1 | Vigilia Domini nostri Iesu Christi. Apud Antiochiam Syriae sanctarum virginum quadraginta, quae persecutione Deciana per diversa tormenta martyrium consummaverunt. Eodem die sancti Gregorii presbyteri et martyris: apud Spoletum, tempore Diocletiani et Maximiani imperatorum, sub iudice Flacco. Qui dum perseveranter in fide maneret, fustibus nodosis dorsum eius verberatum rumpitur, rigiratus venter eius dissipatur, inde ligatus manus et pedes in craticula superponitur, lignis suppositis. Continuo terraemotu facto, cecidit una regio in civitate Spoletana, et oppressit plusquam trecentos idolis servientes. Post ferro constrictus, sub custodia militum in carcerem truditur, ubi angelica visitatione consolatur. Eductus e carcere carduis ferreis genua illius percussa sunt: sed et ardentibus lampadibus latera eius incensa, dicente beato martyre iudici impio: Si totum corpus meum perdas, praesto est Dominus meus Iesus Christus, qui me sanat et corroborat. Tunc Flaccus iussit Tircano cuidam, ut beatum Gregorium tractum in amphitheatrum decollaret. Quo facto iussit Tircanus feras terribiles dimitti, ut corpus sancti martyris absorberent, sed nulla earum corpus sanctum attigit. Quaedam autem mulier Abundantia nomine, petiit corpus sancti martyris; sed quia aliter obtinere non potuit, datis triginta quinque aureis Tircano, corpus recepit et, ut decuit, martyrem sepelivit iuxta pontem lapideum. In Thropoli civitate, sancti Luciani, Metrobi, Pauli, Zenoti, Theutini, Drusi. |