monumenta.ch > Cassianus > 2
Cassianus, Collationes, 1, 1, PRIMUM. De habitatione Scythi, et proposito abbatis Moysis. <<<     >>> III. De responsione nostra.

Cassianus, Collationes, 1, 1, CAPUT II. De interrogatione abbatis Moysis quaerentis qui monacho scopos, vel quis sit finis.

1 Omnes, inquit, artes ac disciplinae [Alii Latine, alii Graece has voces legunt, ut ex Vaticano Ciaconius. Distinguit autem hic abbas inter σκοπὸν, sive scopum, et τέλος, id est, finem cuiusque artis et disciplinae. Nam scopum vocat ipsam destinationem, id est, electionem, directionem et dispositionem mediorum idoneorum ad finem consequendum: quam distinctionem elucidat et confirmat triplici exemplo, agricolae, mercatoris et militis, quorum similitudine ostendit etiam religiosae professioni suum esse scopum et suum finem proprium. Quod si proprietatem vocum attendas, scopus proprie signum est sagittariorum, seu meta ad quam sagittae diriguntur. Unde Hieronymus lib. I adversus Pelagian. cap. 5: Apostolus dicit se necdum comprehendisse et nequaquam esse perfectum, sed instar sagittarii ad propositum et ad signum iacula dirigere; quod significantius Graeci σκοπὸν nominant, ne sagitta ad partem declinans imperitum ostendat sagittarium. Finis autem proprie dicitur terminus, sive extremitas cuiusque rei, Graece τέλος. Verum haec distinctio finis et scopi plerumque confunditur. Nam et scopus per metaphoram sumitur pro fine, quo mentem et propositum nostrum dirigimus. Unde proverbiales locutiones, attingere scopum, aberrare a scopo, et similes. Finis etiam intentionis, id est, intentio operantis obiective scopus dicitur; quomodo dicimus, finis et scopus medici est curare, oratoris persuadere.] scopon quemdam, id est, destinationem et telos, hoc est, finem proprium habent: ad quem respiciens uniuscuiusque artis industrius appetitor, cunctos labores et pericula dispendiaque universa aequanimiter libenterque sustentat. Nam et agricola nunc torridos solis radios, nunc pruinas et glaciem non declinans, terram infatigabiliter scindit, et indomitas agri glebas frequenti vomere subigit, dum scopon servat, ut eam cunctis sentibus expurgatam, universisque graminibus absolutam in modum solubilis arenae exercendo comminuat: finem, id est, perceptionem copiosarum frugum et exuberantium segetum, non alias adepturum se esse operis ac sudoris sui ratione confidens, quo vel ipse deinceps vitam securus exigere, vel suam possit amplificare substantiam.
2 Referta etiam frugibus horrea libenter exhaurit, easque putribus sulcis instanti labore commendat, praesentem diminutionem futurarum messium contemplatione [Lips. in marg. compensatione] non sentiens. Illi etiam qui negotiationum solent exercere commercia, non incertos pelagi timent casus, non ulla discrimina perhorrescunt, dum ad finem quaestus spe pretii provocantur.
3 Nec non etiam hi qui militiae mundialis ambitione inflammantur, dum prospiciunt honorum ac potentiae finem, peregrinationum exitia [Lips. in marg. exsilia] ac pericula non sentiunt, nec praesentibus aerumnis bellisque franguntur, dum propositum sibi dignitatis finem cupiunt obtinere. Habet ergo et nostra professio scopon proprium ac finem suum, pro quo labores cunctos non solum infatigabiliter, verum etiam gratanter impendimus, ob quem nos ieiuniorum inedia non fatigat, vigiliarum lassitudo delectat, lectio ac meditatio Scripturarum continuata non satiat, labor etiam incessabilis, nuditasque et omnium rerum privatio, horror quoque huius vastissimae solitudinis non deterret.
4 Ob quem vos ipsi procul dubio parentum sprevistis affectum et patrium solum ac delicias mundi tot pertransitis regionibus despexistis, ut ad nos homines rusticos et [Idiotes, sive idiota proprie idem est ac privatus, nullo publico munere fungens. Unde ἰδιοτεύειν Graeci dicunt, pro eo quod est privatam vitam agere: apud Latinos vero accipitur pro illitterato, imperito, ignaro, ut hoc loco. Cuius rationem explicans Festus: Ἰδίος, inquit, proprius dicitur; a quo idiotes dicitur indoctus, et inutilis, quasi sibi tantummodo et non pluribus utilis. Ita Cicero VII in Verrem: Quae non modo istum hominem ingeniosum, atque intelligentem, verum etiam quemvis vestrum, quos iste idiotas appellat, delectare posset. Eodem modo accipit Apostolus I Cor. XIV: Is qui supplet locum idiotae. Et Lucas Act. IV: Homines sine litteris et idiotae. Familiare autem est viris sanctis, licet sapientissimis et perspicacissimis, qualis hic anachoreta Moses, ignaros tamen et idiotas sese ex intima humilitate, et vera sui cognitione profiteri; et quidem exemplo beati apostoli Pauli, qui non iudicabat se aliquid scire, nisi solum Iesum, et hunc crucifixum (I Cor. II): non quod alia nesciret, sed quia sic se gerebat, sic se omnibus exhibebat, ac si nihil aliud sciret, nisi crucem Christi, ait S. Thomas (Comment.). Quomodo vero istud absque mendacio et fictione fieri possit, ex iis quae superiore libro (Lib. XII c. 15) de vera humilitate dicta sunt, intelligi potest.] idiotas, atque in hoc eremi squalore degentes pervenire possetis. Propter quod respondete, inquit, mihi quae sit destinatio vestra, vel finis, qui ad haec omnia libentissime sustinenda vos provocat.
Cassianus HOME

csg574.6 ubbB_V_0013.3v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik