monumenta.ch > Beda Venerabilis > 25
Beda, Martyrologium, 12, A. IX KALEND. IAN. <<<     >>> C. VII KALEND. IAN.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 12, B. VIII KALEND. IAN.

1 IESUS CHRISTUS FILIUS DEI IN BETHLEEM IUDAEAE NASCITUR, ANNO CAESARIS AUGUSTI OCTAVIANI QUADRAGESIMOSECUNDO, OLYMPIADIS VERO CENTESIMAE NONAGESIMAE TERTIO ANNO, AB URBE AUTEM CONDITA SEPTINGENTESIMO QUINQUAGESIMO SECUNDO, compressis cunctarum per orbem terrae gentium motibus, et firmissima pace ordinatione Dei a Caesare Augusto Octaviano composita, quando Cyrenius ex consilio senatus, in Iudaeam missus, census hominum possessionumque describebat, sextam mundi aetatem suo piissimo consecravit adventu. Eodem die natale sanctae Anastasiae, quae tempore Diocletiani primo durissimam et immitem custodiam a viro suo Publio perpessa, in qua tamen a Chrysogono confessore Christi multum consolata et confortata est, deinde a praefecto Illyrico in gravissima, atque diutina custodia macerata est, in qua duobus mensibus refecta est coelestibus escis per sanctam Theodoram, quae martyrium prius passa est. Deinde navi imposita cum ducentis viris, et quingentis feminis, ut demergerentur in mare; sed perlata est ad insulas Palmarias, ubi per manus et pedes extensa, et ligata ad palos fixos, et circa medium eius ignis accensus, in quo martyrium consummavit, et omnes qui cum illa venerant, variis interfectionibus martyrium celebrarunt. Inter quos omnes unus erat innocentissimae naturae, nomine Eutychianus. Qui sublatis sibi, cum dives esset, omnibus facultatibus, tacuit nihil cogitans, nihilque metuens nisi hoc, ne facultates ac divitias fidei perderet. Quotiescunque fuisset auditus, quotiescunque interrogatus, nihil aliud dicebat: Christum mihi non tollit, etiam qui caput abstulerit. Tunc Apollonia Christiana matrona tollens corpus beatae Anastasiae, exosculabatur, et aromatibus et linteaminibus mundis obvolvens, intra viridarium domus suae fabricata basilica, ut decuit, martyrem sepelivit. Ipso die Romae in coemeterio Aproniani passio sanctae Eugeniae virginis, quae tempore Gallieni imperatoris post multa insignia virtutum, et sacros virginum choros, quos Christo Domino aggregaverat, sub Nycetio urbis praefecto alligato saxo, et praecipitata in Tiberim, sed mergi non potuit. Inde thermis ignitis inclusa, illaesa reperta est, novissime in die natalis Domini sicut ipse Salvator ei ante revelavit, per spiculatorem in custodia gladio iugulatur. Et sublatum est corpus eius a Christianis, et positum non longe ab urbe via Latina, in praedio eius proprio, ubi multorum ipsa sepelierat membra.
Beda Venerabilis HOME