monumenta.ch > Beda Venerabilis > 26
Beda, Martyrologium, 12, B. VIII KALEND. IAN. <<<     >>> D. VI KAL. IAN.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 12, C. VII KALEND. IAN.

1 In oppido Ierosolymitano Caphargamala passio sancti Stephani protomartyris Christi, qui non multo post ascensionem Domini ab apostolis diaconus ordinatus est. Scribit beatus Lucas evangelista eius passionem in Actibus apostolorum. Eodem die sancti Ignatii, Rufi et Zosimi papae, qui sedit Romae annum unum. Hic constituit ut diaconus laevam tegeret palliis, et praecepit ut nullus clericus poculum in publico propinaret, nisi tantum in cellis fidelium et clericorum. De quorum agone felici, sanctus Polycarpus in epistola ad Philippenses scribit, dicens: 'Deprecor autem omnes vos obedientiae dare operam, ac meditari patientiam, quam vidistis in Ignatio, et Rufo, et Zosimo beatis viris, scientes quod hi non in vacuum, sed per fidem et iustitiam cucurrerunt, donec venirent ad locum sibi a Domino praeparatum, quoniam quidem passionum eius participes exstiterunt; nec dilexerunt praesens saeculum, sed Christum, qui pro ipsis et pro omnibus mortuus est, et resurrexit.'
Beda Venerabilis HOME