1 | Romae via Lavicana inter duas lauros, natale triginta martyrum, qui omnes una die persecutione Diocletiani coronati sunt. Apud Alexandriam beati Chiridonis martyris. Is namque cum rem cuiusdam potentis sub mercede procuraret, iubetur ab eo idolis immolare. Recusans cogebatur iniuriis; persistens rursum blanditiis mulcebatur. Cum vero utrumque contemneret, praeacuta sude validissima transverberatur per media viscera, et neci traditur. Ipsos die aliorum quamplurimorum martyrum, qui in desertis et montibus apud Aegyptum oberrantes, fame, siti, frigore, languore, latronibus, bestiisque consumpti sunt, qui omnes imitati electos Dei prophetas, gloria martyrii coronati sunt. Inter quos et venerandus senex Cheremon. Hic episcopus urbis Aegypti, quae dicitur Nicopolis, cum ad Arabicum montem una cum grandaeva coniuge discessisset, nulli ultra apparuit. Romae depositio sancti Felicis episcopi. In Antiochia natale sancti Basilei, et alibi passio Theodosiae virginis, et Didymi monachi. |