monumenta.ch > Hieronymus > sectio 27 > PROOEMIUM.
>>> Boethius, De Trinitate, PRIMUM. Sententia catholica de Trinitate et unitate Dei.

Boethius, De Trinitate, PROOEMIUM.

1 Investigatam diutissime quaestionem, quantum nostrae mentis igniculum illustrare lux divina dignata est, formatam rationibus litterisque mandatam, offerendam vobis communicandamque curavi, tam vestri cupidus iudicii, quam nostri studiosus inventi.2 Qua in re quid mihi sit animi quoties stylo excogitata commendo, cum ex materiae difficultate, tum ex eo quod raris, id est vobis tantum colloquor, intelligi potest, neque enim famae iactatione et inanibus vulgi clamoribus excitamur; sed si quis est fructus exterior, hic non aliam potest nisi materiae similem sperare sententiam.3 Quocunque igitur a vobis deieci oculos, partim ignava segnities, partim callidus livor occurrit; ut contumeliam videatur divinis tractatibus irrogare, qui talibus hominum monstris non agnoscenda haec potius quam proculcanda proiecerit.4 Idcirco stylum brevitate contraho, et ex intimis sumpta philosophiae disciplinis novorum verborum significationibus velo; ut haec mihi tantum vobisque, si quando ad ea converteritis oculos, colloquantur; caeteros vero ita submovemus, ut qui capere intellectu nequiverint, ad ea etiam legenda videantur indigni.5 Sed ne tantum a nobis quaeri oportet quantum humanae rationis intuitus ad divinitatis valet celsa conscendere: nam caeteris quoque artibus idem quasi quidam finis est constitutus, quousque potest via rationis accedere.6 Neque enim medicina semper aegris affert salutem, sed nulla erit culpa medentis, si nihil eorum quae fieri oportebat, omiserit, idemque in caeteris.7 At quantum haec difficilior quaestio est, tam facilior esse debet ad veniam.8 Vobis tamen etiam illud inspiciendum est an ex beati Augustini scriptis semina rationum aliquos in nos venientia fructus extulerint; ac de proposita quaestione hinc sumamus initium.
Boethius HOME

bmo270.130 bnf12949.149

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik