monumenta.ch > Boethius > 14
Boethius, Peri hermeneias liber Aristotelis latine versus, cap. 13 <<<    

Boethius, Peri hermeneias liber Aristotelis latine versus, cap. 14

1 Vtrum autem contraria est adfirmatio negationi et oratio orationi quae dicit quoniam 'omnis homo iustus' ei quae est 'nullus homo iustus' aut 'omnis homo iustus' ei quae est 'omnis homo iniustus est', 'Callias iustus est', 'Callias iustus non est', 'Callias iniustus est', quae harum contraria est? Nam si ea quae sunt in voce sequuntur ea quae sunt in anima, illic autem contraria est opinio contrarii, ut 'omnis homo iustus' ei quae est 'omnis homo iniustus', etiam in his quae sunt in voce adfirmationibus necesse est similiter sese habere.2 Quod si neque illic contrarii opinatio contraria est, nec adfirmatio adfirmationi erit contraria, sed ea quae dicta est negatio.3 Quare considerandum est cui opinatio vera falsae opinioni contraria est, utrum negationi an certe ei quae contrarium esse opinatur.4 Dico autem hoc modo: est quaedam opinatio vera boni quoniam bonum est, alia vero quoniam non bonum est falsa, alia vero quoniam malum; quae harum contraria est verae? Et si est una, secundum quam contraria? (nam arbitrari contrarias opiniones definiri in eo quod contrariorum sunt, falsum est; boni enim quoniam bonum est et mali quoniam malum eadem fortasse opinio est et vera, sive plures sive una sit; sunt autem ista contraria; sed non eo, quod contrariorum sint, contrariae, sed magis eo quod contrarie).5 Si ergo est boni quoniam est bonum opinatio, est autem quoniam non bonum, est vero quoniam aliquid aliud quod non est neque potest esse (aliarum quidem nulla ponenda est, neque quaecumque esse quod non est opinantur neque quaecumque non esse quod est ‒ infinitae enim utraeque sunt, et quae esse opinantur quod non est et quae non esse quod est ‒ sed in quibus est fallacia; hae autem ex his ex quibus sunt generationes; ex oppositis vero generationes, quare etiam fallacia); si ergo quod bonum et bonum et non malum est, et hoc quidem secundum se, illud vero secundum accidens (accidit enim ei malum non esse), magis autem in unoquoque est vera quae secundum sese est, etiam falsa siquidem et vera.6 Ergo ea quae est 'quoniam non est bonum quod bonum est' secundum se consistentis falsa est, illa vero quae est 'quoniam malum' eius quod est secundum accidens, quare magis erit falsa de bono ea quae est negationis opinio quam ea quae est contrarii.7 Falsus est autem magis circa singula qui habet contrariam opinionem; contrarium enim est eorum quae plurimum circa idem differunt.8 Quod si harum contraria est altera, magis vero contraria contradictionis, manifestum est quoniam haec erit contraria.9 Illa vero quae est 'quoniam malum est quod est bonum' implicita est; et enim quoniam non bonum est necesse est idem ipsum opinari.10 Amplius, si etiam in aliis similiter oportet se habere, et hic videtur bene esse dictum; aut enim ubique ea quae est contradictionis aut nusquam; quibus vero non est contraria, de his est quidem falsa ea quae est verae opposita, ut qui hominem non putat hominem falsus est.11 Si ergo hae contrariae sunt, et aliae contradictionis.12 Amplius similiter se habet boni quoniam bonum est et non boni quoniam non bonum est, et super has boni quoniam non bonum est et non boni quoniam bonum est.13 Illi ergo quae est non boni quoniam non bonum verae opinioni quae est contraria? Non enim ea quae dicit quoniam malum est; simul enim aliquando erit vera, numquam autem vera verae contraria est; est enim quiddam non bonum malum, quare contingit simul esse veras.14 At vero nec illa quae est 'non malum'; simul enim et haec erunt.15 Relinquitur ergo ei quae est non boni quoniam non bonum contraria quae est non boni quoniam bonum.16 Quare et ea quae est boni quoniam non bonum ei quae est boni quoniam bonum.17 Manifestum ergo est quoniam nihil interest nec si universaliter ponamus adfirmationem; huic enim universalis negatio contraria erit, ut opinioni quae opinatur quoniam omne quod est bonum bonum est, vel quoniam nihil eorum quae bona sunt.18 Nam eius quae est boni quoniam bonum, si universaliter sit bonum, ea est quae opinatur quicquid bonum est quoniam bonum est.19 Similiter autem et in non bono.20 Quare si in opinione se sic habet, sunt autem hae quae sunt adfirmationes et negationes notae eorum quae sunt in anima, manifestum est quoniam etiam adfirmationi contraria quidem negatio circa idem universalis, ut ei quae est quoniam omne bonum bonum est vel quoniam omnis homo bonus ea quae est vel quoniam nullum vel nullus, contradictorie autem aut non omnis aut non omne.21 Manifestum est autem quoniam et veram verae non contingit esse contrariam nec opinionem nec contradictionem; contraria enim sunt quae circa opposita sunt, circa eadem autem contingit verum dicere eundem; simul autem eidem non contingit inesse contraria.
Boethius HOME

bnf11127.55 bnf11128.90 bnf12949.27

Boethius, Peri hermeneias liber Aristotelis latine versus, cap. 13 <<<    
monumenta.ch > Boethius > 14

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik