam contemnentes, post haec vidimus pro [Scalper, sive scalprum, instrumentum quo quid inciditur: cuiusmodi est instrumentum chirurgicum, quo carnem putridam exscindunt, aut venam aperiunt, quod proprie scalpellum vocatur. Sumitur tamen latius pro quovis instrumento fricatorio; quale illud quoque est, quo coenum aurium purgatur, quod hic puto intelligendum. De graphio dictum est alibi (Lib. IV Institut. c. 13).] scalpello, pro graphio, pro acu, pro calamo commoveri. Qui si contemplationem cordis mundi fixam tenerent, numquam utique pro parvis rebus admitterent, quod ne pro magnis ac pretiosis incurrerent opibus, easdem penitus abiicere maluerunt.
2 Nam et plerumque nonnulli tanto zelo codicem servant, ut eum ne leviter legi quidem, vel contingi ab aliquo patiantur, et inde occasiones impatientiae ac mortis incurrunt, unde monentur stipendia patientiae et charitatis acquirere. Cumque omnes divitias suas pro Christi amore disperserint, pristinum tamen cordis affectum in rebus minimis retentantes, et pro ipsis nonnumquam [Id est, subito, celeriter. Similia habes lib. IV Institut. cap. 15.] mobiliter irascentes, veluti qui non habeant apostolicam charitatem, ex omnibus infructuosi sterilesque redduntur. Quod in spiritu B. Apostolus praevidens, Et si distribuero, inquit, in cibos pauperum omnes facultates meas, et tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest [I Cor. XIII]. Unde liquido comprobatur perfectionem non statim nuditate, nec privatione omnium facultatum, seu dignitatum abiectione contingi, nisi fuerit [Lips. in marg. nisi praesto fuerit] charitas illa, cuius Apostolus membra describit in veritate possessa, quae in sola cordis puritate consistit.
3 Nam quid est aliud, non aemulari, non inflari, non irritari, non agere perperam, non quaerere quae sua sunt, non gaudere super iniquitate, non cogitare malum, et reliqua, nisi cor perfectum ac mundissimum Deo semper offerre, et intactum a cunctis perturbationibus custodire?
Cassianus HOME

csg574.10 ubbB_V_0013.5r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik