monumenta.ch > Boethius > 7
Boethius, Peri hermeneias liber Aristotelis latine versus, cap. 6 <<<     >>> cap. 8

Boethius, Peri hermeneias liber Aristotelis latine versus, cap. 7

1 Quoniam autem sunt haec quidem rerum universalia, illa vero singillatim (dico autem universale quod in pluribus natum est praedicari, singulare vero quod non, ut 'homo' quidem universale, 'Plato' vero eorum quae sunt singularia), necesse est autem enuntiare quoniam inest aliquid aut non, aliquotiens quidem eorum alicui quae sunt universalia, aliquotiens vero eorum quae sunt singularia.2 Si ergo universaliter enuntiet in universali quoniam est aut non, erunt contrariae enuntiationes (dico autem in universali enuntiationem universalem ut 'omnis homo albus est', 'nullus homo albus est'); quando autem in universalibus non universaliter, non sunt contrariae, quae autem significantur est esse contraria (dico autem non universaliter enuntiare in his quae sunt universalia, ut 'est albus homo', 'non est albus homo'; cum enim universale sit homo, non universaliter utitur enuntiatione; 'omnis' namque non 'universale' sed 'quoniam universaliter' consignificat).3 In eo vero quod praedicatur universaliter universale praedicare universaliter non est verum; nulla enim adfirmatio erit, in qua de universaliter praedicato universale praedicetur, ut 'omnis homo omne animal'.4 Opponi autem adfirmationem negationi dico contradictorie quae universale significat eidem quoniam non universaliter, ut 'omnis homo albus est', 'non omnis homo albus est', 'nullus homo albus est', 'quidam homo albus est'; contrarie vero universalem adfirmationem et universalem negationem, ut 'omnis homo iustus est', 'nullus homo iustus est'; quocirca has quidem impossibile est simul veras esse, his vero oppositas contingit in eodem, 'non omnis homo albus est', et 'est quidam homo albus'.5 Quaecumque igitur contradictiones universalium sunt universaliter, necesse est alteram esse veram vel falsam, et quaecumque in singularibus sunt, ut 'est Socrates albus', 'non est Socrates albus'; quaecumque autem in universalibus non universaliter, non semper haec vera est, illa vero falsa (simul enim verum est dicere quoniam est homo albus et non est homo albus, et est homo probus et non est homo probus; si enim turpis, non probus; et si fit aliquid, et non est).6 Videbitur autem subito inconveniens esse, idcirco quoniam videtur significare 'non est homo albus' simul etiam quoniam nemo homo albus est; hoc autem neque idem significat neque simul necessario.7 Manifestum est autem quoniam una negatio unius adfirmationis est; hoc enim idem oportet negare negationem quod adfirmavit adfirmatio, et de eodem, vel de aliquo singularium vel de aliquo universalium, vel universaliter vel non universaliter; dico autem ut 'est Socrates albus', 'non est Socrates albus' (si autem aliud aliquid vel de alio idem, non opposita, sed erit ab ea diversa), huic vero quae est 'omnis homo albus est' illa quae est 'non omnis homo albus est', illi vero quae est 'aliquis homo albus est' illa quae est 'nullus homo albus est', illi autem quae est 'homo albus est' illa quae est 'non est homo albus'.8 Quoniam ergo uni negationi una adfirmatio opposita est contradictorie, et quae sint hae, dictum est, et quoniam aliae sunt contrariae et quae sint hae, et quoniam non omnis vera vel falsa contradictio, et quare, et quando vera vel falsa.
Boethius HOME

bnf11127.51 bnf11128.132 bnf12949.10

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik