1 | Apud Spoletum passio sancti Sabini episcopi, Exuperantii et Marcelli diaconorum, et Venustiani cum uxore ac filiis, sub Maximiano Augusto. Qui beatus Sabinus cum esset in omnibus divinis instructionibus clarus, tentus est a praeside Tusciae Venustiano, cum duobus diaconibus Exuperantio et Marcello, et multis clericis. Cui Venustianus deum Iovem suum, quem habebat in cubiculo ex lapide mire formatum, vestimentis aureis ad adorandum obtulit. Quem beatus Sabinus in manibus acceptum, facta oratione continuo elisit in pavimento, et confregit. Quod factum videns Venustianus, cum furore iussit ut praeciderentur ei manus, et in conspectu eius Marcellum et Exuperantium equuleo suspendi, ac fustibus caedi, et unguibus radi latera eorum, ignem etiam supponi. Hoc facto in confessione Domini spiritum emiserunt. Sabinum vero episcopum iussit retrudi in carcerem. Audientes autem quidam piscator et presbyter, collegerunt corpora sanctorum, et sepelierunt iuxta viam pridie Kalendas Ianuarii. Serena vero Christiana vidua curam habens sancti Sabini episcopi, adduxit in carcerem nepotem suum Priscianum, qui erat caecus. Tunc sanctus Sabinus truncas manus super oculos eius posuit, et illuminavit. Videntes autem qui in custodia erant, miserunt se ad pedes eius, numero undecim, et baptizati sunt. Quod cum nuntiatum esset Venustiano praesidi, indoluerant oculi eius, et prae dolore neque cibum, neque potum, neque somnum capere poterat, misitque uxorem suam, et duos filios, ut adducerent beatum Sabinum ad domum eius de carcere. Adductus itaque prostravit se ad pedes eius Venustianus cum fletu, uxorque ac filii agentes poenitentiam, et rogantes se baptizari. Mox baptizatus ut de pelvi levatus est, nullum dolorem sensit oculorum: nuntiatum est autem hoc Maximiano, qui iratus praecepit Sabinum damnari, et ipsum Venustianum capite truncari. Veniens autem Lucius tribunus, sine auditione beatum Venustianum cum uxore et filiis necavit, in civitate Assisina; Sabinum vero episcopum adduxit in civitatem Spoletum, et tandiu praecepit caedi, donec deficeret. Cuius corpus collegit venerabilis Serena, quae manus eius in dolio vitreo cum aromatibus condiverat, et infra domum suam posuerat, sepelivitque eum a civitate Spoletana milliario plus minus uno, sub die septimo Idus Decembris. Festivitas tamen eius et supra nominatorum martyrum, tertio Kalendas Ianuarii agitur. |