monumenta.ch > Boethius > 3
Boethius, Commentaria in Topica Ciceronis, LIBER SECUNDUS. <<<     >>> LIBER QUARTUS.

Boethius, Commentaria in Topica Ciceronis, LIBER TERTIUS.

1 Antequam latiorem M. Tullii divisionem de enumeratis superius locis aggrediar, pauca, ut sum pollicitus, de vi atque ordine locorum mihi videntur esse tractanda, ut eorum natura diligentius cognita, facilior se argumentorum copia subministret.2 Primum igitur quoniam loci omnes divisi sunt in eos qui in ipso haerent de quo quaeritur, et in eos qui extrinsecus assumerentur, videndum est quinam sint hi loci qui in ipso haerent de quo quaeritur, et quid ab ipsis rebus differunt in quibus haerere dicuntur, atque illud quidem planissime expeditum est, ipsos dici terminos illos qui in quaestione versantur, horum esse alterum praedicatum, alterum vero subiectum, superior expeditio patefecit.3 Ab eo igitur termino de quo agitur, quid differt locus a toto?4 quandoquidem idem est ipsum esse quod totum, neque enim est aliud esse quemlibet terminum in quaestione propositum, quam totum esse terminum eumdem qui in quaestione est constitutus; de partibus quoque idem dicimus.5 Nam si omnes partes efficiunt id cuius partes sunt, terminumque in quaestione propositum suae partes efficiunt, non est dubium quin partes quoque omnes convenientes idem esse quod ipsum est, in quaestione propositum rectissime intelligantur.6 Notatio vero, eodem modo illud ipsum est quod in quaestione proponitur.7 Rem enim unamquamque omne vocabulum designat in quaestione ac denotat.8 Fit igitur ut totum, partes ac nota, idem quod est ipsum de quo quaeritur esse videantur.9 In tanta igitur similitudine rerum danda est differentia.10 Neque enim, ut dictum est, si locus haeret in eo ipso de quo quaeritur, atque ab ipso de quo quaeritur capi non potest, argumentum fieri potest, ut locus idem esse possit quod ipsum est de quo quaeritur.11 Sed haec differentia ipsum est quod confuse ac singulariter intelligitur, ut homo, in eo inest totum suum, quod est definitio ipsius; igitur totum, ab eo quod ipsum est, intelligentia separatur, quod illud quidem singulariter intelligitur, hoc vero sub generis ac differentiarum enumeratione monstratur.12 Dividit enim definitio atque dispertit, totumque patefacit quod in re ipsa singulariter intelligebatur; de partibus quoque eadem ratio est.13 Si enim ad membrorum multitudinem, vel specierum omnium enumerationem, singularis termini referas intellectum, statim ipsius ac partium differentias comprehendas.14 Nota etiam ab eo cuius nota est facile distat, quia illud vox et significatio est, illud res significationi supposita, eorum vero quae affecta sunt non sunt dubiae differentiae ab his quorum affecta esse monstrantur.15 Quis enim idem dicat esse coniugatum, quod est id cui coniugatum est?16 Quis idem dicat esse iuste, quod iustitia?17 Quis genus idem quod forma?18 quis contraria?19 quis similia?20 Quandoquidem neque contrarium, sibi ipsi contrarium esse potest; nec simile, sibi ipsi simile; nec genus, sibimetipsi genus; et de caeteris eadem ratio est.21 Nunc illud dicendum est, propter quod ista praemisimus; quandocunque enim ab illis tribus locis qui primi propositi sunt, argumenta sumuntur, id est a toto, a partibus, a nota, fit ut ipse quidem terminus ad cuius fidem quaeritur argumentum, intra quamlibet earum rerum contineatur, quae cum ad argumentum ductae fuerint, loci esse monstrantur.22 Velut cum fit argumentum a toto, ipse quidem terminus cui fides affertur, intra totum comprehenditur; totum vero ipsum quod est definitio, res est, siquidem orationem, rem vocari placet.23 At si ex ea sumitur argumentum, fit locus.24 Itaque ipsum quidem de quo agitur, intra totum clauditur, a quo toto cum fit argumentum, fit ipsum totum, locus; quod totum, quoniam claudit terminum qui in quaestione versatur, eidem termino videtur inhaerere.25 Quo fit, ut locus quoque qui a toto est, eidem inhaereat termino, de quo in quaestione dubitatur.26 Partium quoque enumeratio eumdem terminum claudit, quem partium collectione coniungit.27 Ipsaque partium enumeratio res quaedam est, si oratio rebus annumeranda est.28 Sed si ab ea ducitur argumentum, fit locus.29 Sed quoniam partium multitudo in eodem termino est, quem conventus partium iungit, necesse est eum quoque locum qui est a coniunctione partium ipsi illi termino de quo quaeritur inhaerere.30 Nota etiam rem designat, et significatione aliquo modo comprehendit, a qua si ducitur argumentum, fit locus, et quoniam nomen omne ei videtur adesse, cuius intelligentiam signat, locus quoque qui est a notatione, in ipso haeret de quo versatur intentio.31 At in affectis quae in tredecim partes divisa sunt, non idem est.32 Nam quoniam respicientia quodammodo terminum sunt, et quasi extrinsecus constituta, non videntur eodem modo coniuncta esse cum termino quo coniuncti sunt hi loci, qui a toto, a partium enumeratione, a nota esse praedicti sunt; sed tamen id quod affectum est, ad aliquid dicitur.33 Id vero aliquid iunctum est illi semper quod ad eius ducitur relatiotionem, ac sine eo esse nunquam potest, quia cum ipso nascitur, et quodammodo altero dicto intelligitur alterum.34 Nam si id de quo quaeritur, eiusque affecta perpendas, ea quae perhibentur affecta, extra id de quo ambigitur, posita esse consideres, nihil enim eorum quae sunt ad aliquid, ex se ipso esse potest, sed est semper ex altero: ut enim in praedicamentis ostenditur, omnia quae ad aliquid dicuntur, opposita sunt, non tamen ita disiuncta sunt ut omnino sint distributa, sed quoniam relativa praedicatione iunguntur, necesse est aliquo modo in ipso sint ad quod videntur affecta.35 Omne quippe affectum, ex eo ad quod affectum est suscipit formam, et sine eo esse non potest, et dicto altero, alterius se statim subiicit intellectus, ut cum dixero dimidium, duplum intelligitur, et cum patrem nominavero, filius ad intelligentiam venit.36 Et omnia quaecunque ad aliquid sunt, ex sese pendent, nec a se invicem deseruntur.37 Igitur omne affectum, et ad ipsum respicit ad quod refertur, et in ipso est.38 Ad ipsum quidem respicit, quoniam ad affectum suum velut ad aliquid relative more praedicationis refertur; in ipso vero est, quod ea est affectorum natura ut alterum existat ab altero, seque ipsa possideant, quandoquidem et id quod affectum vocatur, eius est termini ad quem consideratur affectum, et terminus in quaestione propositus affecto suo intelligitur esse connexus.39 Quae cum ita sint, cum argumentum sumitur a coniugatis, quoniam id quod coniugatum est, affectum est ad id quod ei ex altera parte est coniugatum, id quidem de quo quaeritur, in altrinsecus posito coniugato haeret.40 Is vero locus unde argumentum trahitur, ab altero ducitur coniugato, veluti si compascuus ager est, ius est compascere.41 Igitur compascere atque compascuum coniugata sunt; sed quaerebatur an ius esset compascere, tractum vero est argumentum a compascuo; itaque terminus quidem de quo fuit quaestio, in altero coniugato positus deprehenditur, id est in compascendo; locus vero unde argumentum tractum est, in altero est, id est in compascuo.42 Item quoties a genere ducitur argumentum, id de quo quaeritur in forma, haerere necesse est, ut cum ostenditur legata esse numerata pecunia, quoniam fuerit argentum omne legatum.43 Quaeritur enim de numerata pecunia, quae est species argenti, et argumentum tractum est ab argento, id est a genere.44 Itaque ipsum de quo quaerebatur, in forma fuit, id est in specie.45 Argumentum vero tractum est ab affecto, id est a genere.46 Quod si a forma generis argumentum fiat, converso modo est, id quidem quod quaeritur in genere esse monstratur, ipsum vero unde sumptum est argumentum, in forma esse perpenditur.47 Nam cum quaeratur an legatum sit uxori argentum, ostenditur non esse legatum, quia non fuerit uxori tantum legatum, sed matrifamilias uxori.48 Uxor vero genus est matrifamilias uxoris.49 Quaeritur igitur de uxore, id est de genere.50 Argumentum factum est a matrefamilias, id est a forma.51 Quoties vero a similitudine trahitur argumentum, quoniam id quod simile est, non sibi, sed alteri simile esse perpenditur, res siquidem de quo quaeritur, in uno eorum quae sunt similia, posita est; at vero locus, in altero est, velut cum quaeritur an haeres restituere vitium ruinamve cogatur aedium in usumfructum relictarum.52 In hoc igitur quaetio est, locus vero a similitudine, quia non oportet haeredem aedes restituere, sicut nec mancipium, si id aliqua ratione depereat.53 Cum igitur similis sit aedium ususfructus atque mancipii, quod quaeritur, in aedium usufructu positum est, locus vero, in usufructu mancipii.54 In differentia quoque idem est: eorum namque quae differunt in altero positum est id quod quaeritur, in altero vero illud a quo id quod est ambiguum comprobatur, ut cum quaeritur an id quoque argentum quod in nominibus debeatur legatum sit.55 Hic igitur illud est quod dubitatur.56 In eo vero quod ab hoc differt, locus est a quo ostenditur minime legatum esse argentum quod in nominibus debeatur, quia, multum differt in arca ne sit positum, an in nominibus scriptum.57 A contrario quoque idem est, ut in eo quod quaeritur an ususfructus penus legatus sit.58 In usufructu igitur quaestio est, sed probatur minime esse legatus, quia non potest esse usus earum rerum quae utendo pereunt, sed potius abusus; in abusu igitur locus est, scilicet in altero contrariorum, eum fuerit in usu quaestio.59 Ab adiunctis etiam locus in eodem modo ab eo quod quaeritur segregatus est, ut in uno adiuncto quaestio, in altero vero sit locus.60 Nam cum quaeratur an secundum mulieris tabulas nunquam capite diminutae possessio detur, in hoc quaestio est an detur, at in eius adiuncto, locus.61 Ostenditur enim minime dari debere possessionem, quia sit proximum ut secundum puerorum quoque atque servorum tabulas bonorum possessio concedatur.62 Ab antecedentibus vero ita est locus, ut quaestio sit in consequentibus.63 Nam cum quaeritur an aliquid dotis nomine pro liberis manere oporteat, sumitur argumentum nullo modo manere oportere ex antecedentibus, quod viri culpa factum est divortium; locus itaque in antecedenti, quaestio vero in consequenti.64 Consecutum est viri culpa factum esse divortium, nihil apud patrem pro liberis permanere, cum viri culpa praecesserit.65 A consequentibus vero si sit argumentum, res quae dubia est in antecedentibus esse deprehenditur, velut cum quaeritur an divortio facto, cum eo nupta esset muner quicum connubii ius non esset, dotis nomine aliquid pro liberis manere oporteat.66 Fit argumentum sic: Si quid ex dote pro liberis manere oporteret, quia patrem liberi sequerentur, cum eo nupta esset mulier, quicum connubii ius esset, hic antecedens est, si quid de dote pro liberis manere oporteret, et in eo quaestio an aliquid manere oporteat.67 Consequens vero, cum eo mulier nupta, quicum connubii ius esset, a quo sumitur argumentum, id est a consequenti.68 Nam cum manifestum sit, non cum eo nupta esse cum quo connubii ius erat, ostenditur quod minime patrem liberi sequantur, atque idcirco nihil pro liberis manere oportere.69 Hic igitur res quidem quae dubitatur in antecedenti est, in eo scilicet an ex dote pro liberis manere aliquid oporteat, argumentum vero in eo loco qui est in consequentibus, id est in muliere quae nupta est cum eo cum quo nulla erant iura connubii.70 A repugnantibus etiam quoties argumenta sumuntur, res quidem dubia in altero repugnanti, in adverso vero locus est argumenti, ut cum quaeritur an possit invita mulier reddere legatum, quod recte testamento semel accepit.71 Locus a repugnanti, minime posse invitam reddere quod recte accepit.72 Quaestio igitur est in eo quod intelligitur invitam reddere, argumentum vero in altero repugnanti, id est in eo quod intelligitur recte accipere.73 Pugnat enim invitam reddere et recte accipere, sed quaestio in uno eorum est, locus in altero.74 Quoties vero a causis efficientibus ducitur argumentum, quaestionem in effectis esse necesse est, ut exemplo quo quaeritur an qui satis dederit damni infecti, vitium parietis praestare cogatur.75 In hoc igitur, id est vitio parietis, quaestio est, sed de causa trahitur argumentum.76 Dicitur enim non oportere praestare, quoniam natura parietis causa fuerit vitii, non is qui de praestando vitio satis dedisset.77 Effectum ergo causae, vitium parietis fuit.78 Itaque quaestio quidem in effecto, locus vero esse consideratur ex causa.79 At si ab effectis aliquid approbetur, locus in effecto, quaestio in causa est constituta, veluti cum quaeritur an mulier quaedam cuius bona viri facta sint, dotis nomine in viri manum convenerit.80 Quoniam ergo in manum ex conventione perficitur, ut bona mulieris post eius mortem vir adipiscatur, argumentum ducitur ab effectis Efficitur enim per in manum conventionem, ut quaecunque sunt mulieris, viri fiant dotis nomine; ergo cum ea quae mulieris fuere, vir nomine dotis adipiscatur, mulierem in manum viri necesse est convenire.81 Quaestio itaque est de muliere, an in manum viri convenerit.82 Argumentum vero ab effectu causae, id est in manum conventionis.83 Hoc vero est quod ea quae fuere mulieris, vir nomine dotis acquirit, quo fit ut quod quaeritur, in causa, locus vero sit in effectis.84 A comparatione vero maiorum si fuerit argumentum, quaestio erit in minoribus, ut si quaeratur an in urbe aqua debeat arceri, defendaturque minime debere, neque enim fines reguntur; ita in aqua arcenda, quod minus est, quaestio est, locus vero in finibus regendis, quod maius est.85 Contrariae vero, si a minore argumentum ducatur, erit id quod dubitatur in re maiori, ut si dubitetur an fines in civitate regantur, respondeamus minime, quoniam ne aqua quidem arcetur.86 Ita id quod dubitatur, in re maiore consistit, illud vero unde argumentum sumitur, in minori.87 Et in comparatione parium similis ratio est: in uno enim eorum quae sunt paria, quaestio consistit; in altero locus intelligitur argumenti, veluti cum quaeritur an aedium usus biennio capiatur, id approbamus, quoniam fundorum quoque.88 Cum ergo paria sint fundus atque aedes, quaestio quidem de aedibus est, argumentum vero ducitur a fundo.89 Ac de vi quidem locorum, quoque a se non quaestiones et loci argumentorum separentur, haec dicta sint.90 Nunc eorum ordinem brevissime commemorabo.91 Ex hoc itaque oritur omne iudicium, qui locus prior, qui sit posterior, existimandus, si eos terminos consideremus qui proposita quaestione versantur.92 Quaecunque enim his terminis propinquiora sunt, haec rectissime priora numerantur.93 Posteriora vero quantum a propositis longissime quaeque recesserint.94 Id autem tali ratione clarescet.95 Primum namque, locorum est divisa pluralitas in eos qui in ipso sunt de quo agitur, et in eos qui assumuntur extrinsecus, in quo praepositos esse intelligimus eos locos qui in ipso sunt, his locis qui trahuntur extrinsecus.96 Hic vero locus qui in ipso est, in primas quatuor distribuitur partes, quarum prima est definitio, qui locus a toto est nuncupatus.97 Idcirco autem primus a toto locus ponitur, quoniam nihil est alicui tam proximum, quam propria definitio.98 Consequitur enumeratio partium, quia post definitionem proximum locum partes tenere debent, quae totum id cuius partes dicuntur esse, coniungunt.99 His apponitur nota, quae quasi converso modo definitio est.100 Nam sicut definitio explicat quod implicite nota designat, ita nota involvit et confuse indicat quod patefacit atque expedit definitio.101 Nota vero tertia ideo est, quia definitio substantiam tenet; partium enumeratio ea dinumerat quae totum compositum iungunt, nota vero nihil efficit, sed tantum designat.102 Post haec quae in ipsis terminis principaliter haerent, illa quae sunt affecta numerantur, quae iam non ipsis insunt terminis, sed eosdem velut exterius posita consequuntur, atque idcirco solum in ipsis esse dicuntur, quoniam sine his esse non possunt quorum prima sunt coniugata.103 Nihil enim inter affecta sic proximum est, quam id quod et re et nomine participat, nisi quod parva nominis inflexione seiungitur.104 Nam id quod iustum est.105 et iustitia participat, et inflexo iustitiae nomine nuncupatur, et in caeteris quidem coniugatis idem est.106 Post haec annumeratum est genus.107 Genus vero est quod cuiuslibet universaliter substantiam monstrat, et quod multorum specie diversorum, substantialis est similitudo.108 Quod a propositis terminis longius quam coniugata seiungitur, quia tametsi substantiam monstrat, tamen ne inflexo quidem vocabulo cum termini nomine copulatur, sed longe lateque diverso.109 Huic adiuncta est species, quam formam Tullius appellavit, quia nihil est tam proximum generi quam species.110 Species vero est substantialis individuorum similitudo, et quod sub genere ponitur.111 Post hanc, similitudo est constituta.112 Etenim post illud idem quod in substantiis intelligitur, illud idem recte ponitur quod in qualitate esse perpenditur.113 Paulatim vero res incipit a similitudine recedere, nec statim ad contrarium venit, sed prius a differentia locum statuit.114 Nam remota similitudine nihil aliud occurrit prius, nisi differentia.115 Post hanc, a contrario locum ducit, id est a maxima differentia.116 Rursus ad amica sibi affecta convertitur.117 Sed non eo modo amica quo sunt similia, adiuncta enim proponit, quae non sunt integrae similitudinis, sed inter se iudicii, et veluti cuiusdam rerum sibi cohaerentium propinquitatis.118 Post adiuncta vero antecedentia Tullius posuit.119 Post id enim quod aliquo modo iunctum est, aliquid necesse est aut antecedens aut consequens intelligatur.120 Prius itaque antecedens, post consequens collocatum est.121 Post haec repugnantia dixit, ut quodammodo duplex ordo contrarietatum ac similitudinum nasceretur.122 Prius enim proposuit a simili, a differentia, a contrario, atque hic universus ordo est similium et contrariorum.123 Rursus ab adiunctis, ab antecedentibus, a consequentibus, a repugnantibus.124 Hic rursus secundus ordo similium et contrariorum esse deprehenditur.125 Sed primus valde evidentior quam secundus; plus est enim simile esse quam adiunctum, plus est differre quam antecedere vel consequi, plus etiam est contrarium quam repugnans.126 Et in suo quaeque ordine plenam retinent formam, velut quia similitudo propinquitatem quamdam tenere debet: propinquius est enim id quod est simile ei cui simile esse consideratur, quam id quod adiunctum est ei cui naturali vicinitate coniungitur.127 Rursus quoniam differentia similitudinis auctor est, dissimilius est id quod ab aliquo differt, quam id quod consequitur vel antecedit.128 Rursus quoniam contrarium longissime ab eo qui contrarium est oportet abscedere, longius abscedit contrarium quam repugnans.129 Post haec quid aliud restare poterat quam effectorum causas quaerere?130 aut post effectorum causas quid aliud quam ipsarum causarum perquirere effectus?131 Praeterea a comparatione loci, postremum ordinem tenent, quia sive similitudinem, sive dissimilitudinem in sola obtinent quantitate.132 Ac de locorum ordine satis dictum est.133 Illud praeterea considerandum puto, num hi quoque argumentorum loci qui in ipso haerent de quo quaeritur, inter affecta iure numerentur.134 Quandoquidem quae affecta sunt, idcirco esse dicuntur affecta, quia sunt ad aliquid, et propositi termini relatione nectuntur.135 Nam et definitio alicuius est definitio, et totum partium totum est, et nota significati nota est.136 Sed inspicienda natura est singulorum, et videndum num similiter haec ad aliquid referantur ut caetera.137 Nam definitio rem quam definit quodammodo explicat atque conformat.138 Item partes rem cuius partes sunt propria coniunctione perficiunt.139 Nota vero, eius intellectum communiter tenet, et cum haec caetera quae vocantur affecta non faciant, iure haec non inter affecta ponuntur, sed in eo ipso quod veluti conficiunt atque conformant, inesse dicuntur.140 Sed quoniam de vi atque ordine locorum sufficienter dictum est, nunc ad sequentia transeamus.141 Praeter omnia enim quae superius dicta sunt, illud animadvertendum maxime est, quia non si quid in argumentis fuerit sumptum, illud eorum argumentorum locus dicendus est, nisi non solum insit argumentis, verum etiam ab eo argumenta nascantur.142 Id quod dico, planiore liquebit exemplo.143 Si quod enim fuerit argumentum in quo sumatur genus vel species, non statim illud argumentum ex genere vel specie tractum esse dicitur, nisi ei argumento vires generis vel speciei qualitas subministret.144 Age enim, sit quaestio an idem sit animali esse quod vivere, et fiat argumentatio sic: non idem est animali esse quod vivere, quia ne inanimato quidem idem est esse quod mori, plurima quippe sunt inanimata, neque moriuntur.145 Nam quae nunquam vixere, ne mori quidem posse manifestum est.146 Hoc igitur inanimatum genus est lapidum, ac fusilium metallorum, et sumptum est in argumentum, sed non ex genere factum est argumentum, licet in eodem genus videatur inclusum, sed potius a contrario.147 Nam contrarium est vitae quidem mors, animalium inanimatum; sed mori non sequitur inanimatum, igitur ne animal quidem vivere.148 Non ergo ex genere locus iste ducendus est, sed potius ex contrario, quamvis genus huiusmodi contineat argumentum; tunc enim locus esset a genere, si ab animalis vel a vivendi genere argumenti ratio traheretur, velut si ita fieret argumentum: animali esse, substantiae est esse; ipsum vero vivere substantia non est, sed in substantiam venit.149 Non est igitur idem vivere quod animali esse.150 A substantia igitur tractum est argumentum, a genere videlicet animalis.151 Hoc igitur argumentum, et genus continet, et ex genere ductum est; in priore vero, etsi genus continet, a contrario tamen ductum esse perpenditur.152 Illud enim semper speculandum est, non quid in argumento sit, sed ex quo ducitur argumentum, et in caeteris quidem eadem ratio tenenda est, neque est enim in singulis immorandum.153 Si quis enim diligentiam decursae superius expositionis exercuit, facile in reliquis colliget, quod uno declaratur exemplo.154 Quando ergo unusquisque eorum locorum quos exposui, sua quaedam membra habet, ea quam subtilissime persequamur, et primum de ipsa definitione dicatur.155 Definitio est oratio quae id quod definitur explicat quid sit. 156 Propositis igitur breviter argumentorum locis, eosdem subtilius atque enodatius statuit per suas partes et convenentia membra partiri.157 Ita enim locorum omnium diligentius natura considerabitur, si non confuse solum, verum etiam distributim, et in suarum partium proprietate noscantur.158 Dat vero hoc multam inveniendorum copiam argumentorum: ut enim de definitione dicamus, si cunctas aliquis definitionum partes agnoverit, ex omnibus sibi poterit argumenta conquirere, eritque in inveniendis copiosior argumentis eo qui quot sint definitionis species ignorat.159 Ex tot enim definitionum partibus argumenta producet, quantas quis definitionum partes esse cognoverit.160 Is vero habebit plurimam talium locorum facultatem, quem definitionum diversitas non latebit.161 Ob hoc igitur M. Tullius, quos confuse atque indigeste posuit locos, nunc eosdem diligentiore ratione partitur.162 Ac primum illud propensiore consideratione tractandum est, quod, ut dictum est, etiam loci ipsi res quaedam sunt, sed tunc esse intelliguntur loci, cum ab his trahitur argumentum.163 Ergo nunc Cicero non principaliter locos, sed res ipsas dividit, quae ad argumentum ductae, speciem sumunt locorum.164 Definitio namque, et pars, et nota, res quaedam sunt, sed cum ab his argumentum ducitur, loci fiunt.165 Cum igitur M. Tullius res ipsas ita ut sunt naturaliter partiatur, simul cum rebus dividit locos.166 Si enim res una est a qua duci poterit argumentum, unus est etiam locus; at si illa dividitur, quot partes eius rei fuerint, tot erunt etiam loci generis eiusdem de quo argumenta nascuntur.167 Quae cum ita sint, cumque prius omnium locus a toto sit, id est a definitione, prius quid sit definitio definitione declarat, ut patefacta rei natura, species eius vel membra convenienti ordine partiatur.168 Definitio, inquit, est oratio quae id quod definitur explicat quid sit, sicut definitio est hominis, animal rationale, mortale.169 Dictum vero cautissime exlicat.170 Nam quod nomen confuse denuntiat, id definitio per quaedam substantialia membra diffundit.171 Quod enim confuse nomine hominis declaratur, id aperit atque explicat definitio, dicens hominem esse animal rationale et mortale.172 Nam nisi ita dixisset, potuerat esse communis definitio generi quoque, velut hoc modo: Definitio est quae designat quid est id quod definit.173 Sed genus quoque designat quid est id de quo praedicatur, sed non explicat quid sit.174 Sola enim definitio explicat quid sit quod oratione perficitur; genus vero et caetera quae singulis plerumque nominibus proferuntur, minime.175 Explicat autem definitio id quod definitur, non quoquo modo, id est non in eo quod quale vel quantum est, non in quolibet aliorum praedicamentorum, sed quid sit, id est eius quod definit, substantiam monstrat.176 Ea vero definitio substantiam digerit, quae ex genere differentiisque consistit; haec namque uniuscuiuslibet substantiam significant, sicut in his dictum est, ubi de genere, specie, differentia, proprio, accidentique tractatum est.177 Ergo omnis definitio explicat quid sit id quod definitur.178 Aristoteles vero eodem pene modo definitionem determinat, dicens: Definitio est oratio quid est esse significans.179 Hanc M. Tullius partitur hoc modo: Definitionum autem duo sunt genera prima, unum earum rerum quae sunt, alterum earum quae intelliguntur.180 Esse ea dico quae cerni tangive possunt, ut fundum, aedem, parietem, stillicidium, mancipium, pecudem, supellectilem, penus, et caetera.181 Quo ex genere quaedam interdum nobis definienda sunt.182 Non esse rursus ea dico quae tangi demonstrative non possunt, cerni tamen animo atque intelligi possunt, ut si usucapionem, si tutelam, si gentem, si agnationem definias, quarum rerum nullum subest quasi corpus: est tamen quaedam conformatio insignita, et impressa intelligentia, quam notionem voco, ea saepe in argumentando definitione explicanda est. 183 Omnem definitionem manifestum est ad aliquid dici, alicuius est enim semper definitio.184 Quae vero ad aliquid dicuntur, quamdam proprietatem ex his sumant necesse est, ad quae referuntur.185 Quo fit ut ex his rebus quas determinat definitio, in ipsas definitiones quaedam proprietas transferatur; sed quia quod ad aliquid refertur, id non potest esse idem ei ad quod dicitur, propriam quoque ipsum quod refertur ad aliud formam necesse est possidere.186 Eoque fit, ut in definitionibus, et sua insit forma, et ea quam ab his accipiunt, quae definiunt, consideretur.187 Quod M. Tullius videns, primum dividit definitiones secundum ea quae definiuntur, quarum genera duo esse proponit, unum earum rerum quae sunt, alterum earum quae intelliguntur.188 Has igitur definitionum differentias ex his videtur sumpsisse quae in definitione monstrantur.189 Omnia enim quae definiuntur aut corporalia sunt, aut incorporalia.190 Res enim omnes in haec primitus dividuntur.191 Ea vero quae corporalia sunt, esse dicit; ea quae sunt incorporalia, non esse, non quod omnino ea quae incorporalia sunt non sint, alioqui nec definitionem susciperent.192 Nam si definitio est qua explicatur id quod definitur quid sit, eius rei, quae omnino non est, nec quid sit, explicatio ulla esse potest.193 Sed quia humanum genus sensibus degit, id maxime esse arbitratur, quod sensuum comprehensioni subiicitur.194 Quis enim sibi non magis lapidem scire videatur, aut hominem, quam iustitiam, vel haereditatem, vel quidquid aliud non sensibus, sed intelligentia comprehendit?195 Unde fit ut propter evidentiam cognitionis ea magis esse videantur quae subiecta sunt sensibus, ea minime quae intelligentiae ratione capiuntur.196 Sed id sciendum est, M. Tullium ad hominum protulisse opinionem, non ad veritatem.197 Nam ut inter optime philosophantes constitit, illa maxime sunt quae longe a sensibus segregata sunt, illa minus, quae opiniones sensibus subministrant.198 Unde etiam idem Cicero in Timaeo Platonis ait: Quid est quod semper sit, nec ullum habeat ortum, et quod gignatur, nec unquam sit?199 Quorum alterum, intelligentiae ratione comprehenditur, alterum affert opinionem sensui rationis expers.200 Hic igitur id quod semper sit, rationi adiecit, id vero quod nunquam sit, sensibus coniunxit.201 Sed, ut dictum est, corporea esse, et incorporea non esse, non ad veritatem, sed ad communem quorumlibet hominum opinionem locutus est.202 Ponit igitur exempla earum quidem rerum quae sunt, formas quasdam corporalium rerum, ut fundum, aedes, parietes, stillicidium, atque id genus, quae corporalia esse hac ratione ostendit, quoniam cerni tangique possunt; earum vero rerum quae non sunt, exempla posuit, usucapionem, tutelam, gentem, caeteraque quae sunt incorporea; quae ex hoc incorporea esse monstravit, quod ait, ea tangi demonstrative non posse, sed intelligentia atque animo comprehendi.203 Cur vero ea non esse dixerit, supposuit rationem dicens, nullum quasi corpus earum rerum esse, nec molem aliquam quae feriat sensum.204 Quod enim corpus esse potest usucapionis?205 Nam ipsa quae usucapiuntur, corporea sunt, ipsa vero usucapio corporea non est.206 Ipsa enim per utendi consuetudinem possidendi firmitudo, quodnam corpus habere potest?207 Item, quod quis tutela regit, corporale est, homo namque est.208 Ipsa vero cura tutelae, atque ipsum ius alium tuendi, nihil omnino corporis habere potest.209 Homines quoque qui in eadem gentilitate sunt, corporei sunt.210 Ipsa vero gentilitas, id est communis nominis liberorum societas, ut Scipionum, Valeriorum et Brutorum, certe incorporea est; sed quaedam earum rerum incorporalis animi conceptio est, atque intelligentia, quam notionem vocavit.211 Ipsa enim imaginatio usucapionis vel tutelae atque intellectus incorporalis rei notio dicitur, quam Graeci ἔννοιαν vocant.212 Divisit igitur definitionem in has duas partes, scilicet secundum subiecti differentias, ut alias quidem esse diceret definitiones earum rerum quae sunt, id est corporalium, alias vero earum quae non sunt, id est incorporalium.213 Hinc quaeri potest, quod etiam superius breviter commemoravi, quonam modo definitio non inter affecta numeretur, cum omnis definitio ad aliquid esse videatur?214 Idcirco enim affecta esse dicta sunt similitudo, contrarium, et caetera, quoniam semper ad aliquid referuntur.215 Quod si etiam definitio refertur ad aliquid, nec est absolutae ac propriae considerationis, ea quoque inter affecta ponenda est.216 Sed occurritur, quoniam ea quae affecta sunt tanquam umbrae quaedam corpus, ita extra posita non possunt id relinquere ad quod probantur affecta, et aut omnino substantiam eorum ad quae affecta sunt, non significant ut contrarium, simile et caetera.217 Aut si quando designant, una quaedam pars intelligitur esse substantiae, velut genus, species, differentia.218 Non enim genus tota substantia est speciei, quandoquidem non solum genus speciem format, sed differentiae quoque; nec differentiae totam substantiae continent formam, quandoquidem non sola differentia speciem perficit, sed etiam genus.219 Ipsa vero species quaedam generis pars est, at vero definitio, etsi ad aliquid est, tamen totam substantiam monstrat, atque exaequatur ei rei quam definit, et substantiam perficit, ut neque extraposita sit, sicut similitudo et contraria, neque pars eius substantiae sit quam definitione determinat, sed potius ipsa substantia.220 Ac de hac quidem re satis dictum est.221 Idem vero de partibus dici potest.222 Nam coniunctae partes totum id efficiunt cuius partes sunt.223 Nota quoque totum significat id quod designat, atque omnia coaequantur, et definitum definitioni, et partes toti, et nota rei quam significatione declarat, si non sit aequivoca, vel si res quae designatur non sit multivoca.224 Sane illud dubitari recte potest, cur cum dixisset duo genera esse definitionum, non ipsas definitiones partitus est, sed quae definiuntur, id est corporale atque incorporale.225 Quod idcirco dictum videtur, quia definitio cum sit ad aliquid, ut dictum est, quamdam capit ex his, quorum substantiam determinat, qualitatem.226 Atque etiam definitiones, aliae sunt partitionum, aliae divisionum.227 Partitionum, cum res ea quae proposita est, quasi in membra discerpitur.228 Ut si quis ius civile dicat id esse quod in legibus, senatusconsultis, rebus iudicatis, iurisperitorum auctoritate, edictis magistratuum, more, aequitate consistat.229 Divisionum autem definitio formas omnes complectitur quae sub eo genere sunt quod definitur, hoc modo: Abalienatio est eius rei quae mancipi est, aut traditio alteri nexu, aut in iure cessio, inter quos ea iure civili fieri possunt. 230 Quoniam definitio ita ex subiecta re quam definit, proprietatem capit, ut tamen formam propriam non relinquat, idcirco post eas differentias definitionum, quae ab his rebus tractae sunt quae definiebantur, nunc a propria forma definitionum differentias tradit.231 Propria vero forma uniuscuiusque compositi in suis partibus constat, itaque ex partibus definitionum tales differentias docet, quod aliae definitiones per divisionem, aliae per partitionem fiunt.232 Definitur enim res quaelibet dum aut eius species omnes enumerantur, aut partes.233 Partes vero a specie quo differant, paulo posterius dicam.234 Nunc exponenda arbitror Ciceronis exempla; dat enim partitionis exemplum hoc: Sit enim propositum definire quid sit ius civile, dicemus ita: Ius civile est quod in legibus, senatusconsultis, rebus iudicatis, iurisperitorum auctoritate, edictis magistratuum, more, aequitate consistit.235 Lex igitur est quam populus centuriatis comitiis civerit.236 Senatusconsulta sunt quae fuerint senatus auctoritate decreta.237 Res iudicatae sunt quae inter eos qui super aliqua re ambigunt, sententia iudicum fuerint constitutae, quarum exemplo caeterae quoque iudicantur.238 Iurisperitorum auctoritas est eorum qui ex duodecim tabulis, vel ex edictis magistratuum, ius civile interpretati sunt, probatae civium iudiciis, creditaeque sententiae.239 Edicta magistratuum sunt quae praetores urbani vel peregrini, vel aediles curules iura dixere.240 Mos est quod in civitatem solitum est fieri.241 Aequitas est quod naturalis ratio persuasit.242 Haec igitur omnia unam formam iuris efficiunt, tanquam partes, velut hominem, caput, brachia, thorax, venter, crura atque pedes.243 Partitio est enim ut ipse ait, quae unamquamque rem propositam, quasi in membra discerpit.244 Alteram vero partem definitionis, quae per divisionem sit specierum, tali monstrat exemplo.245 Definit enim quid sit abalienatio eius rei quae mancipi est, dicens: Abalienatio est eius rei quae mancipi est, aut traditio alteri nexu, aut cessio in iure, inter quos ea iure civili fieri possunt.246 Nam iure civili fieri aliquid non inter alios, nisi inter cives Romanos fieri potest, quorum est etiam ius civile, quod duodecim tabulis continetur.247 Omnes vero res quae abalienari possunt, id est quae a nostro ad alterius transire dominium possunt, aut mancipi sunt, aut non mancipi.248 Mancipi res veteres appellabant, quae ita abalienabantur, ut ea abalienatio per quamdam nexus fieret solemnitatem.249 Nexus vero est quaedam iuris solemnitas, quae fiebat eo modo quo in Institutionibus Caius exponit.250 Eiusdem autem Caii libro primo Institutionem de nexu faciendo, haec verba sunt: Est autem mancipatio, ut supra quoque indicavimus, imaginaria quaedam venditio, quod ipsum ius proprium Romanorum est civium, eaque res ita agitur, adhibitis non minus quam quinque testibus Romanis civibus puberibus, et praeterea alio eiusdem conditionis qui libram aeneam teneat, qui appellatur libripens.251 Is qui mancipium accipit, aes tenens, ita dicit: Hunc ego hominem ex iure Quiritium meum esse aio, isque mihi emptus est hoc aere aeneaque libra.252 Deinde aere percutit libram, indeque aes dat ei a quo mancipium accipit, quasi pretii loco.253 Quaecunque igitur res, lege duodecim tabularum, aliter nisi per hanc solemnitatem abalienari non poterat.254 Sui iuris autem caeterae res nec mancipi vocabantur, eaedem vero etiam in iure cedebantur.255 Cessio vero tali fiebat modo ut secundo commentario idem Caius exposuit.256 In iure autem cessio fit hoc modo: apud magistratum populi Romani, vel apud praetorem, vel apud praesidem provinciae, is cui res in iure ceditur rem tenens ita vindicat: Hunc ego hominem ex iure Quiritium meum esse aio.257 Deinde postquam hic vindicaverit, praetor interrogat eum qui cedit an contra vindicet; quo negante, aut tacente, tunc ei qui vindicaverit, eam rem addicit, idque legis actio vocabatur.258 Res igitur quae mancipi sunt, aut nexu, ut dictum est, abalienabantur, aut in iure cessione.259 Has autem solemnitates quasdam esse iuris, ex superioribus Caii verbis ostenditur.260 At si res ea quae mancipi est nulla solemnitate interposita tradatur, abalienari non poterit, nisi ab eo cui traditur, usucapiatur.261 Quae cum ita sint, recte definita est secundum divisionem abalienatio rei mancipi, scilicet quae aut nexus traditione, aut in iure cessione perficitur.262 Nam pura traditione, abalienatio rei mancipi non explicatur.263 Species vero has esse, non partes, hinc intelligitur, quia si quis nexu abalienet rem mancipi, id quod suum fuit, in alterius potestatem pleno iure transtulit.264 Quod si etiam in iure cedat, plenum abalienationis ius erat.265 Ubi autem plenum nomen eius, quod dividunt, partes suscipiunt, illud genus, et has species esse paululum quoque dialectica cognitione imbutus intelligit.266 Quae cum ita sint, divisit Cicero definitionem in duas partes, unam quae partium enumeratione fieret, alteram quae per partium divisionem.267 utraque vero definitio partes enumerat.268 Sed hoc interest, quia haec quidem species, illa vero membra partitur.269 Hic suboritur quaestio valde difficilis.270 Nam si definitio est etiam partitio, mirum videri potest quemadmodum alter sit a definitione locus, alter a partium enumeratione.271 Quae res maximam confusionem praestat.272 Nam cum superius in locorum enumeratione alter a definitione locus, alter sit a partium enumeratione propositus, cumque nunc enumerationem partium, vel divisionem, definitionis species esse confirmet, non est dubium quin cum idem sit partium enumeratio quod definitio (idem namque est species quod genus), idem sit locus a definitione, qui est a partium enumeratione.273 Cuius quaestionis valde difficilis, facilior absolutio est, si definitionum ipsarum formas ac distantias colligamus.274 Multis namque modis fieri definitio potest.275 Inter quos unus est verus atque integer definitionis modus, qui etiam substantialis dicitur; reliqui per abusionem definitiones vocantur.276 De quibus omnibus paulo posterius integram faciam divisionem.277 Nunc in commune sic disseram: nam quia omnis definitio explicat quid sit id quod definitur.278 Explicatio autem fit duobus modis: uno quidem cum pro re minime cognita planius aliquid affertur; alio vero cum fit quaedam partium enumeratio.279 Ac de priore quidem modo, posterius.280 Nunc vero de enumeratione partium ita dicendum est, quod omnis definitio, quae per partium enumerationem fit, quasi quaedam partitio recte intelligitur.281 Dictum est, id quod in nomine confuse significaretur, in definitione quae fit enumeratione partium, aperiri atque explicari.282 Quod fieri non potest, nisi per quarumdam partium nuncupationem; nihil enim dum explicatur oratione, totum simul dici potest.283 Quae cum ita sint, cumque omnis huiusmodi definitio quaedam sit partium distributio, quatuor his modis fieri potest.284 Aut enim substantiales partes explicantur, aut proprietatis partes dicuntur, aut quasi totius membra enumerantur, aut tanquam species dividuntur.285 Substantiales partes explicantur, cum ex genere ac differentiis definitio constituitur.286 Genus enim quod singulariter praedicatur, speciei totum est.287 Id genus sumptum in definitione, pars quaedam fit.288 Non enim solum speciem complet, nisi adiiciantur etiam differentiae, in quibus eadem ratio quae in genere est.289 Nam cum ipsae singulariter dictae totam speciem claudant, in definitione sumptae, partes speciei fiunt, quia non solum speciem quidem esse designant, sed etiam genus.290 Huius exemplum est: Homo est animal rationale, mortale.291 Cum ergo tota definitio homini coaequetur, totiusque definitionis partes sint, tum animal, tum rationale, tum mortale, ipsius hominis partes esse videntur singula, quae eiusdem definitionis partes sunt.292 Haec igitur proprio nomine definitio nuncupatur.293 Item est illa definitio, quando in unum accidentia colliguntur, atque unum aliquid ex his efficitur, et est veluti quaedam partium enumeratio, non in substantia, sed in quadam accidentium collectione posita; huius exemplum est: Animal est quod moveri propria voluntate possit.294 Animali namque et motus est accidens, et voluntas, et possibilitas, sed haec iuncta perficiunt animal, non substantialiter constituentia, sed per quaedam accidentia designantia quod animalis quasi quaedam partes sunt, et haec descriptio nuncupatur.295 At si non accidentia rei, sed quasi membra quaedam dicamus, ex quibus componitur atque coniungitur, atque inde definitionem facere tentemus, hoc modo dicimus: Domus est quae fundamento, parietibus tectoque consistit, hic membra quaedam sumpta sunt ad definitionem, quibus res tota coniungitur, et haec vocatur per enumerationem partium diffinitio.296 At si quis ita definiat, ut non in definitione ponat membra, sed species, a divisione specierum definitio nuncupatur; velut si quis hoc modo pronuntiet: Animal est substantia, quae vel sensu tantum, vel sensu et ratione nitatur.297 Haec igitur quatuor a se differre manifestum est.298 In ea namque definitione quae per substantiales partes efficitur, singulae partes maiores esse videntur, et substantialiter universaliores ab ea re quam definiunt, ut animal maius est ab homine.299 Mortale etiam atque rationale, singula hominis transgrediuntur naturam, quae in unum convenientia, eidem quo sigillalatim maiora sunt coaequantur.300 Accidentia vero quae in definitione ponuntur, omnino a substantiae ratione disiuncta sunt.301 In ea vero definitione quae ex partium enumeratione perficitur, talia sunt quae enumerantur, ut singula totius definiti nomen capere non possint, atque idcirco eodem minora sunt, ut fundamenta non possint domus vocabulo nuncupari: fundamenta enim domo minora sunt, itemque caeterae partes.302 At vero in ea definitione quae per divisionem fit, singulae quidem partes tota ea re quae definitur minores sunt, totum tamen definitae rei nomen suscipiunt.303 Ut rationale nomen capit animalis, eodem modo irrationale.304 Quibus ita discretis, quotiescunque ab ea definitione quae per substantiales partes efficitur, vel ab ea quae per accidentium enumerationem colligitur, argumentatio fit, a definitione, id est a toto tractum dicitur argumentum.305 Quoties vero ab ea diffinitione quae vel per membrorum enumerationem, vel per specierum divisionem perficitur, argumentatio fit, ab enumeratione partium argumentum ductum esse perhibetur.306 Sed M. Tullius quia iam partitionem definitionis ingressus est, etiam hanc interposuit, quae non ad definitionem, sed ad enumerationis partium locum pertinebat.307 Huius vero rei argumentum est, quia cum post, de eisdem locis latius tractans, de enumeratione partium loqueretur, nullam aliam enumerationem partium posuit, nisi eam quam nunc definitionis speciem dixit.308 Nec tamen est arbitrandum omnem partitionem definitionis locum posse obtinere, ut si quis sic dicat, fundamenta, parietes et tectum domus est, id non est necesse.309 Potest namque esse porticus publicis usibus destinata, potest item aliud quodlibet, ut theatrum, quod propter ampliores sonitus exhibendos tegi solet.310 Sed id nunc intelligere nos oportet, posse per partitionem aliquid saepe definiri, cum partium illa collectio unam rem tantum possit efficere, ut si nihil esset aliud quod fundamenta, parietes atque tectum posset habere, nisi domus, iure definitio facta esse videretur, domum esse quam fundamenta, parietes tectumque perficiunt.311 Sunt etiam alia genera definitionum, sed ad huius libri institutum illa non pertinent, tantum est dicendum qui sit definitionis modus. 312 Hunc locum Victorinus unius voluminis serie aggressus exponere et omnes definitionum differentias enumerare, multas interserit, quae definitiones esse pene ab omnibus reclamantur.313 Inter definitiones enim ponit et nomina, quod specialiter Aristoteli in omni doctrinarum genere peritissimo non videtur; pernegatque in Topicis nomine fieri definitionem, veluti si quis dicat: Quid est conticescere, et respondeatur, Tacere, hae nullo modo definitiones habendae sunt.314 Quod etiam ex ipsius M. Tullii definitione approbari potest, per quam definitio quid esset ostendit; dixit enim esse definitionem orationem quae id quod definitur explicat quid sit.315 Sed cum nomen non sit oratio, manifestum est nomine definitionem non posse constitui, cum praesertim ne omnia quidem quae oratione promuntur, atque aliquid ostendunt, proprio definitionis nomine designentur, veluti descriptiones, omnisque alia oratio quae non ex substantialibus partibus, sed ex quolibet alio modo coniunctis efficitur, quod ne ipse quidem Victorinus ignorat.316 Sed videtur id definitionis loco ipse sibi Victorinus ad disserendi sumpsisse propositum, quod quoquo modo rem subiectam posset ostendere.317 Idcirco enim nomen quoque in definitionum numerum recepit, quoniam saepe notiore vocabulo fit clarius quod ignotiore antea prolatum latebat.318 Idcirco etiam nos superius diximus explicationem fieri duobus modis: uno quidem cum pro re minime cognita planius aliquid afferatur; alio vero cum fit per quamdam partium enumerationem: ut ea quidem explicatio in qua notius aliquid affertur, nominis sit; ea vero quae fit per partium enumerationem orationis, quanquam etiam in ipsis orationibus semper planius aliquid afferatur quo notius fiat illud de quo disseritur.319 Ut igitur nihil expositio nostra praetermittat, et definitionis proprietas appareat, itaque omnia in notitiam deducantur, ut nec vera definitio nesciatur, et quae non sit proprie vereque definitio sub scientiam cadat, talis definitionum differentia facienda est.320 Definitionum enim aliae proprie definitiones sunt, aliae abusivo nuncupantur modo.321 Ac propriae quidem definitiones sunt quae ex genere differentiisque consistunt, velut haec: Homo est animal rationale, mortale: hic enim animal genus est; rationale vero et mortale differentiae.322 Earum vero definitionum quae non proprie, sed abutendo definitiones vocantur, aliae sunt quae singulis nominibus denotantur, aliae vero quas explicat ac depromit oratio.323 Atque illarum quidem definitionum quae tantum nomine designantur, aliae sunt quae κατ' ἀντίλεξιν, id est ad verbum fiunt, cum pro nomine redditur nomen, velut si dicat aliquis: Quid est conticere?324 et respondeatur, Tacere; Quid est haurit?325 Percutit; aliae vero, quae exempli gratia ponuntur, ut cum volumus designare quid est substantia, exempli gratia dicimus, Ut homo: haec vocatur Graece τύπος, quae idcirco, ut dictum est, inter definitiones ponitur, quoniam id quolibet modo aliquid designat eius quod designatur, et si non proprie, tamen aliquo modo videtur esse definitio.326 Earum vero definitionum quae in oratione consistunt, neque tamen sunt propriae, multae sunt diversitates.327 Quarum est omnium nomen communis descriptio.328 Harum aliae fiunt partitione, aliae divisione, de quibus superius, ut dictum est.329 Aliae vero substantiales quidem differentias sumunt, sed genus non adiiciunt, atque haec quidem a Victorino ἐννοηματική dicitur, quasi quamdam communem continens notionem, veluti si quis dicat: Homo est quod rationali conceptione viget mortalitatique subiectum est.330 Hic igitur genus positum non est, sed differentiae substantiales.331 Aliae vero sunt quae pluribus quidem qualitatibus designantur, accidentibus tamen, ita ut singulae qualitates, etiamsi non coniungantur, possint tamen quod demonstratur efficere, ut homo est ubi pietas est, ubi aequitas, et rursus ubi malitia et versutia esse possunt: nam et si caetera nullus adiungat, sufficit ad ostendendum hominem dicere, ubi pietas inesse potest, vel ubi iustitia, vel caetera: haec vocatur ποιῶδες.332 Aliae vero sunt quae pluribus in unum accidentibus coniunctis efficiuntur, ut si quis luxuriosum definire velit, dicens: Luxuriosus est qui pluribus et non necessariis sumptibus in delicias affluit, et in libidinem fertur effusior; omnia enim coniuncta luxuriosum videntur efficere, singula vero minime: haec vocatur ὑπογραφική.333 Aliae quoque fiunt eo modo, ut ad signandam differentiam proponantur in his rebus quae in discreto fine coniunctae sunt, ut si dubitet quis, Nero imperatorne an tyrannus fuerit, dicit eum tyrannum fuisse, quoniam crudelis fuerit atque intemperans.334 Haec enim adiuncta differentia tyrannum ab imperatore seiungit.335 Aut etiam si de eodem tyranno atque rege dubitetur quid uterque sit, iuncta differentia utrosque designat, ut si temperantia quidem regi vel pietas, tyranno vero et intemperantia et crudelitas convenire dicatur: haec vocatur κατὰ διαφοράν.336 Alia quae per translationem dicitur, ut Adolescentia est flos aetatis.337 Illa quoque definitio esse dicitur quae fit ex privatione contrarii, ut bonum est quod malum non est.338 Illa quoque Victorinus definitionem ponit, quae tantum propriis nominibus aptari potest, quae etiam ὑποτύπωσις appellatur, ut Aeneas est Veneris et Anchisae filius.339 Praeter has etiam illa est quae fit per indigentiam pleni, ut quadrans est cui dodrans deest ut sit as.340 Ponit etiam Victorinus inter differentias definitionum illam quoque quae per quamdam laudem neri potest, ut Lex est mens, et animus, et consilium, et sententia civitatis.341 Quod maxime ratione caret.342 Non enim laudis modus illi faciet differentiam.343 Illa enim consideranda sunt quae in definitione ponuntur, non quo animo constituta sunt.344 Quod si recipienda fuit laudandi voluntas inter differentias definitionum, cur non vituperandi quoque voluntas aliam differentiam definitionis efficiat?345 Sed hoc apertissime inconveniens et veritati videtur esse contrarium.346 Fiunt etiam definitiones per proportionem, ut si quis dicat, Homo est minor mundus.347 Sicut etiam mundus ratione regitur, ita quoque quoniam homo multis partibus iunctus, habet tamen in omnibus rationem ducem, minor mundus dici potest.348 Fiunt etiam definitiones a relationibus, cum dicitur: Quid est pater?349 respondetur, Cui est filius.350 Causa quoque solet efficere definitionem, ut cum dicimus: Quid est dies?351 respondetur, Sol super terram: causam enim, id est solem, pro re ipsa cuius causa est interposuimus, atque ita diem definitionem monstravimus.352 Hae sunt definitionum differentiae quas in eo libro quem de definitionibus Victorinus edidit, annumeravit, quas M. Tullius praetermittit eo nomine, quod eas minime necessarias existimaverit.353 Nos vero ne quid perfectio deesset operi, etiam quae sunt a Cicerone praetermissa subiecimus.354 Sic igitur veteres praecipiunt, cum sumpseris ea quae sunt ei rei quam definire velis cum aliis communia, usque eo persequi, dum proprium efficiatur quod nullam in aliam rem transferri possit.355 Ut hoc: Haereditas est pecunia; commune adhuc, multa enim genera sunt pecuniae.356 Adde quod sequitur: Quae morte alicuius ad quempiam pervenit; nondum est definitio, multis enim modis sine haereditate teneri mortuorum pecuniae possunt.357 Unum adde verbum: Iure; iam a communitate res disiuncta videbitur, ut sit explicata definitio sic: Haereditas est pecunia quae morte alicuius ad quempiam pervenit iure.358 Nondum est satis, adde: Nec ea aut legata testamento, aut possessione retenta.359 Confectum est.360 Itemque ut illud: Gentiles sunt qui inter se eodem nomine sunt; non est satis: Qui ab ingenuis oriundi sunt.361 Ne id quidem satis est: Quorum maiorum nemo servitutem servivit.362 Abest etiam nunc: Qui capite non sunt diminuti.363 Hoc fortasse satis est.364 Nihil enim video Scevolam pontificem ad hanc definitionem addidisse.365 Atque haec ratio valet in utroque genere definitionum, sive id quod est, sive id quod intelligitur, definiendum est. 366 Definitionis ratione proposita divisaque per singulas partes tum materiae, tum etiam formae: materiae quidem, cum definitionum esse dixit, vel earum rerum quae corporeae essent, vel earum quae incorporeae; formae vero cum aut partitionibus aut divisionibus definitiones fieri docuit; praetermissisque caeteris quaecunque ad propositum opus minime pertinerent, nunc quod utilissimum est, maximeque totam definitionem intelligentiam significare potest, exsequitur.367 Id autem est: Qui sit in omnibus, quae cunque quomodolibet fiunt, definitionis modus.368 Est autem una atque omnibus communis definiendi ratio, ut ex communitatibus inter semet iunctis atque compositis in unam proprietatem rei definitio colligatur.369 Omnia enim quae communia atque universalia sunt, si quid eis fuerit adiectum, determinatione minuuntur, et ad particularitatem redeunt, atque eo ambitu quo concludebant cuncta, cohibentur, veluti cum generi adiicitur differentia, et fit species.370 Nam cum genus per se proprio ambitu multas species contineat, ei si propriam adiicias differentiam, minuitur, et in quamdam quodammodo particularitatem redit, veluti cum dicimus animal, hoc nomen multa concludit.371 At si ei rationale adiicias, faciasque animal rationale, minus erit a simplici.372 Minus namque est animal rationale a simpliciter animali.373 Ita additio differentiae quod maius fuit in particularitatem quamdam redegit atque cohibuit.374 Quoties igitur aliqua res definienda est, sumitur id quod ei cum pluribus aliis commune est, huic adiiciuntur differentiae, statimque necesse est minuatur id quod pluribus fuerat ante commune, et si hac differentiae additione in tantum modum decreverit, ut rei quae definitur fiat aequalis, alias differentias colligere atque aptare non necesse erit, sed id ipsum quod ita decrevit, ut aequale sit ei quod definitur, definitionem esse necesse est.375 At si adhuc amplius sit ab ea re quae definitur, quaeramus necesse est aliam differentiam, qua adiuncta numerus quidem crescat, vis autem communitatum differentiarum additione decrescat, atque id hactenus faciendum, quatenus, ut dictum est, ea quae ad definitionem sumuntur ei quod definiendum est adaequentur.376 Ut igitur id non ratione solum, verum convenienti quoque clarius fiat exemplo, sumatur res notissima ad definitionem, id sit homo.377 Huius igitur ita quaerimus definitionem: sumimus quod ei cum pluribus aliis commune est, id est animal.378 Dicimus igitur hominem esse animal, nondum est definitio, primum quia, ut dictum est, solo nomine definitio reddi non potest; dehinc quia animal maius est homine.379 Ut igitur minuatur animal et homini coaequetur, addimus differentiam, qua adiuncta, rerum quidem numerus crescit, vis autem rei atque amplitudo minuitur.380 Addo igitur rationale, efficioque animal rationale.381 Minus est igitur animal rationale quam proprie animal.382 Dico autem hominem esse animal rationale.383 Sed id nondum coaequatur ad hominem, possunt enim esse animalia rationabilia, sicut Platoni quoque de astris placet, quae homines non sunt.384 Addo igitur rursus aliam differentiam, si quoquo modo iterum definitio contrahatur, ut fiat homini quod definitur aequale; adiungo igitur mortale, ac dico hominem esse animal rationale mortale, id aequatur ad hominem.385 Nam et qui homo est, animal rationale mortale est.386 Dico igitur hominis hanc esse definitionem quae ex pluribus communibus iunctis unum tamen quiddam homini proprium atque aequale conficit.387 Atque in caeteris definitionibus eadem ratio est, ut definitiones fiant collectis communitatibus, in unumque copulatis, cum necesse sit illa copulatione quae communia sunt contrahi atque in minorem cohiberi modum, eique quod definitur ex communitatibus iunctis aliquid proprium atque aequale componitur.388 Hoc est igitur quod ait Cicero, hunc esse definitionis modum, cum sumpseris ea quae sint ei rei quam definire velis cum aliis communia, usque eo persequi, ut proprium efficiatur, quod in nullam aliam rem transferri possit, ut his verbis et hac sententia breviter significare videatur hanc esse definitionem quae, ex substantialibus communitatibus iuncta atque in minorem modum redacta, fit ei rei quae definitur aequalis.389 Exempla vero quae ponit huiusmodi sunt, unum definiendae haereditatis, alterum gentilitatis: Haereditatis quidem hoc modo: Haereditas est pecunia.390 Commune hoc et multis aliis conveniens quae haereditates non sunt, ut donationibus, ut furtis, vel quibuslibet aliis pecuniariis rebus quae minime sunt haereditates.391 Huic igitur pecuniae addendum aliquid fuit, id est: Quae morte alicuius ad quempiam pervenit.392 Haereditas enim pecunia est ad quempiam alicuius morte perveniens.393 Sed ne id quidem plenum haereditatis explicat intellectum.394 Commune namque est.395 Et pecuniae mortuorum pluribus teneri modis possunt, velut si bello quis victus est ac spoliatus.396 Addendum igitur est aliquid: Iure, ut sit, Haereditas est pecunia quae morte alicuius ad quempiam iure pervenit.397 Haereditates enim iure capiuntur.398 Videatur forsitan hoc loco definitionem posse consistere, sed minime; quid enim?399 si legata pecunia est, haereditas quidem dici non potest, capta tamen morte alicuius iure pecunia est.400 Nam si testamenta iure fiunt, pecunia etiam iure legatur, adiiciendum est aliquid, id scilicet quo ab haereditatibus legata separentur, ut dicamus, haereditatem esse pecuniam morte alicuius ad quempiam pervenientem iure, quae legata non sit.401 Num satis est definitioni?402 Minime.403 Quid enim si meum quidem dominium sit fundi, vel alicuius pecuniariae rei, alterius vero ususfructus.404 Nam morte eius cui ususfructus competit, ad me res illa revertitur, quae in meo dominio proprietatis possessione iure tenebatur?405 neque tamen haereditas esse potest, adiiciendum igitur est, minime possessione esse retentam, id est, ut proprietatis possessione id quod ex morte alicuius iure non legatum pervenit non retineatur.406 Hoc autem modo possessione retineri potest, si sit nostra proprietas, et eius qui decesserit ususfructus.407 Coniuncta igitur omnia in unum facient haereditatis definitionem hoc modo: Haereditas est pecunia quae morte alicuius ad quempiam pervenit iure, non legata, neque possessione retenta.408 Haec definitio est aequalis haereditati.409 Nam ut haereditas pecunia est morte alicuius ad quempiam perveniens iure, neque legata, neque possessione retenta, ita quaecunque pecunia alicuius morte ad aliquem iure pervenerit, neque legata sit, neque retenta, hanc haereditatem esse necesse est.410 Sed cum M. Tullius ad eum usque locum definiendo venisset, ut diceret haereditatem esse pecuniam quae morte alicuius ad quempiam pervenisset, iure ait: Iam a communitate res disiuncta videbitur, ut sit explicata definitio sic: Haereditas est pecunia quae morte alicuius ad quempiam iure pervenit.411 Idque ita dictum est, quasi iam plena facta sit definitio.412 Quid enim est aliud explicatam esse definitionem, et a communitate disiunctam, nisi perfectam, et cui desit nihil?413 Sed rursus quasi non sit explicata definitio, nec a communitate disiunctam, adiicit: Nondum est satis; adde: Nec ea aut legata testamento aut possessione retenta.414 Cuius adiectionis haec ratio est, fecit enim definitionem aliis adiunctis, aliis separatis.415 Itaque id quod definiebat, vel his quae adiunxit, vel his quae separavit, a caeterorum omnium communitate segregavit.416 Haereditatem enim dixit esse pecuniam, huic addidit, morte alicuius ad aliquem pervenientem.417 Separavitque eam ab iis pecuniis, quae non morte alicuius ad aliquem, sed contractu viventium pervenirent, addidit iure, ut ab his pecuniis separaret quae per vim morte alterius ad quempiam pervenirent.418 His igitur duobus, morte atque iure, ea pecunia effecta est, quae a caeteris ita separetur, ut tamen per legitimum acquirendi modum, non inter utrosque vivos, sed inter unum vivum atque alterum mortuum fieret.419 Haec igitur una separatio a caeteris facta est, atque ideo ait explicatam esse definitionem et a communitate disiunctam.420 Sed quoniam in ea ipsa pecunia quae morte et iure ad aliquem pervenit inerant quaedam quae haereditates non essent, harum separatione plena effecta est haereditatis definitio.421 Nam cum diceret haereditatem pecuniam esse, itemque quae morte alicuius ad aliquem pervenisset, itemque et quae iure, haec omnia efficientia substantiam haereditatis apposita sunt.422 Sed quoniam erant in hac collectione quaedam ad quae huius collectionis intellectus transferri posset, nec tamen essent haereditates, veluti legatum aut possessionis retentio, his subtractis reliqua fuit haereditas, de qua intelligi possit pecunia alicuius morte ad quempiam iure perveniens.423 Non igitur legatum, aut possessionis retentio substantiam haereditatis efficiunt, quippe quae impedirent ad eius substantiam demonstrandam, nisi removerentur.424 At vero nec negatio quidem cuiusquam substantiam perficit, sed tantum quid non sit ostendit.425 Quod si legatum et possessionis retentio haereditatis substantiam non modo non complent, verum etiam impediunt atque corrumpunt, nisi fuerint disiuncta atque seposita; cumque harum negatio nihil ex haereditatis substantia monstret, sed tantum quid non sit ostendat; relinquitur pars superior, id est pecunia morte alicuius ad quempiam iure perveniens, quae substantiam haereditatis ostendat, ea quae sit explicata definitio a caeterisque disiuncta.426 Sed quoniam rursus, ut dictum est, quaedam sunt ad quae derivari huius definitionis intelligentia possit, idcirco ad discretionem integram designandam reliqua pars additur.427 Itaque quoniam ista demonstrant haereditatem, efficiuntque substantiam iure dictum est, Iam a communitate res disiuncta videtur, ut sit explicata definitio: Haereditas est pecunia quae morte alicuius ad quempiam pervenit iure.428 Sed quoniam rursus hic intellectus ad plura intra se posita poterat convenire, non immerito additum est: Non est satis, et caetera, quae legatum et possessionis retentionem ab haereditatis definitione seiungunt: ac de priore quidem haereditatis exemplo haec dicta sint.429 Ad huius vero similitudinem etiam secundum tractat exemplum, quod de definitione gentilitatis est positum.430 Gentiles enim sunt qui eodem nomine inter se sunt, ut Scipiones, Bruti et caeteri.431 Quid si servi sunt?432 num ulla gentilitas servorum esse potest?433 Minime.434 Adiiciendum igitur: Qui ab ingenuis oriundi sunt.435 Quid si libertinorum nepotes civium Romanorum eodem nomine nuncupentur?436 num gentilitas ulla est?437 Ne id quidem, quoniam ab antiquitate ingenuorum gentilitas ducitur; addatur igitur: Quorum maiorum nemo servitutem servivit.438 Quid si per adoptionem in alterius familiam transeat?439 tunc etiamsi eius gentis ad quam migravit nomine nuncupetur, licet ab ingenuis et ab iis ortus parentibus sit qui nunquam servitutem servierint, tamen quoniam in familia gentis suae non manet, ne in gentilitate quidem manere potest; addendum igitur est: Neque capite sunt diminuti.440 Hoc fortasse, inquit, satis est secundum Scevolae pontificis definitionem, nihil enim ulterius adiecit, ut sit definitio gentilium haec: Gentiles sunt, qui inter se eodem sunt nomine, ab ingenuis oriundi, quorum maiorum nemo servitutem servivit, et ubi gentilitatem nulla capitis diminutio destruxit.441 Haec quoque definitio facta est ex pluribus communitatibus in unum confluentibus atque unam proprietatem eius rei quae definiebatur, id est gentilitatis, facientibus.442 Hic igitur definitionis modus in utroque genere rerum valet, sive quae sunt, sive quae non sunt, id est sive corporalium, sive incorporalium; nam, ut superius ostensum est, id esse Cicero dicit quod corporale sit, id non esse quod est incorporale.443 Ac postremo omnium definitionum modus hic est, ut ex pluribus communitatibus aliqua proprietas fiat.444 Sed distant a se definitiones, quod hae quae proprie definitiones vocantur ex his communitatibus coniunguntur quae substantiales sunt.445 Illae vero quae non verae sed abutendo definitiones dicuntur, ex accidentibus communitatibus congregantur.446 Partitionum autem et divisionum genus quale esset, ostendimus, sed quid inter se differant, planius dicendum est.447 In partitione quasi membra sunt, ut corporis, caput, humeri, manus, latera, crura, pedes et caetera.448 In divisione formae sunt quas Graeci εἰδέας vocant, nostri, si qui haec forte tractant, species appellant, non pessime id quidem, sed inutiliter ad mutandos casus in dicendo.449 Nolim enim, ne si Latine quidem dici possit, specierum et speciebus dicere, et saepe his casibus utendum est, at formis et formarum velim.450 Cum autem utroque verbo idem significetur, commoditatem in dicendo non arbitror negligendam.451 Genus et formam definiunt hoc modo: Genus est notio ad plures differentias pertinens.452 Forma est notio cuius differentia ad caput generis, quasi fontem, referri potest.453 Notionem appello quod Graeci tum ἔννοιαν, tum πρόληψιν dicunt.454 Ea est insita et ante percepta cuiusque formae cognitio enodationis indigens.455 Formae igitur sunt hae in quas genus sine ullius praetermissione dividitur, ut si quis ius in legem, morem, aequitatem dividat.456 Formas qui putat idem esse quod partes, confundit artem, et similitudine quadam conturbatus non satis acute quae sunt secernenda distinguit.457 Saepe etiam definiunt et oratores et poetae per translationem verbi ex similitudine cum aliqua suavitate.458 Sed ego a vestris exemplis nisi necessario non recedam.459 Solebat igitur Aquilius collega et familiaris meus, cum de littoribus ageretur, omnia publica esse vultis, quarentibus iis ad quos id pertinebat, quid esset littus, ita definire, qua fluctus eluderet.460 Hoc est quasi qui adolescentiam florem aetatis, senectutem occasum vitae velit definire.461 Translatione enim utens, discedebat a verbis propriis rerum, ac suis.462 Quod ad definitiones attinet, hactenus; reliqua videamus. 463 Quoniam definitionum formas in partitionem divisionemque, distribuit nequaquam rerum auditor similitudine turbaretur, divisionis ac partitionis differentias prodit, ac primum aliud partes, aliud species esse demonstrat.464 Species enim saepe partes, partes vero nunquam species appellantur.465 Differunt vero haec a se, quoniam partes totius membra coniungunt, species vero genus dividit atque dispertit.466 Nam, ut superius quoque dictum est, partes eius quod copulant non suscipiunt nomen totius.467 Neque enim fundamenta vel tectum domus esse dici possunt, nam nisi omnia quae quid efficiunt iuncta sint, totius vocabulum singula non habebunt; at vero species etiam singulae generis suscipiunt nomen, ut homo animalis.468 Quo fit, ut in his illa quoque differentia possit agnosci, quod partes quidem, totius partes, species vero non totius, scilicet universalis rei, id est generis, species esse dicuntur.469 Differt vero totum a genere, quod genus quidem universale est, totum vero minime, quod probatur hoc modo.470 Si enim id quod totum dicitur, ut domus, universale esset, partes quoque eius totius susciperent nomen; at non suscipiunt, ut saepe monstratum est; quod igitur totum est, universale non est.471 Genus vero universale esse manifestum est, quoniam eius nomen deductae ab eo formae suscipiunt.472 Item alia differentia.473 Genus semper speciebus suis prius est, totum vero suis partibus posterius invenitur.474 Nisi enim partes fuerint, totum non potest coniungi.475 Quo fit ut si genus pereat, species quoque perimantur; si species intereat, maneat genus quod in partibus totoque contrarium est.476 Nam si pars quaelibet una pereat, totum necesse est interire; si vero totum, quod partes iunxerant, dissipetur, partes maneant distributae: veluti si domus, tecta et parietes, et fundamenta a semetipsis extrinsecus posita intelligantur, domus quidem non erit, quia coniunctio destructa est, partes tamen manebunt.477 Propriis igitur nominibus M. Tullius partes quidem veluti totius membra appellat, species vero formas.478 Idcirco, quoniam non satis ei apta videtur inflexio casuum ab eo nomine quod est species.479 Et licet plures, inquit, usurpaverint hoc nomen, tamen quoniam dura est huius nominis per casus inflexio, cum dicitur speciei, specierum, speciebus, idcirco commoditatem in dicendo, ut ipse ait, non arbitratus est negligendum, ut formas vocaret in cuius nominis casibus nulla sentitur asperitas.480 Et quoniam forma praeter genus esse non potest (nihil enim praeter suum potest esse principium), utrorumque apposuit definitiones, dicens genus esse notionem ad plures differentias pertinentem.481 Notio vero intellectus est quidam et simplex mentis conceptio, quae ad res plures pertineat a se invicem differentes.482 Id vero genus esse manifestum est, quod apertissimo liquet exemplo.483 Animalis quippe intellectus ad plures differentias pertinet, ad rationale scilicet atque irrationale, ad mortale etiam atque immortale, ad ambulabile, reptibile, volatile, natabile, et est eorum omnium quae sub his differentiis sita sunt, genus.484 Idem vero significat haec definitio quod etiam vetus, haec est huiusmodi: Genus est quod de pluribus specie differentibus in eo quod quid est praedicatur, velut animal, genus ad plures res specie differentes, id est ad hominem atque equum, in eo quod quid est praedicatur.485 Nam interrogantibus quid est homo vel equus, animal dicitur.486 Item formae definitionem talem dedit.487 Forma est notio cuius differentia ad caput generis, quasi fontem, referri potest, et recte.488 Nam si formae a genere deducuntur, species necesse est referantur ad genus.489 Si igitur principium quoddam et fons formae genus est, necesse est ut intellectus formae ad primordium suum, id est notionem generis, revertatur.490 Intellectus enim hominis refertur ad animal, itemque equi et caeterorum.491 Notionem vero appellat quod Graeci ἔννοιαν dicunt, huius haec est definitio: Notio est insita et ante percepta cuiusque formae cognitio enodationis indigens.492 Haec vero definitio hinc tracta est, quod Plato ideas quasdam esse ponebat, id est species incorporeas substantiasque constantes, et per se ab aliis naturae ratione separatas, ut hoc ipsum homo, quibus participantes caeterae res homines vel animalia fierent.493 At vero Aristoteles nullas putat extra esse substantias, sed intellectam similitudinem plurimorum inter se differentium substantialem genus putat esse, vel speciem.494 Nam cum homo atque equus differant rationabilitate atque irrationabilitate, horum intellecta similitudo efficit genus.495 Nam similitudo equi et hominis substantialis in eo est, quod uterque substantia est, uterque animatus, uterque sensibilis, quae iuncta efficiunt animal, est animal namque substantia animata sensibilis.496 Igitur hominis atque equi similitudo est animal, quod est genus.497 Rursus cum Plato atque Cicero numero accidentibusque distarent, horum similitudo, quae est humanitas intellecta atque animo formata, species est.498 Ergo communitas quaedam et plurimorum inter se differentium similitudo notio est, cuius notionis aliud genus est, aliud forma.499 Sed quoniam similium intelligentia est omnis notio, in rebus vero similibus necessaria est differentiarum discretio, idcirco indiget adhuc notio quadam enodatione ac divisione, velut ipse intellectus animalis sibi ipse non sufficit.500 Nam mox animus ad aliquod animal, id est vel hominem vel equum, deducitur inquirendum, et hominis notio vel ad Tullium, vel ad Platonem, vel ad quemlibet singularium personarum refertur.501 Quae cum ita sint, quoties genus dividitur in formas, nullam praetermitti oportebit.502 Est enim vitium vel maximum, si qua dividentem forma praetereat, veluti si quis ius dividere velit, in legem, morem atque aequitatem necesse est partiatur.503 Nam et lex, et mos, et aequitas, et singula, et in commune, iuris vocabulo subiecta sunt.504 Culpat vero illorum inscitiam qui idem species vel formas putant esse quod partes, conturbarique eos inscitia dicit, quod res a se plurimum differentes imperite atque improvide distinguere ac segregare non curant.505 Sed quoniam de definitione loquebatur, addit aliam speciem definitionis, quam nos superius enumeravimus, quae per translationem non proprietatis veritatisque, sed splendoris atque ornatus ratione perficitur, quod poetarum atque oratorum esse autumat, quibus lucutenta oratio curae est.506 Huius definitionis exemplum a iure civili Tullius petit, aitque se non aliter ab exemplis notioribus Trebatio recessurum quam si necessitas cogat.507 Per translationem vero definitio est, veluti cum Aquilius, littus definire volens, dicebat littus esse quo fluctus eluderet.508 Hoc eludere ab iis translatum est qui agitatione aliqua, causa lusus, moventur.509 Itemque adolescentia est flos aetatis, id ab arboribus ductum est, quarum fructus flores praecedunt.510 Et senectus, vitae occasus, id a die ductum est, qui desinit esse cum sol occiderit: quae translationes a proprietate discedunt, et quadam similitudine subiecta signant.511 Est enim translatio quoties habentis rei nomen, propter alterius rei similitudinem, a re simili nomen imponitur, ut motus habet proprium nomen, item lusus suo vocabulo nuncupatur.512 Sed qui dicit, qua fluctus eluderet, a similitudine agitationis ad fluctuum motum vocabulum transfert.513 Ac de definitionibus quidem disputationem terminans, ad partitiones transitum facit.514 Sed nunc tertio volumini satis est, reliqua in posterum differamus.
Boethius HOME

bmv406.37 bnf7711.26 bnf7712.31 bnf12957.92 bnf12958.61 bnf14699.27 bsb46540.101 csg831.54 csg854.90 sbe324.144

Boethius, Commentaria in Topica Ciceronis, LIBER SECUNDUS. <<<     >>> LIBER QUARTUS.
monumenta.ch > Boethius > 3

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik