monumenta.ch > Cassianus > 4
Cassianus, Collationes, 1, 1, III. De responsione nostra. <<<     >>> V. Quod ad scopum aliquem collimare oporteat, alio probat exemplo.

Cassianus, Collationes, 1, 1, CAPUT IV. Interrogatio Moysis super propositione praedicta.

1 Ad quod ille: Bene, inquit, et argute de fine dixistis: [Pergit abbas ostendere alium esse finem, alium scopum religionis, seu religiosi status: et finem quidem admittit esse vitam aeternam, seu regnum coelorum, ut illi professi fuerant: scopum vero docet esse cordis puritatem. Verum ille finis ultimus generalis est et communis omnibus tam monachis quam aliis. At proprius ac peculiaris religionis et religiosorum finis, idemque primarius est charitatis perfectio, ut docet idem abbas cap. 7, et D. Thomas 2-2, q. 186, a. 1 et 2. Unde et definitur religio status hominum ad perfectionem Christianam per vota paupertatis, continentiae et obedientiae tendentium. Quae quidem perfectio in eo consistit, ut quis a se remotis omnibus divini amoris impedimentis, Dei obsequio consecratus, ei per amorem et charitatem inhaereat. Unde B. Dionysius Areop. Eccles. Hierar. cap. 6 dicit, eos qui nominantur Dei famuli, ex Dei puro servitio et famulatu uniri ad amabilem perfectionem. Porro finis secundarius est puritas et rectitudo mentis, quae consistit in acquisitione et exercitio caeterarum virtutum. Unde Apostolus primae Tim. primo: Finis, inquit, praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (S. Thom. ubi supra. Turrecrem. tract. 5 in Reg. D. Bened.).] qui [Lips. in marg. quis] vero debeat scopos noster esse, id est, destinatio, cui iugiter inhaerentes finem valeamus attingere, prae omnibus nosse debetis. Et cum ignorationem confessi simpliciter fuissemus, adiecit: In omni, ut dixi, arte ac disciplina praecedit quidam scopos, id est, animae destinatio, sive incessabilis mentis intentio, quam nisi quis omni studio perseverantiaque servaverit, nec ad finem desiderati fructus poterit pervenire.
2 Nam, ut dixi, agricola finem habens secure copioseque vivendi in proventu segetum fecundarum, scopon, id est, destinationem gerit, agrum suum sentibus cunctis expurgare, eumque universis infructuosis vacuare graminibus, nec aliter se quieti finis opulentiam adepturum esse confidit, nisi id quod usu obtinere desiderat, quadam prius operis ac spei suae ratione possideat.
3 Negotiator quoque comparandarum mercium desiderium non deponit, per quod possit quaestuosius divitias congregare: quia frustra concupisceret lucrum, nisi viam qua ad id tenderet, elegisset; et qui certis quibusque dignitatibus mundi huius cupiunt honorari, cui se officio vel ordini debeant mancipare, ante proponunt, ut per legitimum spei tramitem finem quoque valeant desideratae dignitatis attingere.
4 Itaque et viae nostrae finis quidem est regnum Dei: qui [Lips. in marg. quid] vero sit scopos, debet diligenter inquiri; qui si nobis similiter compertus non fuerit, frustra nitendo fatigabimur, quia sine via tendentibus labor est itineris, non profectus. Ad quod obstupescentibus nobis senex intulit: Finis quidem nostrae professionis, ut diximus, regnum Dei, seu regnum coelorum est: destinatio vero nostra, id est, scopos, puritas est cordis, sine qua ad illum finem impossibile est quempiam pervenire.
5 In hac ergo destinatione defigentes nostrae directionis obtutus, velut ad certam lineam, cursum rectissimum dirigimus [Lips. in marg. dirigamus]. Ac si paululum quid ab hac cogitatio nostra deflexerit, ad contemplationem eius illico recurrentes, rursus eam velut ad quamdam normam rectissime corrigamus; quae semper omnes conatus nostros ad unum hoc revocans signum, arguet [Lips. in marg. arguit] statim si a proposita directione mens nostra vel paululum deviaverit.
Cassianus HOME

csg574.8 ubbB_V_0013.4r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik