Boethius, Consolatio Philosophiae, 3, Caput 5 P
1 | an vero regna regumque familiaritas efficere potentem valet? quidni, quando eorum felicitas perpetuo perdurat? |
2 | atqui plena est exemplorum vetustas, plena etiam praesens aetas, qui reges felicitatem calamitate mutaverint. o praeclara potentia, quae ne ad conservationem quidem sui satis efficax invenitur! |
3 | quodsi haec regnorum potestas beatitudinis auctor est, nonne, si qua parte defuerit, felicitatem minuat, miseriam importet? |
4 | sed quamvis late humana tendantur imperia, plures necesse est gentes relinqui quibus regum quisque non imperet. |
5 | qua vero parte beatos faciens desinit potestas hac impotentia subintrat, quae miseros facit; hoc igitur modo maiorem regibus inesse necesse est miseriae portionem. |
6 | expertus sortis suae periculorum tyrannus regni metus pendentis supra verticem gladii terrore simulavit. |
7 | quae est igitur haec potestas, quae sollicitudinum morsus expellere, quae formidinum aculeos vitare nequit? atqui vellent ipsi vixisse securi, sed nequeunt; dehinc de potestate gloriantur. |
8 | an tu potentem censes quem videas velle quod non possit efficere, potentem censes qui satellite latus ambit, qui quos terret ipse plus metuit, qui ut potens esse videatur in servientium manu situm est? |
9 | nam quid ego de regum familiaribus disseram -- cum regna ipsa tantae imbecillitatis plena demonstrem -- quos quidem regia potestas saepe incolumis, saepe autem lapsa prosternit? |
10 | Nero Senecam familiarem praeceptoremque suum ad eligendae mortis coegit arbitrium, Papinianum diu inter aulicos potentem militum gladiis Antoninus obiecit. |
11 | atqui uterque potentiae suae renuntiare voluerunt, quorum Seneca opes etiam suas tradere Neroni seque in otium conferre conatus est; sed dum ruituros moles ipsa trahit, neuter quod voluit effecit. |
12 | quae est igitur ista potentia, quam pertimescunt habentes, quam nec cum habere velis tutus sis et cum deponere cupias vitare non possis? |
13 | an praesidio sunt amici quos non virtus sed fortuna conciliat? sed quem felicitas amicum fecit infortunium faciet inimicum. |
14 | quae vero pestis efficacior ad nocendum quam familiaris inimicus?
|