monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2 > 145 > [§ 9]
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae (editio composita), [§ 8] <<<     >>> [§ 10]

Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae (editio composita), [§ 9]

1 [14] DE MOTV. Motus AVTEM sunt species sex: generatio, corruptio, AVGMENTVM, diminutio, ALTERATIO, secundum locum MVTATIO. Alii ITAQVE motus PALAM est QVIA ALII AB INVICEM sunt; NON EST * generatio corruptio, NEQVE AVGMENTVM diminutio, NEQVE ALTERATIO secundum locum MVTATIO; similiter autem et ALII. In ALTERATIONE vero HABET QVANDAM QVAESTIONEM ne forte NECESSARIVM SIT ID QVOD ALTERATVR PER ALIQVAM RELIQVARVM MOTIONVM ALTERARI. Hoc autem non est verum; NAM paene secundum omnes passiones AVT PLVRES ALTERARI ACCIDIT NOBIS NVLLA ALIARVM MOTIONVM communicante; nam neque AVGERI NECESSARIVM est quod PER passionem movetur NEQVE IMMINVI, similiter autem et in aliis; IDEO QVE ALIA erit PRAETER ALIOS MOTVS ALTERATIO (nam si ESSET EADEM, OPORTEBAT ID quod ALTERATVR mox ET AVGERI VEL minui VEL QVANDAM ALIARVM CONSEQVENTIAM MOTIONVM FIERI; sed non est necesse).2 Similiter autem et quod AVGETVR AVT ALIQVA ALIA MOTIONE MOVETVR, ALTERARI OPORTEBAT; sed sunt quaedam CRESCENTIA QVAE NON ALTERANTVR, ut QVADRANGVLVS COMPOSITO gnomone crevit quidem, ALTERATVM VERO NIHIL EST FACTVM; SIC et in aliis huiusmodi.3 Quare ALII SVNT motus * AB INVICEM. EST autem simpliciter QVIDEM MOTVI QVIES CONTRARIVM; HIS AVTEM QVAE PER SINGVLA SVNT, generationi quidem corruptio, AVGMENTO AVTEM DIMINVTIO, secundum VERO locum MVTATIONI secundum locum quies.4 Maxime * videtur OPPOSITVM ESSE ET FORTE in contrarium locum MVTATIO, ut EI QVAE INFERIVS EST EA QVAE SVPERIVS EST ET EI QVAE SVPERIVS EST EA QVAE INFERIVS EST. RELIQVORVM vero ASSIGNATORVM MOTVVM non facile EST assignare quid EST contrarium, videtur autem neque esse aliquid ei contrarium, nisi quis ET IN HOC secundum qualitatem quietem OPPONAT AVT IN CONTRARIVM QVALITATIS MVTATIONEM, SICVT ET IN MVTATIONE secundum locum QVIETEM secundum locum AVT in contrarium locum MVTATIONEM (est enim ALTERATIO MVTATIO secundum qualitatem); QVAPROPTER OPPOSITA ERIT SECVNDVM QVALITATEM MVTATIONI secundum qualitatem quies AVT in contrarium MVTATIO qualitatis, ut album fieri AD ID QVOD EST NIGRVM FIERI; ALTERATVR enim, in CONTRARIA qualitatis MVTATIONE FACTA.
Boethius HOME

bnf11129.172

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik