monumenta.ch > Beda Venerabilis > 23
Beda, Martyrologium, 12, F. XI KALEND. IAN. <<<     >>> A. IX KALEND. IAN.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 12, G. X. KALEND. IAN.

1 Romae natale sanctae Victoriae virginis, persecutione Decii imperatoris. Quae cum esset desponsata viro pagano Eugenio, et nec nubere vellet, nec sacrificare, propter draconem pestiferum de illis locis expulsum, et alia facta miracula, et propter virgines quas ad serviendum Domino aggregaverat, percussa est gladio in corde a carnifice Thaliarcho. Corpus eius cum omni reverentia curatum est. Apud Nicomediam sanctorum martyrum viginti, quos Diocletiana persecutio gravissimis tormentis martyres Christo fecit. Item Romae beati Servuli, cuius beatus meminit Gregorius in homeliis. In alio loco Evaristi, Victoris et aliorum octingentorum triginta duorum.
Beda Venerabilis HOME