monumenta.ch > Hieronymus > sectio 39 > 9
Boethius, Peri hermeneias liber Aristotelis latine versus, cap. 8 <<<     >>> cap. 10

Boethius, Peri hermeneias liber Aristotelis latine versus, cap. 9

1 In his ergo quae sunt et facta sunt necesse est adfirmationem vel negationem veram vel falsam esse; in universalibus quidem universaliter semper hanc quidem veram, illam vero falsam, et in his quae sunt singularia, quemadmodum dictum est; in his vero quae in universalibus non universaliter dicuntur, non est necesse (dictum autem est et de his).2 In singularibus vero et futuris non similiter; nam si omnis adfirmatio vel negatio vera vel falsa est, et omne necesse est vel esse vel non esse; si hic quidem dicat futurum aliquid, ille vero non dicat hoc idem ipsum, manifestum est quoniam necesse est verum dicere alterum ipsorum si omnis adfirmatio vera vel falsa est (utraque enim non erunt simul in talibus).3 Nam si verum est dicere quoniam album vel non album est, necesse est esse album vel non album, et, si est album vel non album, verum est vel adfirmare vel negare; et, si non est, mentitur, et si mentitur non est; quare necesse est aut adfirmationem aut negationem veram esse.4 Nihil igitur neque est neque fit nec a casu nec utrumlibet, nec erit nec non erit, sed ex necessitate omnia et non utrumlibet (aut enim qui dicit verus est aut qui negat); similiter enim vel fieret vel non fieret; utrumlibet enim nihil magis sic vel non sic se habet aut habebit.5 Amplius, si est album nunc, verum erat dicere primo quoniam erit album, quare semper verum fuit dicere quodlibet illud eorum quae facta sunt quoniam erit; quod si semper verum est dicere quoniam est vel erit, non potest hoc non esse nec non futurum esse.6 Quod autem non potest non fieri, impossibile est non fieri; et quod impossibile est non fieri, necesse est fieri; omnia ergo quae futura sunt necesse est fieri.7 Nihil igitur utrumlibet neque casu erit; nam si a casu, non ex necessitate.8 At vero nec quoniam neutrum verum est contingit dicere, ut quoniam neque erit neque non erit.9 Primum enim, cum sit adfirmatio falsa, erit negatio non vera, et cum haec sit falsa, contingit adfirmationem esse non veram.10 Ad haec, si verum est dicere quoniam album est et magnum, oportet utraque esse, sin vero erit cras, esse cras; si autem neque erit neque non erit cras, non erit utrumlibet, ut navale bellum; oportebit enim neque fieri navale bellum neque non fieri navale bellum.11 Quae ergo contingunt inconvenientia haec sunt et huiusmodi alia, si omnis adfirmationis et negationis vel in his quae in universalibus dicuntur universaliter vel in his quae sunt singularia, necesse est oppositarum hanc esse veram, illam vero falsam, nihil autem utrumlibet esse in his quae fiunt sed omnia esse vel fieri ex necessitate.12 Quare non oportebit neque consiliari neque negotiari quoniam, si hoc facimus, erit hoc, si vero hoc, non erit.13 Nihil enim prohibet in millesimum annum hunc quidem dicere hoc futurum esse, hunc vero non dicere, quare ex necessitate erit quodlibet eorum verum erat dicere tunc.14 At vero nec hoc differt si aliqui dixerunt negationem vel non dixerunt; manifestum est enim quod sic se habent res vel si hic quidem adfirmaverit, ille vero negaverit; non enim propter negare vel adfirmare erit vel non erit, nec in millesimum annum magis quam in quantolibet tempore.15 Quare si in omni tempore sic se habebat ut unum verum diceretur, necesse esset hoc fieri et unumquodque eorum quae fiunt sic se habere ut ex necessitate fieret.16 Quando enim vere dicit quis quoniam erit, non potest non fieri; et quod factum est, verum erat dicere semper quoniam erit.17 Quod si haec non sunt possibilia ‒ videmus enim esse principium futurorum et ab eo quod consiliamur atque agimus aliquid, et quoniam est omnino in his quae non semper actu sunt esse possibile et non, in quibus utrumque contingit et esse et non esse, quare et fieri et non fieri; et multa nobis manifesta sunt sic se habentia, ut quoniam hanc vestem possibile est incidi et non inciditur, sed prius exteritur; similiter autem et non incidi possibile est; non enim esset eam prius exteri nisi esset possibile non incidi; quare et in aliis facturis quaecumque secundum potentiam dicuntur huiusmodi ‒ manifestum est quoniam non omnia ex necessitate vel sunt vel fiunt, sed alia quidem utrumlibet et non magis vel adfirmatio vel negatio, alia vero magis quidem in pluribus alterum, sed contingit fieri et alterum, alterum vero minime.18 Igitur esse quod est quando est, et non esse quod non est quando non est, necesse est; sed non quod est omne necesse est esse, nec quod non est necesse est non esse (non enim idem est omne quod est esse necessario quando est, et simpliciter esse ex necessitate); similiter autem et in eo quod non est.19 Et in contradictione eadem ratio est; esse quidem vel non esse omne necesse est et futurum esse vel non; non tamen dividentem dicere alterum necessario.20 Dico autem, necesse est quidem futurum esse bellum navale cras vel non esse futurum, sed non futurum esse cras bellum navale necesse est vel non futurum esse, futurum autem esse vel non esse necesse est.21 Quare, quoniam similiter orationes verae sunt quemadmodum et res, manifestum est quoniam quaecumque sic se habent ut utrumlibet sint et contraria ipsorum contingere, necesse est similiter se habere et contradictionem; quod contingit in his quae non semper sunt et non semper non sunt; horum enim necesse est quidem alteram partem contradictionis veram esse vel falsam, non tamen hoc aut illud, sed utrumlibet, et magis quidem veram alteram, non tamen iam veram vel falsam.22 Quare manifestum est quoniam non est necesse omnes adfirmationes vel negationes oppositarum hanc quidem veram, illam autem falsa esse; neque enim quemadmodum in his quae sunt sic se habent etiam in his quae non sunt, possibilium tamen esse aut non esse, sed quemadmodum dictum est.
Boethius HOME

bnf11127.51 bnf11128.132 bnf12949.12

Boethius, Peri hermeneias liber Aristotelis latine versus, cap. 8 <<<     >>> cap. 10
monumenta.ch > Hieronymus > sectio 39 > 9

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik