monumenta.ch > Gregorius Turonensis > Prologus. > 4
Boethius, Commentaria in Topica Ciceronis, LIBER TERTIUS. <<<     >>> LIBER QUINTUS.

Boethius, Commentaria in Topica Ciceronis, LIBER QUARTUS.

1 Explicare non possum, mi Patrici, quantas saepe in difficillimi operis cursu vires afferat amicitiae contemplatio, cum et iis studiosius componamus, quos reposito penitus amore diligimus, et placere cupientibus multa sese rerum copia subministret.2 Huc accedit quod ut quaeque in mentem venerint iniudicata atque etiam incastigata promuntur, quandoquidem apud cari pectoris secretum nihil est periculi proferre quod sentias.3 Est igitur mihi, cum tuam benevolentiam specto, pronum omne atque, ut ita dicam, voluptarium, quod in tuae praescriptum iucunditatis impenditur.4 Sed cum memet ipse perpendo, vereor ne imparato muneri par esse non possim, et deficientis culpa in adhortantis cedat iniuriam.5 Quo fit ut tibi etiam atque etiam providendum sit, ne, tuis ipse moribus emendatus, nostri alicuius erroris sarcinam feras.6 Nosti oblatrantis morsus invidiae, nosti quam facillime in difficillimis causis livor iudicium ferat.7 Quaeso igitur extremam nostro operi manum communis negotii studiosus imponas, abundantia reseces, hiantia suppleas, errata reprehendas, sis postremo nostri laboris tuaeque adhortationis assertor, cum praesertim me securum peractum reddat officium, te amici pudor dignus possit convenire, si displicet.8 Sed haec alias, nunc operis suscepti tramitem persequamur.9 Quoniam locorum in ipsis de quibus quaeritur terminis inhaerentium, alii sunt a toto, alii a partibus, alii a nota, alii ex affectis, de eo quidem loco qui a toto est, et in definitione est constitutus, sufficienter disseruit superiore tractatu.10 Nunc vero de partium enumeratione dicere instituit, rectam ordinis viam scilicet insistens, ut non solum exemplo qualis esset partium enumeratio perdoceret, verum ratione quoque ostenderet quomodo partium enumeratione in argumentationibus esset utendum.11 Partitione autem sic utendum est, nullam ut partem relinquas, ut si partiri velis tutelam, inscienter facias, si ullam praetermittas.12 At si stipulationum, aut iudiciorum formulam partiare, non est vitium in re infinita praetermittere aliquid.13 Quod idem in divisione vitiosum est.14 Formarum enim certus est numerus, quae cuique generi subiiciantur.15 Partium distributio saepe est infinitior, tanquam rivorum a fonte deductio.16 Itaque in oratoriis artibus quaestionis genere proposito, quot eius formae sint, subiungitur absolute; at cum de ornamentis verborum sententiarumque praecipitur, quae vocantur σχήματα, non fit idem.17 Res enim est infinitior, ut ex hoc quoque intelligatur quod velimus inter partitionem et divisionem interesse.18 Quanquam enim vocabula prope idem valere videantur, tamen, quia res differebant, nomina etiam distare voluerunt. 19 Sensus huiusmodi est.20 Rerum quae partibus coniunguntur, aliae quidem paucas, sed facile intelligibiles comprehensibilesque partes hebent, aliae vero plures intellectuque difficiles.21 In his igitur partibus quae sunt paucae ac facile sub intelligentiam cadunt, vel maximum vitium est, si partiendo aliquid relinquatur.22 In his vero quarum, ut ipse ait, infinitior numerus est, et confusior perspectio minus vitiosum est, si qua dividentem pars in enumeratione praetereat.23 Fit autem hoc non solum per eas res quae aliquibus partibus constant, verum etiam saepe per partes ipsas quas in distributione partimur, ut si hominis corpus velimus intellectu ac ratione per propria membra disiungere, faciemus ita, caput, humeros, manus, thoracem, ventrem, suras atque pedes.24 Et quoniam maiores partes sumpsimus ad dividendum, idcirco nihil praetermissum esse videtur; at si minutissimas particulas persequamur, tum oculi quoque, et labia, et nares, atque aures, earumque partes persequendae sunt, idque in toto corpore faciendum est, eodemque modo difficilior erit partitio, cum sit partium numerus infinitior.25 Saepe etiam, ut dictum est, res ipsae his partibus iunctae sunt, quarum non sit facilis inspectio, ut si quis stipulationem et iudiciorum formulas partiatur, vel etiam si figuras loquendi, quae σχήματα Graeci vocant, dividi necesse sit.26 Hic igitur si quid praetermissum sit, non erit vitium partientis, quia partium natura multiplex saepius obtendit errorem.27 At si quis genus dividat, perniciosum est aliquam praeterire formam, quoniam formarum finita quantitas est.28 Nam quia semper in contrarium dividuntur, aut duae sunt semper species generis, aut tres, et tunc tres, cum ea tertia, quae sumitur, ex contrariorum permistione perficitur, ut si colorem dividamus, dicendum est ita.29 Coloris aliud est album, aliud nigrum, aliud medium.30 Idque medium ex albi coloris ac nigri commistione coniunctum est, quamvis in quamlibet aliam coloris speciem transferatur, seu purpurei, seu rubri, seu viridis.31 Itaque si tale est quod dividis, talesque sunt partes quas ad divisionem sumis, quas non difficulter intelligentia comprehendas, vitium erit, si quid omiseris, velut si tutelas partiaris.32 Tutela quippe quatuor fere modis est, aut enim per consanguinitatis gradum est, aut patronatus iure defertur, aut testamento patris tutor eligitur, aut urbani praetoris iurisdictione formatur, et sunt forsitan plures, sed nunc istae sufficiunt.33 Hic igitur et paucae partes, et facile comprehensibiles.34 At si stipulationum formulas et iudiciorum comprehendere velis, quoniam multae in his partes sunt, non erit vitiosum si quid omiseris; in promptu vero est exemplum partium, quod de tutelis est dictum, magis enim ut genus in formas, quam ut totum in partes, tutela divisa est.35 Nam sive per consanguinitatem sit tutor, sive patronatus iure, sive caeteris modis, integrum tutelae ius habet, quod in singulis partibus non solet evenire, ut totius integrum capiant nomen.36 Sed ut conveniens videatur exemplum, requirendae sunt tales tutelarum partes quae iunctae tutelas efficere possint, non quae singulae tutelae nomine designentur, quod nescio an quisquam iurisperitiae professor tales tutelae partes ediderit.37 Merobaudes vero rhetor ita intelligendum putavit, ut id quod ait, Partitione sic utendum est, ut nullam partem praetermittas, de divisione dixerit, id est de una parte propositae partitionis.38 Nam et divisio et per membra distributio, partitio nuncupatur: in divisione enim vitiosum est aliquid praetermittere, in partitione membrorum minime.39 Ita exemplum de tutelis ei partitioni accommodatum dedit, quae est divisionis.40 At si divisionem facias, id est formarum a genere partitionem, summum est vitium aliquid praetermittere, quoniam cum sit finitus formarum numerus, si quid omissum sit, inscitia praeteritur: ut si oratorias quaestiones in formas dividere velimus, dicemus omnem rhetoricam quaestionem, aut de facto esse, aut de qualitate facti, aut de nomine.41 At si locutionum figuras sententiarumque distribuam, non erit, ut dictum est, vitium, transire aliquid, quandoquidem sententiarum inter se atque locutionum figurae et multiplices, et varia ratione diversae.42 Hic quoque figurarum partes non ita videntur accipi posse, quemadmodum totius, sed ut species generis: unaquaeque enim figurarum quae infinitae sunt, velut figurae generalis species est, quod possumus intelligere ex his verbis rhetorum, ubi de elocutione tractatur.43 Nullae namque sunt figurarum partes quae figuras iungant, ita ut singulae figurae nomen universalis figurae non possint admittere.44 Sed obiici nobis potest: Et quomodo infinitae sunt figurae, si species sunt?45 Sed respondebo leviter, Elocutione mutata, figuram quoque mutari, atque idcirco in potestate esse dicentis figuras facere, quas is qui tractat difficile, antequam fiant, potest agnoscere; hae vero non substantialibus quibusdam differentiis constituuntur, sed potius accidentibus explicantur.46 Unde fit ut tum communis nominis in significationes partitio fieri videatur, cum figura dividitur, potius quam generis in species; omnia vero significata cuiusque nominis divisione includere, difficile est, quia nova plerumque finguntur, sed ne id quidem rerum ratio permittit.47 Nam unaquaeque figura generalis figurae nomine et definitione comprehenditur.48 Quocunque enim modo figura definitur, eadem erit definitio etiam uniuscuiusque figurae.49 Quae res unamquamque figuram universalis figurae speciem esse declarat.50 Univoca enim sunt species et genus.51 Sed est illud verius, partitionem figurarum ad elocutionem ipsam Tullium retulisse, cuius pars quaedam est figura, non species.52 Variis enim multiplicibusque figuris elocutio luculenta contexitur.53 Si quis igitur elocutionem partiri velit in figuras, non genus in species, sed totum secabit in partes.54 Quae cum ita sint, ex hoc quoque apparet quid intersit inter divisionem partitionemque, cum partitio interdum talis sit, ut si quid in ea praetermissum sit, nihil afferat vitii.55 Divisio vero formarum talis est, ut in ea non queat aliquid sine culpa praeteriri.56 Quod factum est, ut quia res differebant, diversa etiam vocabula rebus inter se distantibus viderentur.57 Multa etiam ex notatione sumuntur, ea est autem cum ex vi nominis argumentum elicitur, quam Graeci ἐτυμολογῖαν appellant, id est verbum ex verbo veriloquium.58 Nos autem novitatem verbi non satis apti fugientes, genus hoc notationem appellamus, quia sunt verba rerum notae.59 Itaque hoc idem Aristoteles σύμβολον appellat, quod Latine est nota.60 Sed cum intelligitur quid significet, minus laborandum est de nomine.61 Multa igitur in disputando notatione eliciuntur ex verbo, ut cum quaeritur postliminium quid sit, non dico quae sint postliminii.62 Nam id caderet in divisionem, quae talis est: Postliminio redeunt haec, homo, navis, mulus clitellarius, equus, equa quae frena recipere solet.63 Sed cum ipsius postliminii vis quaeritur, et verbum ipsum notatur, in quo Servius noster (ut opinor) nihil putat esse notandum nisi post, et liminium illud productionem esse verbi, vult ut in finitimo, legitimo, aeditimo non plus inesse timum quam in meditullio ullium.64 Scevola autem P. filius iunctum putat esse verbum, ut sit in eo et post, et limen, ut quae a nobis alienata sunt, cum ad hostem pervenerint, et ex suo tanquam limine exierint, hinc ea cum redierint post ad idem limen, postliminio videantur rediisse.65 Quo in genere etiam Mancini causa defendi potest, postliminio rediisse, deditum non esse, quoniam non sit receptus.66 Nam neque deditionem, neque donationem sine exceptione intelligi posse. 67 Post enumerationem partium recto ordine de notatione perpendit.68 Notatio igitur est quoties ex nota aliqua rei, quae dubia est, capitur argumentum.69 Nota vero est quae rem quamque designat.70 Quo fit ut omne nomen nota sit, idcirco quod notam facit rem de qua praedicatur, id Aritstoteles σύμβολον nominavit.71 Ex notatione autem sumitur argumentum quoties aliquid ex notatione, id est nominis interpretatione, colligitur.72 Interpretatio vero nominis ἐτυμολογία Graece, Latine veriloquium nuncupatur; ἔτυμον enim verum significat, λογός orationem.73 Sed quia id veriloquium minus in usu Latini sermonis habebatur, interpretatione nominis notationem Tullius appellat.74 Ea est huiusmodi, ut si quaeras quid est postliminium.75 In qua quaestione non illud videtur inquiri quae res postliminio revertantur, hoc enim in divisionem caderet, id est earum omnium rerum enumerationem quae post liminio redeunt postularet.76 Velut si ita dicamus: Postliminio redeunt homo, navis, mulus clitellarius, equus, equa quae frenos recipere solet, id est domita, nunc enumeratae sunt res quae postliminio revertantur.77 At cum quod sit ipsum postliminii ius quaeritur, potest ex ipsius nominis interpretatione cognosci.78 Postliminio enim redit quisquis captus ab hostibus ad patriam remeaverit; namque dum captivitatem hostium patitur, ius civis amittit; omnia vero iura recipit, si postliminio revertatur.79 Ergo ex notatione nominis ita ius postliminii clarescere potest, ut quia semper post id significatur quod retro relinquitur, postliminii vocabulo quaedam reversio significatur, ut Servius probat, qui ex adverbio post vim nominis interpretatur, reliquam vocabuli partem protractionem esse confirmans; nam in eo quod est postliminium, ex eo quod post dictum est interpretationem nominis sumit, liminium vero supervacuo putat esse productum.80 Ad horum nominum formam, meditullium; prima enim pars medium significat, tullium vero nihil.81 Et legitimum et aeditimum similiter.82 In utrisque enim, lex ibi, aedes ibi, aliquid, timum vero nihil omnino designat.83 Id vero nomen quod est postliminium, Scevola P. filius ex adverbio post et limine putat esse compositum, nam quia ad idem limen quod prius reliquit revertitur is qui postliminio redit, idcirco ex utrisque significationibus arbitratur nomen esse compositum.84 Quaecunque enim a nobis abalienata ad hostem perveniunt, cum a nostro limine exierint, si post ad idem limen revertantur, postliminio redeunt.85 Quomodo etiam Mancini causa defendi potest, quem cum populus Romanus ob foedus male ictum dedisset, hostes eum suscipere noluere?86 qui cum reversus esset, postliminio rediisse videbatur.87 Idcirco quia si cum hostes recepissent deditum a civibus, etiamsi quo modo ab hostibus effugisset, non videretur postliminio regressus qui iudicio civium omni libertatis iure fuisset exutus; sed quoniam nec deditio, nec datio, nec donatio, praeter acceptionem videtur posse consistere, idcirco qui non sit susceptus, ne deditus quidem intelligi possit.88 Recte ergo Mancinus qui non deditus in hostium, si ea uti vellent, pervenerat potestatem, is cum in patriam remeavit, iure postliminio rediisse defensus est.89 Sequitur is locus qui constat ex his rebus quae quodammodo affectae sunt ad id de quo ambigitur, quem modo dixi in plures partes distributum.90 Cuius primus est locus ex coniugatione, quam Graeci συζυγίαν vocant, finitimus notationi, de qua modo dictum est, ut si aquam pluviam eam modo intelligeremus quam imbri collectam videremus, veniret Mutius, qui, quia coniugata verba essent pluvia et pluendo, diceret omnem aquam oportere arceri quae pluendo crevisset. 91 Cum locum qui ipsis de quibus quaeritur inhaereret in quatuor differentias supra distribuit, a toto, ab enumeratione partium, a nota, ab affectis, quoniam diligenter de superioribus tribus paulo ante tractavit, nunc quartum locum, id est affecta, persequitur.92 Et quoniam locus ab affectis in plurimas differentias solvebatur, quarum prima a coniugatis proposita est, primum loquitur de coniugatis, quae multum a notatione non differunt.93 Nam quia notatio ex vi nominis trahitur, itemque coniugatio similitudine vocabuli continetur, aliquod inter se veluti confinium tenent.94 Sed hoc interest, quia notatio expositione nominis, coniugatio similitudine vocabuli ac derivatione perficitur.95 Et quoniam facilis et intellectu et tractatu locus est, tantum ponere sufficit exemplum, quod est huiusmodi: Aqua pluvia est quae pluendo colligitur et crescit.96 Pluendo vero atque pluvia coniugata sunt.97 In uno enim eodemque vocabulo diversus nominum terminus differentiam facit.98 Item: Ius est aquam pluviam arceri, id est, ut si in alicuius agro pluvia aqua colligatur, et in alterius agrum defluat, eaque vicini frugibus nocitura concrescat, arceat eam suis finibus ille qui id sua putat interesse ne defluat.99 Si fluvius igitur pluvia creverit, quaeritur an debeat arceri, respondet, inquit, Mutius, quoniam aqua pluvia a pluendo dicta sit, fluvium quoque, qui pluendo creverit, aquam esse pluviam, atque arceri deberi.100 Cum autem a genere ducetur argumentum, non erit necesse id usque a capite arcessere, saepe etiam citra licet, dummodo supra si quod sumitur quam id ad quod sumitur, ut aqua pluvia ultimo genere ea est quae de coelo veniens crescit imbri, sed propiore loco in quo quasi ius arcendi continetur.101 Genus est, aqua pluvia nocens, eius generis formae, loci vitio, et manu nocens, quorum altera iubetur ab arbitro coerceri, altera non iubetur. 102 Talis generum specierumque intelligitur esse natura, ut cum colliguntur vel etiam dividuntur, ab individuis per species et genera usque ad maxima genera possit ascendi, itemque a maximis generibus per infra posita genera usque ad individua valeat esse descensus.103 Id vero uno clarum fiet exemplo.104 Cicero quippe individuum est, huius species homo, huius genus animal, huius superius genus est corpus animatum, et si longius ascendas, corpus alterius genus invenies, si prolixius egrediare, substantia ultimi loco generis occurrit.105 Cum igitur multa sint genera, si cuiuslibet speciei genus assignandum sit, non necesse erit, inquit, maxima et principalia genera semper exquirere, verum eorum quoque aliquid quae in medio locata sunt oportebit adhibere, illa tamen ratione servata, ut semper genus superius sit eo ad quod praedicatur ut genus.106 Extrema quippe inscitia est, si dum genus semper natura speciebus propriis superponatur, loco generis id quod est inferius collocetur.107 Quocirca vitiosum est, si quis corporis genus dicat esse corpus animatum.108 Quo fit ut si ad speciem aptandum est genus, eorum quae superiora sunt aliquid aptemus, et non erit necesse ultimum semper genus adhibere, ut si homini genus proprium praeponere velimus, non necesse est ut substantiam praeponamus, sed vel corpus, vel corpus animatum, vel quod maxime fieri oportet animal.109 Illa enim semper genera sumenda sunt, quaecunque proxima formis adhaerent, eaque in definitione maxime requiruntur, sed in argumentationibus nihil differt utrum proximum eligas, an superius genus.110 Nam quoniam ex continenti fit argumentatio, plus continet id quod est superius genus.111 Quocirca si de homine aliquid ambigitur, et a genere argumentandi sumitur locus, quidquid de animali dicetur, id etiam de homine praedicabitur.112 Quo fit ut si quid etiam de animato corpore praedicetur, idem etiam de homine dici possit.113 Ut igitur argumentationes ex proximis generibus fiunt, ita etiam ex alterius constitutis.114 Sed in his omnibus illud est quod maxime considerandum videtur, ne id quod est interius superiori praeponatur ut genus.115 Et sententia quidem talis est.116 Quod vero ad exemplum attinet, declarabitur hoc modo: Sit aqua pluvia ea quae deiecta de coelo imbri colligitur, huius species duplex est; alia enim aqua pluvia nocens est, alia non nocens.117 Nocentis quoque duplex species est, alia manu, alia vitio.118 Sed aqua pluvia manu nocens est, quae ita loco aliquo excipitur, ut inde profluens vicino noceat, si locus is non sit naturaliter talis, sed manu hominis excipiendae aquae fuerit apparatus; vitio vero, quoties naturaliter ita sese locus habet, ut excipere aquam possit et nocere vicino.119 Si igitur eius aquae quam quis arceri velit, ne sibi noceat, a vicino genus velit exquirere, non necesse est ab ultimo usque genere deducere, ut dicat aquae eius quam quis velit arceri genus esse aquam pluviam, sed potest id quod inquirit genus paulo inferius invenire, ut huius aquae quam arceri desiderat id genus esse dicat, quod est aqua pluvia nocens.120 Quod si genus proximum quaerat, illud poterit adhibere quod est aqua pluvia manu nocens, hoc enim arceri quis cogitur quod manu fit noxium.121 Quod vero loci forma vel vitio incommoditatis aliquid apportat, arcere non cogitur.122 Quod autem diximus, eius aquae quam arceri oporteat genus esse aquam pluviam manu nocentem, ita intelligendum est, si aqua quae arceri debet plurima sub se habet individua et similia, tunc enim demum eius aquae quae arceri debet, aqua pluvia manu nocens genus esse poterit.123 Quod si aqua quae arceri debet in nulla individua diducatur, ipsa est individua, nec est eius genus aqua pluvia nocens manu, sed species.124 Quod si cui paululum videtur obscurius, hic si eos commentarios quos de genere, specie, differentia, proprio, atque accidenti, composuimus, libris quinque digestos inspexerit, nihil horum poterit incurrere quo caliget.125 Commode etiam tractatur haec argumentatio quae ex genere sumitur, cum ex toto persequare partes hoc modo; Si dolus malus est, cum aliud agitur, aliud simulatur, enumerare licet quibus id modis fiat, deinde in eorum aliquem id quod arguas dolo malo factum includere.126 Quod genus argumenti imprimis firmum videri solet. 127 Dictum est quemadmodum genus ad speciem debeat aptari, atque in eo praescriptum est ut nisi id quod est superius adhiberi non debeat.128 Nunc illud adiungitur, quemadmodum eius loci, qui a genere ducitur, in argumentatione commodior usus esse possit.129 Quotiescunque enim de re aliqua dubitatur, si, facta generis alicuius divisione, sub aliqua eius generis parte id de quo ambigitur potuerimus includere, tunc a genere tractum esse argumentum videtur hoc modo: Sit dolus malus, quando aliud agitur, aliud simulatur.130 Huius ergo si species dividantur, et id quod factum esse arguimus alicui earum specierum quae a dolo malo deductae sunt potuerimus adiungere, quidquid de dolo malo existimabitur, idem etiam de ea re quam arguimus necesse est iudicari, et factum est argumentum a genere.131 Nam de quo quaeritur species est, et id a quo sumitur argumentum genus est, scilicet ut si ita contingit dolus malus; locus vero hic ab eo qui est a partium enumeratione diversus est.132 Nec si enumeramus partes, id est formas aut species, idcirco non a genere, sed ab enumeratione partium ducitur argumentum.133 Quoties enim ipsa partium enumeratione utimur ad argumentationem, tunc ab eadem partitione argumentum tractum esse dicimus, ut hoc modo: Si fundamenta, et parietes, et tectum habet, et habitationi est destinatus locus, domus est.134 Ipsa igitur partitione utentes, domum esse probavimus.135 Quoties vero sub genere aliquid collocandum est, divisisque partibus alicui eorum quae a genere deducuntur id de quo quaeritur aggregamus, ut hoc modo: Si Ciceronem animal esse monstremus, dicemus ita: Omne animal aut rationale est, aut irrationale; sed Cicero rationalis est, animal igitur est: non partitione utimur principaliter ad argumentum constituendum, sed idcirco genus divisimus, ut in unaqualibet divisione id quod nitebamur ostendere posset includi, id est ut id de quo dubitatur in assumpti continentia generis redigeretur, itaque de eo per generis naturam fides fieret.136 Sic ergo a genere facta argumentatio iure dicetur.137 Amplius ita partium enumeratio totius efficere substantiam solet, sive illud universale sit, ut genus, sive partium coniunctione completur, ut totum.138 At vero haec divisio generis in cuius parte quaelibet illa res de qua contenditur includenda est, non id efficit, ut totius substantia constituatur, sed ut illud quod approbare quaerimus intra genus collocetur.139 Quem argumentationis modum imprimis M. Tullius validum esse confirmat.140 Illa enim regula satis vera est atque necessaria, Quae de genere praedicantur, eadem de specie modis omnibus praedicari.141 Illud vero quaeri perutile est, cum aliquid de particularibus rebus probatur ex superposita proxima specie, ut si Socratem rationalem esse approbemus, quoniam sit homo, cum sit homo rationalis, utrum ex genere an ex forma argumentum ductum esse arbitremur.142 Nam si dicamus ex genere, ultima species genus esse non potest; si ex specie, superpositum genus semper species probare desiderat.143 Socrates vero cui fidem praestat homo, quoniam rationalis est, genus hominis non est, sed dicendum est quoniam velut a genere tractum videbitur argumentum.144 Nam ex genere quasi ex continenti atque ampliori, et de substantia fides praedicati ducitur: quam sortem ad sua individua speciem nemo dubitat obtinere, nam et continet ea, et de eorum substantia praedicatur.145 Similitudo sequitur, quae late patet, sed oratoribus et philosophis magis quam vobis.146 Etsi enim omnes loci sint omnium disputationum ad argumenta suppeditanda, tamen aliis disputationibus abundantius occurrunt, aliis angustius.147 Itaque genera tibi nota sint, ubi autem his utare, quaestiones ipsae te admonebunt.148 Sunt enim similitudines quae ex pluribus collationibus perveniunt quo volunt, hoc modo: Si tutor fidem praestare debet, si socius, si cui mandaris, si qui fiduciam acceperit, debet etiam procurator.149 Haec ex pluribus perveniens quo vult appellatur inductio, quae Graece ἐπαγωγὴ nominatur, qua plurimum est usus in sermonibus suis Socrates.150 Alterum similitudinis genus collatione sumitur, cum una res uni, par pari comparatur, hoc modo: Quemadmodum si in urbe de finibus controversia est, quia fines magis agrorum videntur esse quam urbis, finibus regendis adiicere arbitrum non possis; sic si aqua pluvia in urbe nocet, quoniam res tota magis agrorum est aquae pluviae arcendae, adiicere non possis arbitrum.151 Ex eodem similitudinis loco etiam exempla sumuntur, ut Crassus in Curiana causa exemplis plurimis usus est, agens de eo qui testamento sic haeredem instituisset, ut si filius natus esset in decem mensibus, isque mortuus priusquam in suam tutelam venisset, secundus haeres haereditatem obtinuisset; quae commemoratio exemplorum valuit, eaque vos in respondendo uti multum soletis.152 Ficta etiam exempla similitudinis habent vim, sed ea oratoria magis sunt quam vestra, quanquam uti etiam vos soletis, sed hoc modo: Finge mancipio aliquem dedisse id quod mancipio dari non potest, num idcirco id eius factum est qui accepit?153 Aut num is qui mancipio dedit, ob eam rem se obligavit?154 In hoc genere oratoribus et philosophis concessum est ut muta etiam loquantur, ut mortui ab inferis excitentur, ut aliquid quod fieri nullo modo possit, augendae rei gratia dicatur, ut minuendae, quae hyperbole dicitur, et multa mirabilia alia.155 Sed latior est campus illorum, eisdem tamen ex locis (ut ante dixi) et in maximis et in minimis quaestionibus argumenta ducunt. 156 De similitudinis loco plane atque expedite disseruit, omnemque aperuit intellectum, similitudinum dividens formas, praescripsitque apertissime quibus magis ex similitudine argumenta contingerent, id est, philosophis atque oratoribus; etenim similitudo persuasionibus videtur aptissima.157 Nam quod in unam vel plures extra eam de qua quaeritur causam cadere solet, facile credi potest in eam quoque de qua ambigitur convenire.158 Idcirco ex similitudine tractae argumentationes magnum oratoribus usum praestant, philosophis quoque, quoniam non in omnibus quaestionibus demonstratione utuntur, sed aliquoties verisimilia colligunt, quo id facilius persuadeant quod nituntur ostendere, similitudo rerum saepe est inquirenda, atque idcirco locus a similitudine oratoribus maxime philosophisque conducit, non tamen solis.159 Omnes enim loci communes sunt cuiusque materiae, sed in aliis uberius incidunt, in aliis angustius inveniuntur.160 Quocirca cognitis atque ante perceptis locis quaestiones ipsae quae tractabuntur quibus locis uti debeat solertem animum poterunt admonere.161 Omnis vero similitudo duplex est: aut enim ex pluribus similitudo colligitur, et inductio nuncupatur, quod Graeci ἐπαγωγὴν nominant, aut singulae res per similitudinem comparantur.162 Ac prior quidem huiusmodi est: Si tutor fidem praestare debet, si socius, si cui mandaveris, si qui fiduciam acceperit, debet etiam procurator.163 Nam cum in pluribus rebus fides praestari debeat, unaque similitudo sit in fide praestanda tam in tutore quam socio, atque eo cui mandatum sit, eoque qui fiduciam acceperit, debet eadem similitudo procuratori etiam convenire.164 Fiduciam vero accepit cuicunque res aliqua mancipatur, ut eam mancipanti remancipet, velut si quis tempus dubium timens amico potentiori fundum mancipet, ut ei cum tempus quod suspectum est praeterierit reddat; haec mancipatio fiduciaria nominatur, idcirco quod restituendi fides interponitur.165 Hac similitudinis collectione plurimum Socrates esse usus dicitur, ut in Platonis aliorumque eius sectatorum voluminibus invenitur.166 Quoties vero una res uni rei per similitudinem comparatur, hoc modo colligitur argumentum.167 Regendorum finium arbitri esse dicuntur, qui finalia litigia discernunt, ut si fuerit de finibus orta contentio, eorum dirimatur arbitrio.168 Sed fines in agrorum tantum limitibus esse dicuntur, arbitri autem finium regendorum in civitate esse non possunt.169 Item arceri aquam in agris tantum dici solet, ubi si ex aliquo loco aqua pluvia colligatur, et defluens in campos vicini pascua frugesve corrumpat, arbitri arcendae aquae a magistratibus statuebantur.170 Quaeritur ergo an in urbe arcendae aquae arbitrum possimus adigere.171 Et argumentum capitur ex similitudine.172 Si regendorum finium, quia solius agri sunt, in urbe arbitrum adigere non possis, ne aquae quidem arcendae, quia solorum esse videtur agrorum, in urbe arbitrum possis adigere.173 Hic igitur una res uni rei similitudine coniuncta est.174 Ex eodem etiam similitudinis loco illa sumi Cicero proponit quae vocantur exempla, veluti Crassus in causa Curiana, quae fuit huiusmodi: Quidam praegnantem uxorem relinquens scripsit haeredem posthumum, eique alium substituit secundum, qui Curius vocabatur, ea conditione, ut si posthumus, qui intra menses decem proximos nasceretur, ante moreretur quam in suam tutelam pervenisset, idem ante obiret diem, quam testamentum iure facere posset, secundus haeres succederet; quod si ad id tempus pervenisset quo, iam firmo iudicio in suam tutelam receptus, iure civili instituto posset haerede defungi, secundus haeres, id est Curius, non succederet quae vocatur substitutio pupillaris: quaesitum est an valeret ita instituta ratio.175 Crassus, igitur multa protulit exempla, quibus ita institutus haeres obtinuisse haereditatem, quae exemplorum commemoratio iudices movit.176 Dicit etiam ipsos quoque iurisconsultos uti saepius exemplis, veluti cum fingitur, id est imaginatur, propositio, ut casus de quo agitur per similitudinem intelligatur, hoc modo: Si quis enim iurisperitus adiiciat id quod non iure contractum est nullius esse momenti, adhibeatque exemplum tale, velut si quis rem non mancipi mancipaverit, num idcirco aut rem alienavit, aut se reo facto potuit obligasse?177 minime, quod enim non iure contractum est nil retinet firmitatis.178 Et alia huiusmodi apud iurisperitos inveniuntur, in quibus oratores maxime valent, quibus etiam in tantum fingere licet, ut eorum oratione etiam mortui saepe ab inferis excitentur, quod Tullius in ea facit oratione qua Coelium defendit.179 Sed latior, inquit, est illorum campus, id est oratorum, quibus spatiari ac devagari licet: nec idcirco minus caeteris quoque facultatibus similitudines prosunt, quoniam eadem argumenta maximis minimisque causis conveniunt; quo fit ut loci quoque argumentorum diversarum artium quaestionibus accommodentur.180 Sequitur similitudinem differentia, res maxime contraria superiori, sed est eiusdem facultatis dissimile et simile invenire; eius generis haec sunt: Non quemadmodum quod mulieri debeas recte ipsi mulieri sine tutore auctore solvas, ita quod pupillo aut pupillae debeas recte possis eodem modo solvere. 181 Eiusdem facultatis est similitudines differentiasque cognoscere; qui enim scit quid sit idem, nosse poterit quid sit diversum.182 Omnis vero similitudo idem aliquid esse constituit, quod enim idem est secundum qualitatem, id simile esse necesse est.183 Omnis quippe res aut substantia eaedem sunt, aut qualitate, aut caeteris praedicamentis.184 Quod si ita est, et animus intelligere hoc idem in pluribus praedicamentis potest.185 Sed cum hoc ipsum idem in praedicamentis notat, eodem modo in eisdem praedicamentis quod diversum est intuetur; sed simile idem est, differentia vero diversum.186 Idem igitur animus eademque intelligentia similitudinem differentiamque cognoscit.187 Differentiarum vero multae sunt species; aliae quippe sunt substantiales, ut homini rationale, aliae non substantiales, sed inseparabiles, ut nigrum Aethiopi atque corvo; aliae vero mobiles neque constantes, ut sedere, stare, et huiuscemodi caeterae quibus et ab aliis hominibus et a nobis ipsis saepe distamus.188 Item differentiae aliae aliquo modo sunt generum divisibiles, aliae aliquo modo specierum constitutivae; sed si a constitutivis argumentum ducatur, velut a genere ducitur.189 Nam sicut genus continet speciem, ita differentiae continent species.190 Sane si differentiae constitutivae ut genera intelligentur, fides ab his ad ea aptabitur quae constituunt.191 Haec enim talium differentiarum veluti formae quaedam sunt.192 Sin vero sint divisibiles, siquidem ad ea probanda, id est genera, quae dividunt, earum ducitur fides, a forma argumentum fieri videtur, nam tales differentiae eorum quae dividuntur formae quaedam sunt.193 Quod si ad ea probanda referuntur quae in contrariam partem genus dividunt, tunc proprie a differentia fieri argumentum videtur, quia contrariae veluti differentiae comparantur.194 Quod vero ad exemplum attinet Tullii huiusmodi est: Mulieres antiquitus perpetua tutela tenebantur, pupilli item sub tutoribus agunt; sed mulieribus si quid debitum fuisset, sine tutoris auctoritate poterat solvi, pupillis vero minime.195 Ergo si quaeratur an id quod debeatur pupillo cuilibet, renuente tutore, possit exsolvi, a differentia sumitur argumentum, sic: Non sicut mulieri sine tutoris auctoritate debitum possis exsolvere, eodem modo, nisi auctoritas tutoris accesserit, pupillo solvere quod debeas possis; illae enim perpetua tutela, etiam provecta iam aetate, continentur, illorum tutelae certus annorum numerus terminum facit; atque idcirco solvi pupillo sine auctoritate non poterit.196 Differt enim persona mulierum a persona pupillorum, vel in eo quod pupilli non perpetua reguntur tutela, mulieres vero perpetua; vel quod pupillus nullum suae rei administrandae utilitatis iudicium habere potest, cum sit aliquis mulieribus, et si non firmus, in explicanda familiaris rei utilitate delectus.197 Deinceps locus est qui a contrario dicitur.198 Contrariorum autem genera sunt plura; unum eorum quae in eodem genere plurimum differunt, ut sapientia, stultitia; eodem autem genere dicuntur, quibus propositis occurrunt, tanquam e regione quadam contraria, ut celeritati tarditas, non debilitas, ex quibus contrariis argumenta talia existunt.199 Si stultitiam fugimus, sapientiam sequamur; et bonitatem, si malitiam: haec quae ex eodem genere contraria sunt, appellantur adversa.200 Sunt alia contraria quae privantia licet appellemus Latine, Graece appellantur στερητικὰ.201 Praepositio enim in privat verbum ea vi quam haberet si in praepositio non fuisset, ut dignitas, indignitas, humanitas, inhumanitas, et caetera generis eiusdem, quorum tractatio est eadem quae superiorum, quae adversa dixi.202 Nam alia quoque sunt contrariorum genera, velut ea quae cum aliquo conferuntur, ut duplum, simplum, multa, pauca, longum, breve, maius, minus.203 Sunt etiam alia valde contraria quae appellantur negantia, ea ἀποφατικὰ Graeci contraria aientibus, ut si hoc est, illud non est.204 Quid enim opus exemplo est?205 tantum intelligatur in argumento quaerendo contrariis omnibus contraria non convenire. 206 Divisio, differentiae loco, nunc de contrariis tractat.207 Quare uti rerum ordo clarius colliquescat, pauca mihi ex Aristotele sumenda sunt quae ille vir omnium longe doctissimus de hac divisione tractavit, quanquam M. Tullius re quidem Aristoteli fere consentit, sed ab eo nominum interpretatione diversus est.208 Nam quae Aristoteles opposita, id est ἀντικείμενα, vocat, ea Tullius contraria nominat; sed haec paulo posterius.209 Nunc Aristotelis divisio consideretur.210 Oppositorum igitur secundum Aristotelem alia sunt contraria, alia privatio et habitus, alia relativa, alia contradictoria.211 Contraria quidem, ut album atque nigrum; habitus vero et privatio, ut visus et caecitas, dignitas et indignitas; relativa vero, ut pater, filius, dominus, servus; contradictoria, ut est dies, non est dies: horum omnium tales inter se differentiae considerantur.212 Nam quae contraria sunt, partim mediata sunt, partim vero medio carent.213 Mediata sunt, ut album, nigrum: est enim horum medius quilibet alius color, ut rubeus vel pallidus, et horum contrariorum non necesse est alterum semper inesse corporibus.214 Neque enim omne corpus aut album aut nigrum est; sed aliquoties in horum medietate est constitutum, ut sit rubrum vel pallidum.215 Immediata vero contraria sunt quorum nihil medium poterit inveniri, ut gravitas et levitas: horum enim nihil est medium.216 Nam quae levia sunt, sursum feruntur, quae gravia, deorsum.217 Quod autem sit corpus quod neque sursum neque deorsum feratur, nihil poterit inveniri.218 Sed immediata contraria talia sunt, ut alterum eorum cui potest accidere semper inhaereat, ut in proposito superius exemplo.219 Necesse est enim omne corpus vel leve esse vel grave, quia levitas et gravitas medium non habent, quod praeterea inesse corporibus possit.220 At ea quae in privatione et habitu sunt, ut caecitas et visus, distant quidem ab his contrariis quae claudunt aliquam medietatem, quod ipsa medietatem non habent; ab his vero contrariis differunt quae sunt immediata, quoniam horum contrariorum alterum semper subiecto inesse est, ut corpori gravitatem vel levitatem; privationem vero et habitum non semper, ut cum sit habitus quidem visus, privatio autem caecitas, non omne quod videri potest, aut videt, aut caecum est: infans quippe nondum editus neque videt, quia nondum processit in luce, neque caecus est, quia nondum habuit visum, quem potuisset amittere.221 Idem de catulis dici potest, qui statim nati nequeunt intueri, nam tunc eos nec caecos dicere possumus, nec videntes.222 Et postremo contraria semper in suis qualitatibus considerantur; privationes autem, non quod ipsae sint aliquid, sed ex habitus absentia colliguntur; neque enim caecitas est aliquid, sed a visus intelligitur abscessu: tam vero privatio quam contrarietas differt a relationis oppositione, eo quod neque contraria, neque privatoria simul esse possunt; idem enim in uno eodemque tempore, uno eodemque in loco album et nigrum, videns et caecum esse non poterit; sed relativa a se nequeunt separari, neque enim potest esse filius sine patre, nec servus, si dominus non sit.223 Amplius, contraria ad se et privatoria non referuntur.224 Nemo enim dicit album nigri, vel nigrum albi, vel caecitatem visus, vel visum caecitatis.225 Quae vero in relatione sunt posita in ipsa relationis praedicatione consistunt, ut duplum dimidii, dominus servi, et caetera ad hunc modum.226 Tam vero contraria quam etiam relationes differunt a contradictionibus, quoniam contradictiones quidem semper in oratione consistunt, et in altera earum parte veritas, in altera falsitas invenitur; contraria vero et privatoria et relationes in simplicibus partibus orationis invenitur [an. inveniuntur?], et in his neque veritas neque falsitas in est.227 Nam cum dico album, nigrum, caecitas, visus, dominus, servus, simplices orationis partes sunt, neque verum, neque mendacium continentes; in simplicibus enim partibus orationis veritas vel falsitas nulla est: cum autem dico dies est, dies non est, utraeque propositiones, una in affirmatione, altera in negatione posita, orationes sunt.228 Sed M. Tullius non tam propriis nominibus quam notioribus utitur; ait enim contrariorum alia esse quae adversa vocantur, alia quae privantia, alia quae in comparatione sunt, alia quae aientia et negantia nuncupantur.229 Sed quae contraria nominat, opposita verius dicerentur; quae adversa dicit, contrariorum melius susciperent nomen; quae in collatione nominat, ea relativa vel ad aliquid certius vocarentur: sed utatur nominibus ut volet, dum res ipsae certa proprietatis suae ratione signentur; nos vero in caeteris quos edidimus libris eo nuncupavimus modo, quo superius in Aristotelis dictum est divisione.230 Secundum M. Tullium igitur contrariorum alia sunt adversa, ut sapientia, stultitia; alia privantia, ut dignitas et indignitas; alia quae cum aliquo conferuntur, ut duplum, simplum; alia quae appellantur negantia, e contrario aientibus constituta, ut si hoc est, illud non est.231 Adversa igitur sunt quae, sub uno genere posita, plurimum differunt, ut album, nigrum, quae a se plurimum distant sub uno genere posita, id est sub colore.232 Item celeritati tarditas adversa est, positis utrisque sub motu, neque enim celeritati debilitas opponenda est, quia debilitati firma valetudo contraria est, quod in divisione omisit Cicero, sed docuit exemplo; illa quoque dicuntur adversa, quae, in diversis generibus sita, plurimum a se discrepare intelliguntur, ut sapientiae stultitia.233 Illa enim sub genere boni est, haec vero sub mali, quanquam huiusmodi exemplum privationem potius spectare videatur; nam stultitia privatio est sapientiae, nec quidquam est aliud stultitia nisi sapientiae et rationis absentia; sed quae sint quae privantia Cicero appellat, posterius demonstrabo.234 Ex his adversis hoc modo sumitur argumentum.235 Si stultitiam fugimus, sapientiam sequamur; si bonitatem appetimus, malitiam fugiamus, quanquam malitia quoque, secundum eumdem modum qui superius dictus est, privationibus possit adiungi.236 Privantia vero secundum Ciceronem sunt, quae Graece στερητικὰ appellantur, quae habent eam partem orationis praepositam, quae cum fuerit adiecta, semper fere aliquid demit ut ea ( in ) praepositio; haec enim syllaba cui fuerit apposita, demit fere aliquid ex ea vi quam esset res quaelibet habitura, si in syllabam praepositam non haberet, ut humanitati inhumanitas: in namque praeposita id de quo dicitur humanitate privavit, ut dignitas, indignitas; et Tullius quidem ea tantum privantia esse confirmat, in quibuscunque syllaba ista praeponitur: privantium quippe natura secundum Tullium huius syllabae commemoratione finitur; a Peripateticis vero accepimus privationes cum simplicibus nominibus, tum privatoriis syllabis efferri, cum simplicibus nominibus, ut caecitas, cum privantibus vero syllabis, ut indignitas, inhumanitas.237 Quocirca, secundum M. Tullium, caecitas non erit privatio visus, sed ei adversum, atque idcirco forsitan stultitiam inter adversa numeravit, quoniam non habet in syllabam ex qua privationes arbitrantur existere.238 Ex quibus eodem modo, ut in superius positis adversis, argumenta ducuntur: Inhumanitatem aversemur, si humanitas consectanda est.239 Illa vero contraria, ut ait Tullius, quae cum aliquo conferuntur, talia sunt, ut duplum simpli.240 Id tantumdem est tanquam si diceret duplum dimidii, simplum enim dupli dimidium est, et pater filii; eaque sunt semper reciprocantia, aliquoties quidem septimo casu, aliquoties vero genitivo, nam filius patris est filius et pater filii, haec secundum genitivum conversio est, et duplum simplo duplum est, haec secundum septimum casum; sunt etiam quae accusativo, ut pauca ad multa, et magnum ad parvum.241 Item negantia sunt quae in affirmationibus et negationibus posita sunt, ut si hoc est, illud non est, veluti si dies est, nox non est, atque hanc oppositionem Cicero valde dicit esse contrariam.242 Ex quibus omnibus secundum superius dictum modum argumentorum facultas est, nam ex relativis contrariis ita sumimus argumentum: si pater est, fieri non potest quin ei filius sit.243 Ex negantibus autem quae ἀποφατικά (ut ait) Graeci vocant, ita: si sol supra terram fuit, nox esse non potuit, haec enim affirmatio illam perimit negationem; cur vero haec negantia esse constituerit mirandum est.244 Nam quae negantia sunt aientibus opponuntur, et simul esse non possunt, ut diem esse ac diem non esse, hoc vero consequens est cum ita dicatur, si hoc est, illud non est, ut si dies est, nox non est.245 Atque affirmationem negationemque Tullius valde dicit esse contrariam, sed in hac consequentia nequeunt esse contraria: nam quod est consequens, contrarium non est.246 Ab adiunctis autem posui equidem exemplum paulo ante, multa adiungi quae suscipienda essent, si statuissemus ex edicto secundum eas tabulas possessionem dari, quas is instituisset cui testamenti factio nulla esset.247 Sed locus is magis ad coniecturales causas quae versantur in iudiciis valet, cum quaeritur quid aut sit, aut evenerit, aut futurum sit, aut quid omnino fieri possit.248 Ac loci quidem ipsius formula talis est.249 Admonet autem hic locus ut quaeretur quid ante rem, quid cum re, quid post rem evenerit; nihil hoc ad ius.250 Ad Ciceronem inquiebat Gallus noster, si quis ad eum quid tale retulerat, ut de facto quaereretur; tu tamen patiare nullum a me artis institutae locum praeteriri, ne si nihil nisi quod ad te pertineat scribendum putaris, nimium te amare videar.251 Est igitur magna ex parte locus hic oratorius, non modo non iurisconsultorum, sed ne philosophorum quidem.252 Ante rem enim quaeruntur quae talia sunt, apparatus, colloquia, locus, constitutum convivium; cum re autem pedum crepitus, strepitus hominum, corporum umbrae, et si quid eiusmodi est; at post rem, pallor, rubor, titubatio, et si qua alia signa conturbationis et conscientiae.253 Praeterea restinctus ignis, gladius cruentus, caeteraque quae suspicionem facti possunt movere. 254 Qui sit ab adiunctis locus brevi superius monstravit exemplo, eo scilicet quo dixit: Si secundum mulieris nunquam capite diminutae tabulas possessio bonorum daretur, consequens esse ut secundum quoque puerorum et servorum tabulas possessio permitteretur.255 Sed nunc formam ipsam et quasi subiectum loci monstrare proponit, quae est huiusmodi: Ab adiunctis enim locus est, cum ex eo quod proponitur aliquid aliud vel esse, vel fuisse, vel futurum esse argumentatione colligitur, ut in eo ipso quod dudum posuit exemplo.256 Approbatur enim non debere secundum mulieris nunquam capite diminutae tabulas bonorum possessionem dari, quia si id fuerit positum, id futurum est, ut secundum puerorum quoque ac servorum tabulas bonorum possessio permittatur.257 Talia vero sunt quae dicuntur adiuncta, ut circa rem fere quae quaeritur inveniantur, neque tamen necesse sit ei semper adhaerere; et forma quidem huius loci talis est, ut hanc quoque diffinitionem possit admittere.258 Ab adiunctis locus est cum ex aliquibus, quae sunt proxima eis de quibus quaeritur rebus, id quod quaeritur vel fuisse, vel esse, vel futurum esse monstratur; qui locus est coniecturalibus causis maxime necessarius.259 Cum enim de facto quaeritur, tum si id factum est quod dubitatur, qui vel fuerit, vel sit, vel futurum sit, considerari solet: multa enim sunt quae unicuique adiuncta rei variorum eventu temporum colliguntur.260 Idcirco enim quid ante rem, quid cum re, quid post rem evenerit, in coniecturalibus causis inquiritur, quae ab oratoribus tractantur solis, neque iurisconsultis in huiusmodi negotiis cum rhetorica facultate ulla communio est, iuris enim peritus de facti qualitate, non etiam de ipsius facti veritate respondet.261 Idcirco quoties ad Gallum peritum iuris facti quaestio deferebatur, nihil ad nos inquiebat, et ad Ciceronem potius consulentes, id est ad rhetorem remittebat.262 In quo Tullius facere ad Trebatium locum miscuit dicens, Quanquam locus hic ab adiunctis coniecturalibus causis maxime utilis, nihil consultorum iuris prudentiam iuvet, patiere me tamen, inquit, nullam suscepti operis partem praeterire, ne si in hoc libro nihil praeter tuae artis exempla conscripsero, tuae tantum gratiae videatur addictus, ab adiunctis vero locus qui non modo iurisconsultis, sed ne philosophis quidem praeter oratores non patet, trium saepe temporum ratione tractandus est.263 Nam de facto si quaeritur, quid vel ante id, vel cum eo, vel post id fuerit necesse est vestigari.264 Ante rem quidem hoc modo, apparatus; verisimile est enim effecisse aliquem quod ante efficiendum paravit, colloquia fieri enim potuit ut amaverit, qui saepe fuerit collocutus.265 Locus, velut cum ad aliquid faciendum opportunus locus eligitur.266 Constitutum convivium, velut si quis constituto ante convivio in eo fecisse aliquid arguatur, capiaturque coniectura facti, ex eo ipso quod sit convivium constitutum, atque horum omnium ante rem de qua quaeritur exempla sunt.267 Cum re vero hoc modo: Pedum crepitus, velut si isse in quempiam locum aliquis accusetur, pedum crepitu deprehensus esse probabitur; vel si fuisse adulter in cubiculo ex umbra corporis designetur, haec cum ipsis de quibus quaeritur inspecta, eisdem tamen intelliguntur adiuncta.268 Post rem vero, si quas conscientiae maculas pallor, rubor, titubatioque prodiderit: restinctus ignis, velut si clam factum aliquid exstincto igni velimus ostendere, ut tutius notitiam submoventibus tenebris committeretur.269 Item gladius cruentus peractum facinus monstrat.270 Haec omnia post rem facto intelliguntur adiuncta, et semper ante rem, cum re, et post rem, secundum rationem temporum intelligendum est, neque ita ut in antecedentibus et consequentibus.271 Illic enim naturae ratio consideratur.272 Omnia quippe simul sunt: nam quod antecedit, si positum sit, statim est id quod consequitur, ut si ponas hominem statim animal esse necesse est, nec ante secundum tempus homo dici potest, post vero subsequi animal, ut ante aliquis apparatus est secundum tempus, posterior effectus.273 Itaque illic antecedentia et consequentia nominantur, hic ante rem, cum re, et post rem.274 Idcirco quod illud quidem, non secundum tempus, sed secundum principalitatem naturae secum simul aliquid trahentis antecedens dicitur, consequens id quod antecedens comitatur.275 Ea vero quae secundum temporis priorem posteriorem ve rationem considerantur, adiuncta, idcirco ante rem, cum re et post rem coepere vocabulum.276 Deinceps est locus dialecticorum proprius ex consequentibus et antecedentibus et repugnantibus, nam coniuncta de quibus paulo ante dictum est, non semper eveniunt.277 Consequentia autem semper.278 Ea enim dico consequentia quae rem necessario consequuntur.279 Itemque et antecedentia et repugnantia.280 Quidquid enim antecedit quamque rem, id cohaeret cum re necessario, et quidquid repugnat, id eiusmodi est, ut cohaerere nunquam possit. 281 Expedito adiunctorum loco, nunc de antecedentibus et consequentibus et repugnantibus disserit.282 Qui locus sit unus in tria velut membra divisus est.283 M. quidem Tullius loci huius vocabulum tacuit, mihi autem totus conditionalis appellandus videtur.284 Cuius cum promptissime natura claruerit, nomen quoque ei, quod nos posuimus, recte inditum manifestius apparebit.285 Primum igitur singularum partium diffinitio prodenda est.286 Itaque antecedens est, quo posito aliud necesse est consequatur: itemque consequens alicuius est, quod esse necesse est, si illud cuius est consequens praecessisse constiterit.287 Repugnans est quod simul cum eo cui repugnare dicitur esse non possit.288 Antecedentium igitur, atque consequentium, et repugnantium, unum esse locum praediximus, qui quomodo sit unus, paucis ostendam.289 Primum igitur dum quaereretur quonam modo unus esset locus a consequentibus, antecedentibus et repugnantibus, dicebatur quoniam eiusdem mentis esset atque intelligentiae tam consentanea sibimet quam dissidentia praevidere, idcirco hunc quoque locum unum videri.290 Consentaneorum namque duae sunt partes, antecedens una, altera consequens.291 Nam cum altero praecedente comitatur alterum, illa sibi in ipsa naturae consequentia consentire necesse est.292 Repugnantium vero tametsi duae partes sint, unum tamen est utriusque vocabulum, utraque enim repugnantia nominantur.293 Duae vero esse, quae sibimet repugnent, atque a se dissentiant nullus ignorat; sed eo distant quod antecedentium et consequentium duo sunt nomina, licet unus sit utriusque consensus; repugnantibus vero unum nomen est, cum sit unus in utrisque dissensus, ergo eadem mens, eademque intelligentiae ratio id quod praecedit si id quod comitatur, intelligit.294 Neque enim fieri potest ut antecedens aliquid intelligatur, nisi in eodem quid sit consequens consideretur; eodem quoque modo nec consequens, nisi appareat quid praecedat; item repugnans aliquod intelligere nemo potest, nisi intelligat cui repugnet: sed quoniam eadem ratio potest similia dissimiliaque perspicere, antecedentium vero et consequentium consensus quidam et per naturae similitudinem concordia est, dissensus vero in repugnantibus dissimilitudo, necesse est ut una atque eadem ratio antecedentium consequentiumque naturam et repugnantium spectet; quo fit ut unus quoque locus sit eorum quae una intelligentia comprehendit.295 Sed huic opponebatur: Cur igitur alium ex similitudine, alium ex contrario locum Marcus Tullius superius enumeravit?296 Nam secundum propositam rationem, quoniam similitudinem et contrarietatem intelligentia una perpendit, unus locus similium contrariorumque esse debuisset.297 Sed respondebatur quoniam non eodem modo sibi antecedentia et consequentia consentire dicuntur, sicut ea quae similia nuncupantur.298 In his namque una tantum qualitas invenitur, et secundum eamdem qualitatem similia esse dicuntur; at in antecedentibus et consequentibus non qualitatis similitudo, sed quidam naturae consensus est.299 Et quae similia sunt sine se esse possunt, antecedentia vero et consequentia sine se esse non possunt, atque idcirco non videtur esse consequentium et antecedentium cum similitudine ulla communio naturae.300 Quae ratio non valde videtur idonea, nec explicat quod demonstrare conabatur: illud certe firmissimum esse constat, quod huius loci tractatus conditionalibus semper propositionibus accommodaretur.301 Conditionalis vero propositio est quae cum conditione pronuntiat esse aliquid, si aliud fuerit, veluti cum dicimus: Si dies est, lucet.302 Haec igitur rerum consequentia facile in repugnantiam vertitur.303 Nam si rebus consequentibus negatio interponatur, ex consequentibus repugnantia redduntur, hoc modo: Si dies est, lux est.304 Repugantia sunt ita: Si dies est, lux non est: repugnant enim diem esse et lucem non esse.305 Quae repugnantia in conditione consistit.306 Dicimus enim: Si dies est, lux non est, nam diei contrarium est nox.307 Consequens vero noctis, lucem non esse, quare esse diem et non esse lucem repugnat.308 Argumentum vero est, hanc repugnantiam in conditione consistere, quia si conditio deficiat, nulla est repugnantia, hoc modo: dies est, lux non est, utraeque enim disiunctae propositiones suas sententias gerunt, nec quidquam intelliguntur habere commune, atque ideo diversis acceptae temporibus verae sunt, nec repugnant.309 Nam sicut in his propositionibus, dies est, lux est, nulla est consequentia, quoniam conditio deest, quae propositionem facit connexam, sed utraeque a se disiunctae suam sententiam claudunt, ita in his quibus proponitur, dies est, lux non est, nulla est repugnantia, quoniam servat suam utraque separata sententiam.310 At si his conditio interveniat superiorum quidem, ita sententia copulatur, ut consequentes fiant, posteriorum vero ita ut repugnantes, hoc modo: si dies est lux est.311 Haec consequens propositio ex duabus per conditionem mediam effecta est una.312 At si sit ita, si dies est, lux non est, repugnat.313 Negatum enim quod sequitur repugnare necesse est.314 Amplius, argumentum quod ex antecedentibus et consequentibus fit ex unius propositionis connexae partibus nascitur, nam conditionalis propositionis connexae una pars est antecedens, alia consequens.315 Quod si a repugnantibus argumentum fiat, rursus ab unius propositionis membris tale argumentum nasci oportebit.316 Igitur ex his propositionibus, dies est, lux est, una esse non potest nisi a conditione copulentur, ut unum sit antecedens, aliud consequens, et ideo in his ex antecedenti et consequenti argumentum esse non potest, quoniam duae sunt ex illis quoque propositionibus quae sunt, dies est, lux non est: una esse non poterit, nisi conditionis adiunctione in unius quodammodo propositionis sententiam reducantur, cuius propositionis partes sunt repugnantes.317 Nam, ut in connexa propositione una pars antecedens, alia est consequens, ita in repugnanti utraque pars propositionis a semet invicem repugnat ac dissidet.318 Amplius, repugnans propositio connexae partem contrariam tenet, nam ut in illa quod antecedit secum id quod sequitur trahit, ita in hac propositione partes simul esse non possunt.319 Contrariae vero differentiae sub eodem genere poni solent.320 Si igitur connexa propositio in conditione est constituta, repugnans quoque in conditione subsistit; quod si et consequentiam propositionum et repugnantiam conditio facit, non est dubium quin locus hic iure conditionalis vocetur, ac sit unus positus in conditione divisis partibus, id est in antecedentem consequentemque et repugnantem.321 Connexaeque namque propositionis una pars antecedens est, alia consequens.322 Repugnantis vero propositionis utraque repugnat ac dissidet.323 Itaque connexae propositionis partes antecedens et consequens sunt, repugnantis vero repugnantes.324 Nec illud intelligentiam turbet quod dies est et lux est quadam sibi ratione consentiunt.325 Item dies est et lux non est, quasi a se dissentiunt atque discordant, nam connexa est propositio si cum aliud antecesserit, aliud consequatur.326 Item repugnans, si uno posito aliud inferatur, quod esse non potest nisi id ius conditionis efficiat.327 Quocirca aperte demonstratum esse arbitror conditionalem hunc locum vocari et recte unum esse a M. Tullio constitutum.328 Quomodo vero fiat ab antecedentibus et consequentibus et repugnantibus argumentum, posterius dicam.329 Sed quoniam nullius facultatis alterius est, quid vel quamque rem consequitur, vel quid cuique repugnet inspicere, nisi dialecticae tantum, quae huius quam maxime rei perititiam profitetur, idcirco ait hunc esse locum totum dialecticorum, qui etiam ab adiunctis longe lateque diversus est.330 Primum quod adiuncta prodere sese atque ostendere invicem possunt, non vero perficere atque adimplere naturam, veluti ambulationem pedum strepitus significare quidem ac denuntiare potest, efficere vero non potest.331 Neque enim ambulationem efficit pedum strepitus, nec vero ex necessitate ambulatio ut sit pedum strepitus auctor est, sed saepe ita ambulatur, ut nullus pedum strepitus exaudiatur; saepe non mutato loco moveri pedes ac strepere praeter ambulationem queunt; idcirco non semper inveniuntur adiuncta: propositoque termino quem probare contendimus, saepe ex adiunctis argumenta deficiunt, quia ipsa quoque aliquoties deficere videntur adiuncta.332 Praecedentia vero et consequentia et repugnantia nunquam desunt; omne enim quidquid in rebus est, habet quod se aut sequatur naturaliter, aut praecedat.333 Est etiam a quo per naturae diversitatem dissideat, velut animal sequitur quidem hominem, praecedit vero substantiam; dicimus enim, si homo est, animal est; substantiam vero praecedit, cum proponimus, si animal est, substantia est.334 Repugnat vero mortuo cum enuntiamus, si animal est, mortuum non est.335 Praeterea quae sunt adiuncta temporibus distributa sunt, ut ante rem, cum re, post rem.336 Quae vero sunt antecedentia, consequentia, et repugnantia, quomodolibet modo in temporibus sint, nihil refert.337 Nam priora saepe temporibus comitantur, et temporibus posteriora praecedunt, et quae simul temporibus sunt, alias praecedunt, alias vero consequuntur, ut superius quoque saepe diximus.338 Amplius, quae antecedentia sunt et consequentia relinquere sese non possunt, nec sibi repugnantia cohaerere, et sunt repugnantia necessario sibimet inconnexa; quae vero sunt adiuncta nihil obtinent necessitatis, quia et iungi sibimet, et a se separari queunt.339 Quae cum ita sint, quaestio difficilis vehementer oboritur, videtur enim minus intuentibus nihil hic locus differre his locis qui dicti sunt vel a genere, vel a specie, vel a contrariis.340 Nam genus semper speciem sequitur, speciem genus praecedit, contraria simul esse non possunt.341 Quae solvenda est hoc modo: Primum quia non omne consequens genus est, nec omnis species antecedens.342 Repugnantia vero non ipsa contraria, sed contrariorum sunt consequentia, ut in locorum qui a M. Tullio propositi sunt expositione monstravimus.343 Dehinc quia cum a genere fit argumentum, ipsum genus assumitur, eodem quoque modo et species, cum ab ea aliquid volumus approbare; cum vero ab antecedentibus aliquid monstrare contendimus, eo quod in conditionali propositione praecessit utimur in assumptione, etiamsi non fuerit genus.344 Item si a consequenti argumentum fiat, etiamsi species non sit, a consequenti parte conditionalis propositionis ducitur argumentum, veluti cum ita dicimus: Si ignis est, levis est, ignis antecedit, levitas sequitur; sed neutrum neutri est genus aut species, assumitur itaque, atqui ignis est.345 Nunc igitur id quod antecedebat assumpsi, ex quo monstratur conclusio, levis igitur est.346 At si ita assumamus, sed non est levis, id quod consequebatur assumpsi.347 Concluditur ergo atque monstratur, non est igitur ignis.348 Vides igitur ut de his praecedentibus et consequentibus nunc loquamur quae in conditionali propositione posita, vel praecedere vel consequi intelliguntur.349 Cum vero fit ex genere argumentum, species quidem est de qua aliquid probare contendimus; genus vero assumimus non quasi praecedens, sed quasi continens, ut quidquid esse consideratur in genere, id formae quoque debeat aptari.350 Genus enim quoad permanet, a sua specie non recedit: cum vero de specie sumimus argumentum, genus quidem est de quo aliquid quaeritur; sed id laboramus, ut quod de genere conamur ostendere, id ex specie possit facilius agnosci.351 Ut cum uxori Fabiae relictum fuisset legatum, si materfamilias esset, quoniam non convenit in manum, scilicet, ab in manus conventione, quae est species uxoris, uxorem quod est matris familiae genus a legati iure seiungimus, et legatum ad speciem, id est matremfamilias derivamus.352 Sed illud interius dispiciendum videtur, num locus ab antecedentibus et consequentibus totus supervacaneus esse videatur, cum quolibet modo fuerint ex eo argumenta composita, a caeteris locis quos superius descripsimus non recedant.353 Nam quodcunque ab antecedentibus et consequentibus ducitur argumentum, id vel a toto, vel a partibus, vel a coniugatis, vel ab aliquo reliquorum tractum esse perpenditur hoc modo: Si utilis est aequitas constituta ad res suas obtinendas, utile est ius civile, ad id quod praecedit, quod sequitur igitur, hoc est a diffinitione argumentum, scilicet ab assumptione praecedentis.354 At si ita dicam: Sed non est utile ius civile, non est igitur utilis aequitas constituta ad res suas obtinendas, hic per consequentis assumptionem a diffinitionis loco sumptum est argumentum.355 Item a partium enumeratione, si neque censu, neque caeteris, non est liber, at censu vel caeteris, est igitur liber: at non est liber; neque censu igitur, neque caeteris manumissus est.356 Sed notandum est quae sit vis uniuscuiusque argumenti, et quonam modo proferatur.357 Sunt enim argumenta quae praedicativis apta sint syllogismis ut a diffinitione fiat sic: ius civile est aequitas constituta his qui eiusdem sunt civitatis ad res suas obtinendas.358 Id vero utile est, utile est igitur ius civile.359 Item a partibus: Qui neque censu, neque vindicta, neque testamento est manumissus, hic ex servitute liber factus non est; Stichus vero neque testamento, neque censu, neque vindicta manumissus est; Stichus igitur liber non est: et in caeteris eodem modo.360 Omnia vero quaecunque per categoricum syllogismum proferri possunt, eadem per conditionalem syllogismum dici queunt.361 Omnis namque praedicativa propositio in conditionalem verti potest, hoc modo: omnis homo animal est, praedicativa est; haec facile vertitur in conditionalem ita, si homo est, animal est.362 Non vero omnis conditionalis in praedicativam verti potest, velut haec: si peperit, cum viro concubuit.363 Nemo enim dicere potest ipsum peperisse, id esse quod cum viro concumbere, quo modo dicimus hominem id esse quod animal sit.364 Alia enim ratio est in his propositionibus quae ita dicuntur, quae peperit, cum viro concubuit.365 Haec enim similis est ei quae dicit, si peperit, cum viro concubuit, sed praedicativa propositio id esse subiectum dicit, quod fuerit praedicatum.366 Conditionalis vero id ponit, ut si id quod antecedens fuerit necessario comitetur quod subsequitur.367 Cum vero praedicativa est propositio, si ea vertatur in conditionalem, alia nimirum redditur propositio.368 Nam cum dicitur, omnis homo animal est, ipse homo animal esse proponitur; cum vero, si homo est, animal est, non id sentitur, ut ille qui homo est, animal sit, sed proposito esse hominem, consequi ut sit animal.369 Ergo conditionalis syllogismus in antecessione et consecutione positus, licet per diffinitionem, et per partium enumerationem, et per coniugationem, et quolibet alio fiat modo, tamen in propria forma se continet, et est conditionalis, id est utens propria potestate, ut quodammodo caetera argumenta suae veluti naturae videatur habere subiecta.370 Ut cum sit a diffinitione argumentum, si quidem per praedicativam formam factus fuerit syllogismus, a diffinitione ductum esse dicatur.371 Sin vero per hypothesin facta fuerit argumentatio, conditionalis fit syllogismus, quem discernat assumptio, utrum ab antecedentis, an a consequentis parte promatur.372 Quo fit ut etiamsi per caeteros locos conditionale argumentum proferatur, tamen suam quamdam habeat formam, quandoquidem in antecessione et consecutione est constitutus.373 Tunc enim diffinitio, partes, coniugatio, et caetera veluti res ipsae fiunt ac non locus, cum venerint in conditionem; at si conditio cesset, ex ipsis profectum videbitur argumentum.374 Quod si propositionem conditio copulaverit, ipsa quidem ea sunt quae in propositionibus continentur veluti quaedam argumenti partes, locus vero in conditione est constitutus.375 Atque haec ita dicta sunt, quasi aliter conditionalis hic locus tractari non valeat, nisi eorum aliquem quos praediximus includat: nam potest praeter eos etiam saepe reperiri, ut cum dicimus: Si homo est, risibilis est; si corvus est, niger est.376 Hic enim nec diffinitionem, nec partes, nec ullum alium locum superius enumeratum continet argumentum.377 Amplius, facile est in singulis eorum differentias praevidere: locus quippe a toto a substantia trahitur, a partibus vero a rei compositione.378 Nam in simplicibus terminis tale argumentum non potest inveniri, a nota, ab interpretatione; a coniugatis, ab eo quod ex eodem utrumque deducitur; a genere, a continenti; a forma, ab eo quod continetur; a differentia, ab eo quod discrepat; a similibus, ab eadem qualitate; a contrariis, ab eo quod a se longe diversa sunt; a causis, ab his qui efficiendi vim habent; ab effectis, ab his quae vim alterius efficientiae susceperunt; ab adiunctis, a vicinitate naturae; a comparatione maiorum, parium vel minorum; a relatione, ad aequalem vel inaequalem quantitatem.379 Ab antecedentibus vero longe alius modus est: constat enim in eo quod si propositum quid fuerit, aliud quiddam modis omnibus existet, quod consequens appellatur; huius vero intelligentia consistit in eo quod praecedente quolibet, aliud subsecutum; repugnantium vero intelligentia consistit, non modo quod neque sequi, neque antecedere possunt, verum etiam quod simul esse non possunt, quae in conditione consistere dubium non est.380 His igitur ita expeditis, quoniam M. Tullius proprietatem loci succincte, ut in transcursu potuit, evidenter expressit, nunc quibus modis eodem loco uti conveniat, adiungit.381 Quae Topicorum pars, quoniam dil gentius explananda est, finem quarto volumini faciam, quinto caetera redditurus.
Boethius HOME

bmv406.55 bnf7711.34 bnf7712.42 bnf12957.98 bnf12958.61 bnf14699.40 bsb46540.126 csg831.88 csg854.126 sbe324.173

Boethius, Commentaria in Topica Ciceronis, LIBER TERTIUS. <<<     >>> LIBER QUINTUS.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > Prologus. > 4

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik