monumenta.ch > Boethius > [§ 6]
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, [§ 5] <<<     >>> [§ 7]

Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, [§ 6]

1 DE OPPOSITIS. Quotiens solent opponi, dicendum est.2 Dicitur autem alterum alteri opponi quadrupliciter, aut ut ad aliquid, aut ut contraria, aut ut habitus et privatio, aut ut affirmatio et negatio.3 Opponitur autem unumquodque istorum, ut si figuratim dicere, ut relativa ut duplum medio, ut contraria ut bonum malo, ut secundum privationem et habitum ut caecitas et visus, ut affirmatio et negatio ut sedet - non sedet.4 Quaecumque igitur ut relativa opponuntur, ea ipsa quae sunt oppositorum dicuntur, aut quomodolibet aliter ad ea; ut duplum medii, hoc ipsum quod est, dicitur duplum; et scientia scibilis rei scientia ut ad aliquid opponitur, et dicitur scientia, hoc ipsum quod est, scibilis; et scibile, hoc ipsum quod est, ad oppositum dicitur, scilicet scientiam (scibile enim aliqua scientia scibile dicitur).5 Quaecumque ergo opponuntur ut ad aliquid, ea ipsa quae sunt oppositorum vel alio quolibet modo ad se invicem dicuntur; illa vero quae ut contraria, ipsa quidem quae sunt nullo modo ad invicem dicuntur, contraria vero sibi invicem dicuntur; neque enim bonum mali dicitur bonum, sed contrarium; nec album nigri album, sed contrarium.6 Quare differunt istae oppositiones invicem.7 Quaecumque vero contrariorum talia sunt ut in quibus nata sunt fieri et de quibus praedicantur, necessarium sit alterum ipsorum inesse, nihil eorum medium est (quorum autem non est necessarium alterum inesse, horum omnium est aliquid medium); ut aegritudo et sanitas in corpore animalis nata est fieri, et necesse est alterum ipsorum inesse animalis corpori, aut aegritudinem aut sanitatem; et par quidem et impar de numero praedicatur, et necesse est horum alterum numero inesse, vel par vel impar; et non est horum aliquid medium, neque aegritudinis neque sanitatis, neque imparis neque paris.8 Quaecumque vero contrariorum talia sunt ut in quibus nata sunt fieri et de quibus praedicantur, necessarium sit alterum ipsorum inesse, nihil eorum medium est (quorum autem non est necessarium alterum inesse, horum omnium est aliquid medium); ut aegritudo et sanitas in corpore animalis nata est fieri, et necesse est alterum ipsorum inesse animalis corpori, aut aegritudinem aut sanitatem; et par quidem et impar de numero praedicatur, et necesse est horum alterum numero inesse, vel par vel impar; et non est horum aliquid medium, neque aegritudinis neque sanitatis, neque imparis neque paris.9 Quorum autem non est necessarium alterum inesse, horum est aliquid medium; ut album et nigrum in corpore natum est fieri, et non est necesse alterum eorum inesse corpori (non enim omne corpus vel album vel nigrum est); et probum et improbum dicitur quidem de homine et de aliis pluribus, non est autem necesse alterum inesse his de quibus praedicatur; non enim omnia aut proba sunt aut improba.10 Et est aliquid horum medium, ut albi et nigri venetum vel pallidum vel quicumque alii colores sunt, foedi vero et pulchri quod neque pulchrum est neque foedum.11 In aliquibus quidem medietatibus posita sunt nomina, ut albi et nigri venetum et pallidum; in aliquibus vero non est nomine assignare medietatem, utriusque vero negatione definitur, ut nec bonum nec malum, nec iustum nec iniustum.12 Privatio vero et habitus dicuntur quidem circa idem aliquid, ut visio et caecitas circa oculum; universaliter autem dicere est in quo nascitur habitus fieri; circa hoc dicitur utrumque eorum.13 Privari vero tunc dicimus unumquodque habitus susceptibilium, quando in quo natum est inesse vel quando natum est habere nullo modo habet; edentulum enim dicimus non qui non habet dentes, nec caecum qui non habet visionem, sed qui, quando contigit habere, non habet (multa enim ex nativitate neque dentes habent neque visionem, sed non dicuntur edentula neque caeca).14 Privari vero et habere habitum non est habitus et privatio; habitus enim est visus, privatio vero caecitas, habere autem visum non est visus, nec caecum esse caecitas (privatio enim quaedam est caecitas, caecum vero esse privari, non privatio est).15 Nam si idem esset caecitas et caecum esse, utraque de eodem praedicarentur; nunc vero minime, sed caecus quidem dicitur homo, caecitas vero nullo modo dicitur.16 Opponi quidem et ista videntur, privari scilicet et habere habitum, quemadmodum privatio et habitus; idem enim modum est oppositionis; [...].17 Non est autem nec quod sub affirmatione vel negatione est negatio vel affirmatio; affirmatio enim oratio est affirmativa et negatio oratio negativa, eorum vero quae sunt sub affirmatione vel negatione nihil est oratio.18 Dicuntur autem et ista sibi opponi ut affirmatio et negatio; nam etiam in his modus oppositionis idem est; quemadmodum enim affirmatio ad negationem opponitur, ut sedet - non sedet, sic res quae sub utrisque est sibi opponitur, sedere et non sedere.19 Quoniam autem privatio et habitus non sic opponuntur ut ad aliquid, manifestum est; neque enim dicitur hoc ipsum quod est oppositi; visus enim non est caecitatis visus, nec alio ullo modo ad ipsum dicitur; similiter autem nec caecitas dicitur caecitas visus, sed privatio visus caecitas dicitur [...].20 Amplius omnia quaecumque ad aliquid dicuntur conversim dicuntur, quare etiam caecitas, si esset eorum quae sunt ad aliquid, converteretur illud ad quod dicitur; sed non convertuntur, neque enim dicitur visus caecitatis.21 Quoniam autem neque ut contraria opponuntur ea quae secundum privationem et habitum dicuntur, ex his manifestum est.22 Quorum enim contrariorum nihil est medium, necesse est, in quibus nata sunt fieri aut de quibus praedicari, alterum ipsorum inesse semper; horum enim nihil erat medium, quorum necesse erat alterum inesse eorum susceptibili, ut in aegritudine et sanitate et impari atque pari.23 Quorum autem est aliquid medium numquam necesse est omni inesse alterum; nam neque album aut nigrum necesse est omne esse eorum susceptibili, nec frigidum nec calidum (nihil enim prohibet aliquam ipsorum inesse medietatem); erat etiam istorum medietas, quorum non necesse esset alterum inesse eorum susceptibili, nisi forte aliquibus naturaliter contigerit unum ipsorum inesse, ut igni calidum esse et nivi album (in his autem necesse est definite unum ipsorum inesse, et non hoc aut illud; neque enim potest ignis esse frigidus nec nix esse nigra); quare non necesse est omnibus eorum susceptibilibus alterum horum inesse, sed solis his quibus naturaliter unum inest, et his definite unum, non autem hoc aut illud.24 In privatione vero et habitu neutrum verum est eorum quae dicta sunt, neque enim semper eorum susceptibili necesse est alterum ipsorum inesse; quod enim nondum natum est habere visum neque caecum neque visum habere dicitur, [...] habens visum dicitur; et horum non definite alterum, sed aut hoc aut illud (neque enim necesse est aut caecum aut habentem visum esse, sed aut hoc aut illud); in contrariis vero, quorum est medietas, nunquam necesse est omni alterum inesse, sed aliquibus, et his definite unum.25 Quare manifestum est quoniam secundum neutrum modum quemadmodum contraria opponuntur [ita sibi sunt] ea quae sunt secundum privationem et habitum opposita.26 Amplius in contrariis, cum sit eorum susceptibile, potest fieri in alterna mutatio, nisi cui naturaliter unum insit, ut igni calido esse; quod enim sanum est potest aegrescere, et album nigrum fieri, et frigidum calidum, et ex probo improbum et ex improbo probum fieri potest (improbus enim in meliorem consuetudinem sermonem que perductus vel parum sese dabit in melius; sin vero vel semel parvam intentionem sumat, manifestum est quoniam aut perfectissime permutetur aut magnam sumat intentionem; semper enim mobilior ad virtutem fit, si quamlibet a principio sumpserit intentionem, quare erit possibile maiorem illum intentionem sumere; et hoc saepius factum perfecte in contrariam habitudinem consistere, nisi tempore prohibeatur).27 In privatione vero et habitu impossibile est ad invicem fieri mutationem; ab habitu enim ad privationem fit permutatio, a privatione vero ad habitum impossibile est; neque enim factus aliquis caecus rursus vidit, nec calvus rursus crinitus factus est, nec edentulus dentes creavit.28 Quaecumque vero ut affirmatio et negatio opponuntur, manifestum est quoniam secundum nullum modum eorum qui dicti sunt opponuntur; in his enim solis necesse est hoc quidem esse verum illud vero falsum.29 Nam neque in contrariis necesse est semper alterum esse verum, alterum vero falsum, nec in relativis, neque in habitu et privatione; ut sanitas et aegritudo contraria sunt, sed neutrum ipsorum neque verum neque falsum est; similiter autem et duplum et medium quae ut ad aliquid opponuntur, non est eorum alterum falsum alterum verum; nec vero ea quae secundum habitum et privationem sunt, ut visus et caecitas.30 Omnino autem nihil eorum quae secundum nullam complexionem dicuntur aut verum aut falsum est; omnia autem quae diximus sine complexione dicuntur.31 At vero magis hoc videtur contingere in his quae secundum complexionem dicuntur (sanum enim esse Socraten et aegrotare Socraten contraria sunt), sed nec in his quoque necesse est semper alterum verum esse, alterum autem falsum; cum enim sit Socrates, est hoc quidem verum illud vero falsum, cum autem non sit, utraque falsa sunt; nam neque aegrotare neque sanum esse verum est cum ipse Socrates non sit omnino.32 In privatione vero, cum non sit, neutrum verum est, et cum sit, non semper alterum verum est; visum enim habere Socraten et caecum esse Socraten opponuntur ut habitus et privatio, et cum sit, non est necesse alterum verum esse falsum (quando enim non est natus ut habeat, utraque falsa sunt), cum autem non sit omnino Socrates, sic quoque utraque falsa sunt, et habere eum visum et eum esse caecum.33 In affirmatione vero vel negatio semper, vel si sit vel si non sit, alterum ipsorum verum, alterum falsum erit; aegrotare enim Socraten et non aegrotare Socraten, cum sit idem ipse, manifestum est quoniam alterum eorum verum vel falsum est, cum non sit, similiter (namque aegrotum esse, cum non sit, falsum est, non aegrotare vero verum est).34 Quare in solis his erit semper alterum ipsorum verum esse vel falsum, quaecumque ut affirmatio et negatio opponuntur.35 [11] Contrarium autem est bono quidem ex necessitate malum (hoc autem manifestum est ex unaquaque inductione, ut sanitati aegritudo et iustitiae iniustitia et fortitudini timiditas, similiter autem et in aliis), malo vero aliquotiens bonum contrarium est, aliquotiens malum (diminutioni enim, quae mala est, superfluitas quae et ipsa mala est contrarium est).36 In paucis autem hoc aliquis videbit, in pluribus autem semper malo bonum contrarium est.37 Amplius in contrariis non est necesse, si alterum fuerit, et reliquum esse; sanis enim omnibus, sanitas quidem erit, aegritudo vero minime; similiter et albis omnibus albedo quidem erit, nigredo vero non erit.38 Amplius, si Socraten sanum esse et Socraten aegrotare contrarium est, et non contingit simul eidem utraque inesse, nunquam continget, cum alterum contrariorum sit, reliquum esse; nam cum sit sanum esse Socraten, non erit aegrotare Socraten.39 Manifestum est autem quoniam circa idem vel specie vel genere nata sunt fieri contraria; aegritudo namque et sanitas circa corpus animalis, albedo vero et nigredo simpliciter circa corpus, et iustitia et iniustitia in anima.40 Necesse est autem omnia contraria aut in eodem genere esse aut in contrariis generibus, vel ipsa esse genera; album quidem et nigrum in eodem genere (color enim ipsorum genus est), iustitia vero et iniustitia in contrariis generibus (huius enim virtus, huius vitium genus est); bonum vero et malum non sunt in aliquo genere, sed ipsa sunt genera.
Boethius HOME

bnf11129.139

Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, [§ 5] <<<     >>> [§ 7]
monumenta.ch > Boethius > [§ 6]