monumenta.ch > Hieronymus > sectio 21 >
>>> Cassianus, Collationes, 1, 1, PRIMUM. De habitatione Scythi, et proposito abbatis Moysis.

Cassianus, Collationes, 1, PRAEFATIO AD LEONTIUM EPISCOPUM, ET HELLADIUM

1 Debitum quod beatissimo papae Castori in eorum voluminum praefatione promissum est, quae de Institutis coenobiorum, et de octo principalium vitiorum remediis, duodecim libellis, Domino adiuvante, digesta sunt, in quo tenuitas nostri suffecit ingenii, utcumque sarcitum est. Viderint sane quid super hoc vel illius vel nostri fuerit examinis aequitate perpensum, utrum in rebus tam profundis, tamque sublimibus, et quae in usum styli, ut arbitror, antea non venerunt, dignum aliquid cognitioni vestrae, omniumque sanctorum fratrum desiderio prompserimus. Nunc autem quia derelinquens nos pontifex supradictus, migravit ad Christum, has interim decem [Collationes a conferendo dictas nemo nescit. Hinc Smaragdus abbas (In cap. 40 Regulae D. Bened.): Collatio, inquit, est confessio, collocutio et confabulatio, ubi de Scripturis divinis, aliis conferentibus interrogationes, conferunt alii congruas responsiones; et sic quae diu latuerant occulta, conferentibus fiunt perspicua. Isidorus lib. III de Summo Bono (Cap. 15): Cum sit, inquit, utilis ad instruendum lectio, adhibita tamen collatione maiorem intelligentiam praebet. Melius est enim conferre, quam legere. Collatio autem docibilitatem facit. Nam propositis interrogationibus cunctatio rerum excluditur, et saepe obiectionibus latens veritas approbatur. Quod enim obscurum, aut dubium est, conferendo cito perspicitur. Sic ille. Collationes itaque Patrum Auctori visum est inscribere familiares congressus et colloquia, quibus ipse eiusque collega Germanus de rebus spiritualibus, et ad vitae monasticae perfectionem praecipue spectantibus cum Patribus, sive anachoretis illustrioribus, diversis in locis contulerunt, eorumque doctrinam, monitiones, institutiones ac regulas diligentissime exquisierunt et exceperunt; quas deinde Cassianum, cum apud Massiliam ageret, multorum episcoporum et religiosorum virorum hortatu scriptis mandasse, tum ipsius Cassiani, tum aliorum locupletissimis testimoniis et elogiis in operis ingressu propositis, certissime constat. Unde et Collatorem D. Prosper nominavit. Sunt autem hae collationes numero viginti quatuor: sed generali serie, ac distributione tripartitae, et ut locis, temporibus et personis, ita propriis praefationibus ac prooemiis distinctae. Nam decem primae in Scythica vel Scetica eremo habitae, et Leontio ac Helladio episcopis dicatae; septem aliae sequentes in Thebaidis solitudine peractae, Honorato et Eucherio, seu episcopis, seu abbatibus (nam id ambiguum) destinatae; septem reliquae in ulterioribus Aegypti partibus habitae, Ioviniano, Minervio, Leontio et Theodoro monachis, sive abbatibus, nuncupatae, et ad fratres in insulis Stoechadibus degentes transmissae (In praefat. collat. 11). Porro huiusmodi collationum spiritualium usum fuisse apud veteres monachos, tum coenobitas, tum anachoretas, frequentissimum, non solum ex his Cassiani insignibus collationibus constat, quae ex ipsius facundia mentes legentium mirifice delectant et movent, et omnem spiritualis vitae doctrinam continent; sed et sanctorum Patrum testimoniis comprobatur (Vide, infra, collat. 2 cap. 2). Id enim Athanasius in Vita S. Antonii memoriae prodidit, ubi eiusdem sanctissimi Patris exhortationem ad fratres simul congregatos habitam commemorat. Idem D. Hieronymus (Epist. 22, ad Eusto.) de monachis Aegyptiis, ubi haec inter alia; Post horam nonam in commune concurritur; Psalmi resonant, Scripturae recitantur ex more; et completis orationibus, cunctisque residentibus, medius, quem Patrem vocant, incipit disputare; quo loquente tantum silentium fit, ut nemo alium respicere, nemo audeat exscreare; dicentis laus in fletu est audientium; tacitae volvuntur per ora lacrymae, et ne in singultus quidem erumpit dolor. Cum vero de regno Christi et de futura beatitudine coeperit annuntiare ventura; videas cunctos moderato suspirio, et oculis ad coelum levatis, intra se dicere: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam (Psal. LXV)! Post haec concilium solvitur, etc. Multa alia sunt in Vitis Patrum, in Historia sanctorum Theodoreti, in Dorothei Doctrinis, et Palladii Lausiacis, ex quibus hunc usum collationum spiritualium apud veteres religiosos solemnem ac perpetuum fuisse cognoscitur. De quo meminit itidem Cassianus lib. V Instit. c. 20 et 21. Nec praetereundum, quod de illo scribit Basilius in Regulis Fusiorib. cap. 54: Operae pretium est, inquit, si statis interdum quibusdam temporibus certisque locis consessus celebretur eorum qui fratrum conventibus praesunt, in quibus videlicet cum de rebus iis quae sibi praeter rationem acciderint, tum de difficilibus ad tractandum naturis ac moribus, et quomodo in singulis moderandis se gesserint, vicissim inter se communicent et conferant; quo videlicet si aliquid aliquando minus recte ab aliquo factum fuerit, id adhibita locuplete multorum sententia, maiore cum auctoritate quod in medium adductum est iudicetur; contraque si quod recte gestum, multorum similiter testimonio comprobetur. Haec Basilius. Vide Regulam S. Pachomii art. 7 et scholiis ibidem (Vide Lauren. Iustini de Disciplina et Perfectione monast. c. 15).] collationes summorum Patrum, id est, anachoretarum, qui in eremo Scythica morabantur (quas ille, incomparabili flagrans studio sanctitatis, simili sibi iusserat sermone conscribi, non perpendens prae multitudine charitatis quanto infirmas services pondere praegravaret), vobis potissimum, o [De hac papae nomenclatura diximus in prologo Institutionum, pro qua Dionysius: O beatissime praesul Leonti. Fuit autem hic Leontius Castoris episcopi, cui superiores libri nuncupati, frater germanus, idemque sacerdos, ut ex sequentibus patet (Vide collat. 9 c. 1); immo etiam episcopus, ut opinari licet ex ipsa nomenclatura, et honorario illo titulo olim episcopis, non inferioribus clericis tribui solito, et fortassis eiusdem Castoris, sui germani, successor in Ecclesia Aptensi; quamvis Photius (Vide in elogio Photii, initio operis) abbatem eum fuisse designet, dum illius nimirum coenobii moderatorem dicit, cuius gratia priores Institutionum libri fuerint ab Auctore conscripti. Verum haec facile conciliantur; non enim repugnat eumdem episcopum et abbatem, id est, coenobii moderatorem fuisse, cum multi sancti episcopi etiam monachorum aut clericorum regularium Patres et coenobiarchae exstiterint, ut de S. Augustino et S. Martino Turonensi episcopo notum est. Porro de hoc eodem Leontio, pariter et Helladio hic nominato, plura serius animadversa notabimus ad collat. nonae cap. 1, ubi lector requirat. An vero hic idem sit Leontius cum illo cui inter alios postremae collationes dicatae, fateor me haud multum disquisiisse.] beatissime papa Leonti et sancte frater Helladi, credidi consecrandas.
2 Alter siquidem vestrum memorato viro, et germanitatis affectu, et sacerdotii dignitate, et, quod his maius, sancti studii fervore coniunctus, haereditario fraternum debitum iure deposcit; alter anachoretarum instituta sublimia, non, ut quidam, propria aggressus est praesumptione sectari, sed legitimum doctrinae tramitem sancto Spiritu suggerente, pene antequam disceret, apprehendens, non tam suis adinventionibus quam illorum traditionibus maluit erudiri.
3 In quibus mihi nunc in portu silentii constituto immensum pelagus aperitur, ut scilicet de instituto atque doctrina tantorum virorum quaedam tradere audeam memoriae litterarum. Tanto enim profundioris navigationis periculis fragilis ingenii cymba iactanda est, quantum [Leg. quanto] a coenobiis anachoresis, et ab actuali vita, quae in congregationibus exercetur, contemplatio Dei, cui illi inaestimabiles viri semper intenti sunt, maior atque sublimior est.
4 Vestrum igitur est conatus nostros piis orationibus adiuvare, ne aut tam sancta materia imperito quidem, sed fideli sermone promenda, periclitetur in nobis, aut rursus eiusdem materiae abyssis obruatur nostra rusticitas. Proinde ab exteriori ac visibili monachorum cultu, quem prioribus digessimus libris, ad invisibilem interioris hominis habitum transeamus, et de canonicarum orationum modo ad illius quam Apostolus praecipit [I Thess. V] orationis perpetuae iugitatem ascendat eloquium; ut quisquis iam superioris operis lectione [Allusio est ad historiam Iacob patriarchae, qui duo nomina habuisse legitur: prius enim vocatus est Iacob, qui interpretatur supplantator; quo alludens Esau paterna benedictione frustratus dixit: Iure vocatum est nomen eius Iacob; supplantavit enim me in altera vice. Postquam vero cum angelo colluctatus benedictionem ab eo accepit, ex Iacob Israel appellatus est, id est, vir videns Deum, vel mens videns Deum, secundum veterum expositionem, de qua videndus D. Hieronymus in Quaest. Hebr. Ad hunc igitur modum monachus vere pius, qui ex praecedentium librorum lectione didicerit carnalia vitia supplantare ac superare, et per hoc intelligibilis, id est, spiritualis Iacob, id est, supplantatoris nomen promeruerit; deinceps ex lectione sequentium collationum spiritualium, ad sublimiorem quamdam contemplationem ac theoriam provehetur, ut et Israelis, id est, videntis Deum, appellatione dignus efficiatur.] Iacob illius intelligibilis nomen carnalium vitiorum supplantatione promeruit, nunc etiam non tam mea quam Patrum instituta suscipiens, divinae iam puritatis intuitu ad meritum et (ut ita dixerim) dignitatem transiens Israelis, quid in hoc quoque perfectionis culmine debeat observare, similiter instruatur.
