monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6 > XXXVII. > 3
Boethius, De persona et naturis duabus, II. Persona quid sit. <<<     >>> IV. Contra Nestorium, unam esse personam.

Boethius, De persona et naturis duabus, CAPUT III. Differentia naturae et personae.

1 Quocirca si persona in solis substantiis est, atque in his rationalibus, substantiaque omnis natura est, nec in universalibus, sed in individuis constat, reperta personae est igitur definitio: Persona est naturae rationalis individua substantia.2 Sed nos hac definitione eam quam Graeci ὑπόστασιν dicunt terminavimus.3 Nomen enim personae videtur aliunde traductum; ex his scilicet personis quae in comoediis tragoediisque eos quorum interest homines repraesentabant.4 Persona vero dicta est a personando, circumflexa penultima.5 Quod si acuatur antepenultima, aperte a sono dicta videbitur.6 Idcirco autem a sono, quia in concavitate ipsa maior necesse est volvatur sonus.7 Graeci quoque has personas πρόσωπα vocant, ab eo quod ponantur in facie atque ante oculos obtegant vultum, παρὰ τοῦ πρὸς τοὺς ὦπας τίθεσθαι.8 Sed quoniam, personis inductis, histriones, individuos homines, quorum intererat, in tragoedia vel comoedia ut dictum est, repraesentabant: id est, Hecubam, vel Medeam, vel Simonem, vel Chremetem; idcirco caeteros quoque homines, quorum certa pro sui forma esset agnitio, et Latini personam, et Graeci πρόσωπα nuncupaverunt.9 Longe vero illi signatius naturae rationalis individuam subsistentiam ὑποστάσεως nomine vocaverunt; nos vero, per inopiam significantium vocum, translatitiam retinuimus nuncupationem, eamque quam illi ὑπόστασιν dicunt, personam vocantes.10 Sed peritior Graecia sermonum, ὑπόστασιν vocat individuam subsistentiam; atque, ut Graeca utar oratione, in rebus quae a Graecis agitatae Latina interpretatione translatae sunt, Αἱ οὐσίαι ἐν μὲν τοῖς καθ' ὅλου εἶναι δύνανται, ἐν δὲ τοῖς κατὰ μέρος μόνοις ὑφίστανται· id est, Essentiae in universalibus quidem esse possunt, in solis vero individuis et particularibus substant.11 Intellectus enim universalium rerum ex particularibus sumptus est.12 Quocirca cum ipsae subsistentiae in universalibus quidem sint, in particularibus vero capiant substantiam, iure subsistentias particulariter substantes ὑποστάσεις appellaverunt.13 Neque enim pensius subtiliusque intuenti idem videbitur esse subsistentia quod substantia; nam quod Graeci οὐσίωσιν vel οὐσιῶσθαι dicunt, id nos subsistentiam vel subsistere appellamus; quod vero illi ὑπόστασιν vel ὑφίστασθαι, id nos substantiam vel substare interpretamur.14 Subsistit enim, quod ipsum accidentibus, ut possit esse, non indiget; substat autem id quod aliis accidentibus subiectum quoddam, ut esse valeant, subministrat; sub illis enim stat, dum subiectum est accidentibus.15 Itaque genera vel species subsistunt tantum, neque enim accidentia generibus speciebusve contingunt.16 Individua vero, non modo subsistunt, verum etiam substant: nam neque ipsa indigent accidentibus, ut sint; informata enim sunt iam propriis et specificis differentiis et accidentibus, ut esse possint ministrant, dum sunt scilicet subiecta.17 Quocirca εἶναι atque οὐσιῶσθαι, esse atque subsistere; ὑφίστασθαι vero, substare intelligitur.18 Neque enim verborum inops Graecia est, ut Marcus Tullius alludit; sed essentiam, subsistentiam, substantiam, personam totidem nominibus reddit: essentiam quidem οὐσίαν, subsistentiam vero οὐσίωσιν, substantiam ὑπόστασιν, personam πρόσωπον appellans.19 Ideo autem ὑποστάσεις Graeci individuas substantias vocaverunt, quoniam caeteris subsunt, et quibusdam quasi accidentibus suppositae subiectaeque sunt; atque idcirco nos quoque eas substantias nuncupamus, quasi suppositas, quas illi ὑποστάσεις cumque etiam πρόσωπα nuncupent easdem substantias, possumus nos quoque nuncupare personas.20 Idem est igitur οὐσίαν esse quod essentiam, idem οὐσίωσιν quod subsistentiam, idem ὑπόστασιν quod substantiam, idem est πρόσωπον quod personam.21 Quare autem de irrationabilibus animalibus Graecus ὑπόστασιν non dicat, sicut nos de eisdem nomen substantiae praedicamus, haec ratio est, quoniam nomen hoc melioribus applicatum est, ut aliqua, id quod est excellentius, tametsi non descriptione naturae et secundum id quod subsistere, ὑφίστασθαι, atque substare est; at certe ὑποστάσεως vel substantiae vocabulis discerneretur.22 Est igitur et hominis quidem essentia, id est οὐσία, et subsistentia, id est οὐσίωσις, et ὑπόστασις, id est substantia, et πρόσωπον, id est persona: οὐσία quidem atque essentia, quoniam est; οὐσίωσις vero atque subsistentia, quoniam in nullo subiecto est; ὑπόστασις vero atque substantia, quoniam subest caeteris, quae subsistentiae non sunt, id est οὐσιώσεις· est πρόσωπον atque persona, quoniam est rationabile individuum.23 Deus quoque et οὐσία est et essentia; est enim, et maxime ipse est, a quo omnium esse proficiscitur.24 Est οὐσίωσις, id est subsistentia; subsistit enim nullo indigens, et ὑφίστασθαι, substat enim.25 Unde etiam dicimus unam esse οὐσίαν vel οὐσίωσιν, id est essentiam vel subsistentiam deitatis; sed tres ὑποστάσεις, id est tres substantias.26 Et quidem, secundum hunc modum, dixere unam Trinitatis essentiam, tres substantias, tresque personas.27 Nisi enim tres in Deo substantias ecclesiasticus loquendi usus excluderet, videretur idcirco de Deo dici substantia, non quod ipse caeteris rebus quasi subiectum supponeretur, sed quod idem omnibus uti praeesset, ita etiam quasi principium subesset rebus, dum eis omnibus οὐσίῶσθαι, vel subsistere subministrat.
Boethius HOME

bmo270.145 bnf12949.161 csg134.218

Boethius, De persona et naturis duabus, II. Persona quid sit. <<<     >>> IV. Contra Nestorium, unam esse personam.
monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6 > XXXVII. > 3

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik