monumenta.ch > Hieronymus > Lucas, 18 > Iudices, 6 > [prologus] LIBER ARISTOTELIS DE DECEM PRAEDICAMENTIS
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae (editio composita), [§ 10] <<<     >>> [§ 1]

Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, [prologus] LIBER ARISTOTELIS DE DECEM PRAEDICAMENTIS

1 1 Aequivoca dicuntur quorum nomen solum commune est, secundum nomen vero substantiae ratio diversa, ut animal homo et quod pingitur.2 Horum enim solum nomen commune est, secundum nomen vero substantiae ratio diversa; si enim quis assignet quid est utrique eorum quo sint animalia, propriam assignabit utriusque rationem.3 Vnivoca vero dicuntur quorum et nomen commune est et secundum nomen eadem substantiae ratio, ut animal homo atque bos.4 Communi enim nomine utrique animalia nuncupantur, et est ratio substantiae eadem; si quis enim assignet utriusque rationem, quid utrique sit quo sint animalia, eandem assignabit rationem.5 Denominativa vero dicuntur quaecumque ab aliquo, solo differentia casu, secundum nomen habent appellationem, ut a grammatica grammaticus et a fortitudine fortis.6 [2] Eorum quae dicuntur alia quidem secundum complexionem dicuntur, alia vero sine complexione.7 Et ea quae secundum complexionem dicuntur sunt ut homo currit, homo vincit; ea vero quae sine complexione, ut homo bos, currit, vincit.8 Eorum quae sunt alia de subiecto quodam dicuntur, in subiecto vero nullo sunt, ut homo de subiecto quidem dicitur aliquo homine, in subiecto vero nullo est; alia autem in subiecto quidem sunt, de subiecto vero nullo dicuntur (in subiecto autem esse dico quod, cum in aliquo sit non sicut quaedam pars, impossibile est esse sine eo in quo est), ut quaedam grammatica in subiecto quidem est in anima, de subiecto vero nullo dicitur, et quoddam album in subiecto est in corpore (omnis enim color in corpore est); alia vero et de subiecto dicuntur et in subiecto sunt, ut scientia in subiecto quidem est in anima, de subiecto vero dicitur de grammatica; alia vero neque in subiecto sunt neque de subiecto dicuntur, ut aliquis homo vel aliquis equus; nihil enim horum neque in subiecto est neque de subiecto dicitur.9 Simpliciter autem quae sunt individua et numero singularia nullo de subiecto dicuntur, in subiecto autem nihil ea prohibet esse; quaedam enim grammatica in subiecto est.10 [3] Quando alterum de altero praedicatur ut de subiecto, quaecumque de eo quod praedicatur dicuntur, omnia etiam de subiecto dicentur, ut homo de quodam homine praedicatur, animal vero de homine, ergo et de quodam homine animal praedicabitur; quidam enim homo et homo est et animal.11 Diversorum generum et non subalternatim positorum diversae secundum speciem et differentiae sunt, ut animalis et scientiae; animalis quidem differentiae sunt ut gressibile et volatile et bipes, scientiae vero nulla harum est; neque enim scientia ab scientia differt in eo quod bipes est.12 Subalternorum vero generum nihil prohibet easdem esse differentias; superiora enim de subterioribus generibus praedicantur, quare quaecumque praedicati differentiae fuerint, eadem erunt etiam subiecti.13 [4] Eorum quae secundum nullam complexionem dicuntur singulum aut substantiam significat aut quantitatem aut qualitatem aut ad aliquid aut ubi aut quando aut situm aut habitum aut facere aut pati.14 Est autem substantia quidem ut figuratim dicatur ut homo, equus; quantitas ut bicubitum, tricubitum; qualitas ut album; ad aliquid ut duplum, maius; ubi vero ut in Lycio; quando autem ut heri; situs vero ut sedet, iacet; habere autem ut calciatus, armatus; facere vero ut secare, urere; pati vero ut secari, uri.15 Singula igitur eorum quae dicta sunt ipsa quidem secundum se in nulla affirmatione dicuntur, horum autem ad se invicem complexione affirmatio fit.16 Videtur enim omnis affirmatio vel falsa esse vel vera; eorum autem quae secundum nullam complexionem dicuntur neque verum quicquam neque falsum est, ut homo, album, currit.
Boethius HOME

bnf11129.173