5 Obtineant itaque orationes vestrae ab eo qui dignos nos, vel visu eorum, vel discipulatu, vel consortio iudicavit, ut nobis earumdem traditionum memoriam plenam et sermonem ad dicendum facilem conferre dignetur, quo tam sancte eas, tamque integre, quam ab ipsis accepimus, explicantes, ipsos quodammodo suis Institutis incorporatos, et, quod est maius, [Hoc ipsius Auctoris testimonio perspicue intelligitur, ipsum Latino idiomate, non Graeco, ut quidam opinati sunt, has collationes scripsisse, quemadmodum et de libris Institutionum idem suo loco probavimus (Vide inter elogia). Viderit Trithemius unde acceperit Ioannem Cassianum Institutionum libros et collationes Patrum Graeca lingua edidisse, quos Dionysius Carthusianus in Latinum transtulerit eadem eloquii venustate, ut eius verba prae se ferunt. Nam Dionysius certe non ex Graeco, sed ex obscuriore stylo (Latino tamen) ad clariorem et faciliorem transtulisse se tam Institutiones quam collationes disertis verbis profitetur (In utraque praefat.), ut non tam interpres quam paraphrastes Cassiani dicendus sit. Est enim paraphrasis Quintiliano auctore (Lib. I c. 5), eiusdem sententiae per alium sermonem, eiusdem licet idiomatis, clarior explicatio et liberior interpretatio, cum quaedam addentes aut mutantes copiosius ac dilucidius explicamus quod ab aliis dictum est: cuiusmodi est Themistii in Aristotelem paraphrastica expositio (Vide Sixtum Senensem lib. III Biblioth. cap. de Paraphrasi). Quam ob causam hactenus illis voculis, transtulit, vertit, cum de Dionysio ageretur, studiosius quam hactenus et ex industria abstinui, ne Trithemio subscribere viderer. Caeterum constat nihilominus Cassiani libros, etsi Latino primum ab ipso editos, ab aliis postea in Graecam linguam fuisse conversos. Nam et in Vaticana bibliotheca collationes aliquot et octo posteriores Institutionum libros in Graecum conversos exstare scribit Ciaconius (In sua praefat.), sed eos potius in compendium redactos quam integre redditos: cuiusmodi legisse videtur Photius, qui non plures quam duas aut tres collationes commemorat (Photius c. 177 Biblioth.).] Latino disputantes eloquio, vobis exhibere possimus.
6 Hoc sane volumus ante omnia, tam harum collationum quam superiorum voluminum praemonitum esse lectorem, ut si qua forte in his pro status sui et propositi qualitate, sive pro usu et conversatione communi, vel impossibilia putaverit esse, vel dura, non ea secundum suae facultatis modulum, [Huic loco aptissime consonat D. Augustinus lib. I de Moribus Ecclesiae cap. 31, ubi anachoretas illos miris laudibus extollens: Nihil, inquit, de iis dicam qui secretissimi penitus ab omni hominum conspectu, pane solo et aqua contenti, desertissimas terras incolunt, perfruentes colloquio Dei, cui puris mentibus inhaeserunt, et eius pulchritudinis contemplatione beatissimi, quae nisi sanctorum intellectu percipi non potest. Et infra: Hoc tam excellens fastigium sanctitatis, cui non sua sponte mirandum et honorandum videtur, oratione nostra videri qui potest?] sed secundum dignitatem et perfectionem loquentium metiatur, quorum prius studium atque propositum mente concipiat, quo vere mortui huic conversationi mundanae nullis affectibus parentum carnalium, nullis actuum saecularium nexibus obligantur.
7 Deinde locorum quoque in quibus commorantur, considerent qualitatem qua [Al. quia] in solitudine vastissima constituti, atque ab universorum mortalium consortio separati, et per hoc illuminationem sensuum possidentes, contemplantur vel proloquuntur ea quae inexpertis atque ineruditis pro conditione et mediocritate consuetudinis suae impossibilia forsitan videbuntur. De quibus tamen si quis voluerit veram proferre sententiam, et utrum impleri queant, desiderat experiri, festinet prius eorum propositum simili studio et conversatione suscipere, et tunc demum ea quae supra facultatem hominis videbantur, non solum possibilia, verum etiam suavissima deprehendet. Sed nunc iam ad collationes eorum et instituta properemus.
Cassianus HOME



>>> Cassianus, Collationes, 1, 1, PRIMUM. De habitatione Scythi, et proposito abbatis Moysis.
monumenta.ch > Hieronymus > sectio 21 >

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik