1 | Romae natale Sylvestri papae et confessoris, qui post beatum Petrum tricesimus quintus sedit annos viginti quatuor, menses decem, dies undecim. Cuius industria synodus praeclarissima toto orbe terrarum trecentorum decem et octo Patrum, apud Nicaeam urbem Bithyniae celebratur, sub consulatu Constantini Augusti, et Licinii, tertio decimo Kalendarum Iuliarum. Iulii tamen papae tempore consummatur, et constituit ut nullus clericus propter causam quamlibet in curiam introiret, nec ante iudicem causam diceret, nisi ut Ecclesiae et altaris sacrificium in sindone lintea celebraret. Fecit autem ordinationes sex mense Decembri, presbyteros quadraginta duos, diaconos viginti quinque, episcopos per diversa loca sexaginta quinque. Sepultus est in coemeterio Priscillae, via Salaria. Hic constituit chrisma ab episcopo confici, et ut baptizatum liniat presbyter. Et constituit ut nullus laicus crimen audeat inferre de clerico, et dalmaticas in ecclesia, ut eorum laeva tegeretur, scilicet, diaconorum. Senonis sanctae Columbae virginis sub Aureliano imperatore, quae superato igne gladio caesa est. Item Senonis beatorum Sabini et Potentiani, qui a beatis apostolis ad praedicandum directi, praefatam urbem martyrii sui confessione illustrem fecerunt. |