monumenta.ch > Beda Venerabilis > 27
Beda, Martyrologium, 12, C. VII KALEND. IAN. <<<     >>> E. V KAL. IAN.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 12, D. VI KAL. IAN.

1 Natale beati Ioannis evangelistae, quem Dominus Iesus amavit plurimum; qui secundam post Neronem persecutionem movente Domitiano, posteaquam in oleo ignito demersus nihil passus est, in Pathmum insulam relegatus vidit Apocalypsim. Interfecto autem Domitiano, et actis eius ob nimiam crudelitatem rescissis a senatu, sub Pertinace principe rediit Ephesum: et quia concussam se absente per haereticos vidit Ecclesiae fidem, confestim hanc descriptam in Evangelio suo Verbi Dei aeternitatem stabilivit. Rogatus siquidem ab Asiae episcopis adversus Cerinthum, aliosque haereticos, et maxime contra Ebionitarum tunc dogma surgens, qui asserunt Christum ante Mariam non fuisse, unde compulsus est scribendi Evangelii sanctum opus suscipere. Ipse autem usque ad Traiani principis tempora perseverans, totas Asiae fundavit, rexitque Ecclesias, et confectus senio sexagesimo octavo post passionem Domini anno, aetatis autem suae nonagesimo nono mortuus, iuxta eamdem urbem est sepultus. Romae Dionysii papae, qui sedit in episcopatu annos sex; sepultus via Appia, in coemeterio Callisti. Hic Ecclesias presbyteris dedit, et parochias dioecesis dedit, atque constituit. Et episcopatus sancti Iacobi fratris Domini, qui ab apostolis primus ex Iudaeis est ordinatus Ierosolymis.
Beda Venerabilis HOME