monumenta.ch > Cassianus > 5
Cassianus, Collationes, 1, 1, IV. Interrogatio Moysis super propositione praedicta. <<<     >>> VI. De his, qui abrenuntiantes mundo, ad perfectionem sine charitate contendunt.

Cassianus, Collationes, 1, 1, CAPUT V. Quod ad scopum aliquem collimare oporteat, alio probat exemplo.

1 Quemadmodum hi quibus usus est bellica tela tractandi, cum ante regem mundi huius artis suae cupiunt peritiam demonstrare, in parvissima quadam scutula, quae depicta in se continet praemia, iacula vel sagittas intorquere contendunt, certi quod non alias nisi destinationis suae linea ad finem possint desiderati praemii pervenire; quo tum demum utique potientur, cum propositum scopon valuerint obtinere; qui si forte ab eorum fuerit subtractus intuitu, quantumlibet a recto tramite cassa imperitorum deerret intentio, excidisse se tamen a disciplinatae lineae directione non sentient, quia nullum habent certum signum quod vel peritiam directionis probet, vel arguat pravitatem: et ideo cum inutiles in aera vacuum iactus effuderint, in quo peccaverint, quove decepti sint, diiudicare non possunt, quippe quos nullum accusat indicium, quantum a directione discesserint, nec quo deinceps corrigere vel revocare debeant, lineam disciplinae docere potest [Id est, vagus, incertus, inconstans. Vox est Tertulliano familiaris (Advers. Marc. lib. I), ut notat Ciaconius; immo Afris fere peculiaris. Nam et passivum nomen Dei dicit ille, et passivum convictum pro communi et promiscuo. Idem libro contra Valentin. ait Valentiniano, de passivitate vitae generositatem suam vindicare (Lib. de Carne Christi cap. 24). Eodemque libro passivos eos discipulos vocat, hoc est, inconstantes, atque passim vagos, nec uni magistro addictos. Concilium Carthaginense primum can. 2: Martyrum dignitatem nemo profanus infamet; nec passiva corpora martyrum nomine appellet. Ubi passiva corpora vocat quaelibet mortuorum, vel occisorum cadavera. Et eiusdem concil. cap. 8 legitur communio passiva, id est, indifferens, cuivis nullo discrimine passim permissa. D. Augustinus lib. adversus Adimantum cap. 24: Si hoc ideo dictum est, ut non servetur panis in crastinum; magis hoc implent vagi Romanorum, quos passivos appellant, qui annona quotidiana satiato ventre, aut donant statim quod restat, aut proiiciunt. Utitur tamen etiam S. Hieronymus in Ezechielis cap. XVI, ubi passivam libidinem dicit vagam ac promiscuam, et maritalibus legibus non astrictam. Oseae quarto passivam religionem verae religionis austeritati opponit. Notavit porro (In Observat. sacris) Iacobus Billius, vir eruditissimus, has voces non ab adverbio passim originem trahere, ut vult Rhenanus; sed esse e Graeco expressas, quod enim Graeci ἐμπάθειαν dicunt, hoc Tertulliano passivitas est; et quod Graecis est ἐμπαθὴς, id Tertulliano et Hieronymo passivus, hoc est, lascivus, atque suis voluptatibus deditus.] passivus obtutus.
2 Ita igitur et nostri propositi finis quidem, secundum Apostolum, vita aeterna est, ita eodem pronuntiante: Habentes quidem fructum vestrum [Vulgata versio habet: In sanctificationem: cui Graeca respondent, εἰς ἁγιασμόν. Chrysostomus congruenter cum Cassiano per appositionem exponit: fructus vester est sanctificatio. Quem secutus D. Thomas in Comment. Habetis fructum vestrum in sanctificatione, id est, ipsa sanctificatio, hoc est, exsecutio sanctitatis per bona opera, est fructus vester, etc. Porro his verbis distinguit Apostolus inter fructum piorum (quem noster abbas vocat σκοπὸν) et τέλος, id est, finem. Unde illius distinctionis ansam superius accepit.] in sanctificatione, finem vero vitam aeternam [Rom. VI]. Scopos vero est puritas cordis, quam sanctificationem non immerito nuncupavit, sine qua praedictus finis non poterit apprehendi.
3 Ac si dixisset aliis verbis: Habentes quidem scopon vestrum in cordis puritate, finem vero vitam aeternam; de qua destinatione alibi docens nos idem beatus Apostolus, ipsum nomen, id est, scopon significanter expressit, ita dicens: Quae posteriora sunt obliviscens, ad ea vero quae priora sunt extendens me, [In vulgato textu Apostoli et in plerisque etiam exemplaribus huius loci additur praepositio: ad bravium: quam habent etiam nostri manuscripti, ut et Graeci ἐπὶ τὸ βραβεῖον, et magis quadrat huic loco. Nam destinatum hic substantive ponitur, ut σκοπός Graece: nec coniungitur cum bravio, sed per se ponitur, ut idem sit ad destinatum ac secundum scopum, ut Graeca sonant, et legit Latine Tertullian. lib. de Resurrectione carnis cap. vigesimo tertio, vel secundum destinationem, ut hic exponitur, id est, propositum, intentionem, seu mentis intuitum.] ad destinatum persequor bravium supernae vocationis Domini [Philip. III]. Quod evidentius [Hic rursus satis ostendit Auctor se Latine scribere, non Graece: dum Graecum textum citat ad illustrandam sententiam Latinam.] in Graeco ponitur, κατὰ σκοπόν διώκω, id est, secundum destinationem prosequor.
4 Tamquam si dixisset: Hac destinatione qua illa quae posteriora sunt obliviscor, id est, anterioris hominis vitia, ad finem bravii coelestis pervenire contendo. Quidquid ergo nos ad hunc scopon, id est, puritatem cordis potest dirigere, tota virtute sectandum est; quidquid autem ab hac retrahit, ut perniciosum ac noxium devitandum.
5 Pro hac enim universa toleramus et agimus. Pro hac, parentes, patria, dignitates, divitiae, deliciae mundi huius, et voluptas universa contemnuntur, ut scilicet puritas cordis perpetua retineatur. Hac itaque nobis destinatione proposita semper actus nostri et cogitationes ad eam obtinendam rectissime dirigentur.
6 Quae si prae oculis nostris iugiter statuta non fuerit, non solum cunctos labores nostros vacuos pariter atque instabiles reddens, incassum eos ac sine ullo emolumento compellet effundi; sed etiam cogitationes omnes diversas sibique contrarias suscitabit. Necesse est enim mentem, quo recurrat, cuive principaliter inhaereat non habentem, per singulas horas atque momenta pro incursuum varietate mutari, atque ex his, quae extrinsecus accidunt, in illum statum continuo transformari, qui sibi primus occurrerit.
Cassianus HOME

csg574.9 ubbB_V_0013.4v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik