monumenta.ch > Boethius > [§ 3]
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, [§ 2] <<<     >>> [§ 4]

Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, [§ 3]

1 [7] DE RELATIVIS VEL AD ALIQVID. Ad aliquid vero talia dicuntur quaecumque hoc ipsum quod sunt aliorum dicuntur, vel quomodolibet aliter ad aliud, ut maius hoc ipsum quod est ad aliud dicitur (aliquo enim maius dicitur), et duplex ad aliud dicitur hoc ipsum quod est (alicuius enim duplex dicitur); similiter autem et quaecumque alia talia sunt.2 At vero sunt etiam et haec ad aliquid, ut habitus, affectio, scientia, sensus, positio; haec enim omnia quae dicta sunt hoc ipsum quod sunt aliorum dicuntur et non aliter; habitus enim alicuius habitus est, et scientia alicuius scientia, et positio alicuius positio, et alia quidem similiter.3 Ad aliquid ergo sunt quaecumque id quod sunt aliorum dicuntur vel quomodolibet aliter ad aliud; ut mons magnus dicitur ad montem alium (magnum enim ad aliquid dicitur), et simile alicui simile dicitur, et omnia talia similiter ad aliquid dicuntur.4 Est autem et accubitus et statio et sessio positiones quaedam, positio vero ad aliquid est; iacere autem vel stare vel sedere ipsa quidem non sunt positiones, denominative vero ex his quae dictae sunt positionibus nominantur.5 Inest autem et contrarietas in relatione, ut virtus malitiae contrarium est, cum sit utrumque ad aliquid, et scientia inscientiae.6 Non autem omnibus relativis inest contrarietas; duplici enim nihil est contrarium, neque vero triplici neque ulli talium.7 Videntur autem et magis et minus relativa suscipere; simile enim magis et minus dicitur, et inaequale magis et minus dicitur, cum utrumque sit relativum (simile enim alicui simile dicitur et inaequale alicui inaequale).8 Non autem omnia suscipiunt magis et minus; duplex enim non dicitur magis et minus duplex, nec aliquid talium.9 Omnia autem relativa ad convertentia dicuntur, ut servus domini servus dicitur et dominus servi dominus, et duplum dimidii duplum et dimidium dupli dimidium, et maius minore maius et minus maiore minus; similiter autem et in aliis; sed casu aliquotiens differt secundum locutionem, ut scientia scibilis rei dicitur scientia et scibile scientia scibile, et sensus sensibilis sensus et sensibile sensu sensibile.10 At vero aliquotiens non videbitur convertere nisi convenienter at quod dicitur assignetur, sed peccet is qui assignat; ut ala si assignetur avis, non convertitur ut sit avis alae; neque enim convenienter prius assignatum est ala avis; neque enim in eo quod avis, in eo eius ala dicitur, sed in eo quod alata est (multorum enim et aliorum alae sunt, quae non sunt aves); quare si assignetur convenienter, et convertitur; ut ala alati ala, et alatum ala alatum.11 Aliquotiens autem forte et nomina fingere necesse erit, si non fuerit positum nomen ad quod convenienter assignetur; ut remus navis si assignetur, non erit conveniens assignatio (neque enim in eo quod est navis, in eo eius remus dicitur; sunt enim naves quarum remi non sunt); quare non convertitur; navis enim non dicitur remi.12 Sed forte convenientior assignatio erit si sic quodam modo assignetur, remus remitae remus, vel aliquo modo aliter dictum sit (nomen enim non est positum); convertitur autem si convenienter assignetur (remitum enim remo remitum est).13 Similiter autem et in aliis, ut caput convenientius assignabitur capitati quam si animalis assignetur; neque enim in eo quod animal est caput habet (multa enim sunt animalium capita non habentia).14 Sic autem facilius fortasse sumetur quibus nomen non est positum, si ab his quae prima sunt et [ab] his ad quae convertuntur nomina ponuntur, ut in his quae praedicta sunt ab ala alatum, a remo remitum.15 Omnia ergo quae ad aliquid dicuntur, si convenienter assignentur, ad convertentia dicuntur; nam, si ad quodlibet aliud assignentur et non ad illud dicantur, non convertuntur.16 Dico autem quoniam neque in his quae confesse conversim dicuntur et in quibus nomen est positum, nihil convertitur, si ad aliquid eorum quae sunt accidentia assignetur et non ad illud dicatur; ut servus si non domini assignetur, sed hominis vel bipedis vel alicuius talium, non convertitur (non enim erit conveniens assignatio).17 Amplius, si convenienter assignetur ad id quod dicitur, omnibus aliis circumscriptis quaecumque accidentia sunt, relicto vero solo illo ad quod assignatum est, semper ad ipsum dicetur; ut si servus ad dominum dicitur, circumscriptis omnibus quae sunt accidentia domino, ut esse bipedem vel scientiae susceptibilem vel hominem, relicto vero solo dominum esse, semper servus ad illud dicetur; servus enim domini servus dicitur.18 Si autem non convenienter reddatur ad id quod dicitur circumscriptis omnibus aliis, relicto vero solos ad quod redditum est, non dicetur ad illud; assignetur enim servus hominis et ala avis, et circumscribatur ab homine esse dominum; non enim iam servus ad hominem dicitur (cum enim dominus non sit, servus non est); similiter autem et de avi, circumscribatur alatam esse; non enim iam erit ala ad aliquid (cum enim non sit alatum, nec ala erit alicuius).19 Quare oportet assignare ad id quod convenienter dicitur; et sit nomen positum, facilis erit assignatio; si autem non sit, fortasse erit necessarium nomen fingere.20 Quod si ita reddantur, manifestum est quoniam omnia relativa conversim dicuntur.21 Videtur autem ad aliquid simul esse natura.22 Et in aliis quidem pluribus verum est; simul enim est duplum et dimidium, et cum sit dimidium duplum est, et cum sit servus dominus est; similiter autem his et alia.23 Simul autem haec auferunt sese invicem; si enim non sit duplum non est dimidium, et sit non dimidium duplum non est; similiter et in aliis quaecumque talia sunt.24 Non autem in omnibus relativis verum videtur esse simul naturaliter; scibile enim scientia prius esse videbitur; namque in pluribus subsistentibus iam rebus scientias accipimus; in paucis enim vel in nullis hoc quisque perspiciet, simul cum scibili scientiam factam.25 Amplius scibile sublatum simul aufert scientiam, scientia vero non simul aufert scibile; nam, si scibile non sit, non est scientia, si scientia vero non sit, nihil prohibet esse scibile; ut circuli quadratura si est scibile, scientia quidem eius nondum est, illud vero scibile est.26 Amplius animali quidem sublato non est scientia, scibilium vero plurima esse contingit.27 Similiter autem his sese habent et quae in sensu sunt; sensibile enim prius sensu esse videtur; sublatum enim sensibile simul aufert sensum, sensus vero sensibile non simul aufert.28 Sensus enim circa corpus et in corpore sunt; sensibili ergo sublato aufertur corpus (sensibilium enim et corpus est), cum autem corpus non sit sublatus est sensus; quare simul aufert sensibile sensum.29 Sensus vero sensibile non; sublato enim animali sublatus est sensus, sensibile autem permanet, ut corpus, calidum, dulce, amarum, et alia omnia quaecumque sunt sensibilia.30 Amplius sensus quidem simul cum sensato fit (simul enim animal fit et sensus), sensibile vero ante est quam esset sensus (ignis enim et aqua et alia huiusmodi, ex quibus ipsum animal constat, ante sunt quam animal sit omnino vel sensus); quare prius quam sensus sensibile esse videbitur.31 Habet autem dubitationem an ulla substantia ad aliquid dicatur, quemadmodum videtur, an hoc quidem contingit secundum quasdam secundarum substantiarum.32 Nam in primis quidem substantiis verum est; nam neque totae neque partes ad aliquid dicuntur; nam aliquis homo non dicitur alicuius aliquis homo, neque aliquis bos alicuius aliquis bos.33 Similiter autem et partes; quaedam enim manus non dicitur alicuius quaedam manus, sed alicuius manus, et quoddam caput non dicitur alicuius quoddam caput, sed alicuius caput.34 Similiter autem et in secundis substantiis, atque hoc quidem in pluribus; ut homo non dicitur alicuius homo, nec bos alicuius bos, nec lignum alicuius lignum, sed alicuius possessio dicitur.35 Atque in huiusmodi quidem manifestum est quoniam non est ad aliquid; in aliquibus vero secundis substantiis habet aliquam dubitationem; ut caput alicuius caput dicitur et manus alicuius manus dicitur et singula huiusmodi; quare haec esse fortasse ad aliquid videbuntur.36 Si igitur sufficienter eorum quae sunt ad aliquid definitio assignata est, aut nimis difficile aut impossibile est solvere quoniam nulla substantia eorum quae sunt ad aliquid dicitur; si autem non sufficienter, sed sunt ad aliquid quibus hoc ipsum esse est ad aliquid quodam modo habere, fortasse aliquid contra ista dicetur.37 Prior vero definitio sequitur quidem omnia relativa, non tamen hoc eis est quod sint ad aliquid quod ea ipsa quae sunt aliorum dicuntur.38 Ex his ergo manifestum est quod, si quis aliquid eorum quae sunt ad aliquid definite sciet, et illud ad quod dicitur definite sciturus est.39 Manifestum quidem etiam ex ipso est; nam si quis novit quoniam hoc eorum quae sunt ad aliquid est, relativis autem hoc est esse, ad aliquid quodammodo habere, et illud novit ad quod hoc aliquo modo habet; nam si omnino nescit ad quod aliquo modo habet, nec si ad aliquid quodammodo habet sciturus est.40 Et in particularibus hoc manifestum est; ut, si hoc aliquid scit definite quoniam duplum est, et cuius duplum est definite novit (nam si nullius definite novit illud esse duplum, nec si omnino duplum est novit); similiter autem et hoc [ad] aliquid si novit quoniam melius est, et quo melius erit definite eum scire necesse est propter haec ipsa quae dicta sunt (non autem infinite quoniam hoc est peiore melius; opinio enim iam fit huiusmodi, non scientia; neque enim sciet integre quoniam est peiore melius; nam fortasse contingit nihil eo esse peius); quare manifestum est quoniam necesse est quod quis noverit eorum quae sunt ad aliquid definite, etiam illud ad quod sciturum esse definite.41 Caput vero et manum et eorum singula quae substantiae sunt, hoc ipsum quidem quod sunt potest sciri definite, ad quod autem dicantur non necesse est; cuius enim hoc caput vel cuius haec manus non est dicere definite; quare haec non erunt eorum quae sunt ad aliquid; quod si non sunt eorum quae sunt ad aliquid, verum erit nullam esse substantiam relativam.42 Fortasse autem difficile sit de huiusmodi rebus confidenter declarare nisi saepius pertractata sint; dubitare autem de singulis non erit inutile.
Boethius HOME

bnf11129.139

Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, [§ 2] <<<     >>> [§ 4]
monumenta.ch > Boethius > [§ 3]