1 | Beatorum martyrum Ammonis, Zenonis, Ptolomaei, Ingenii et Theophili, qui tribunalibus apud Alexandriam astantes, cum quidam Christianus a iudice torqueretur, et iam pene ad negandum suaderetur, disrumpebantur intra semetipsos, et vultu, oculis ac nutibus velut erigere conabantur illum qui in suppliciis positus trepidabat. Interdum etiam manus protendere, ac totius reliqui corporis motibus et habitu diverse inclinati, tanquam sublevare lapsantis animos gestiebant. Conversi vero ad eos omnes, et quid de semetipsis profiterentur, ex eorum motibus agnoscentes, prius pene quam in eos vulgus clamoribus insiliret, ipsi in medium prorumpunt, ac se Christianos esse testantur. Per quorum victoriam gloriosissime Christus de inimico triumphavit. Romae Zefenni episcopi, sanctorumque Liberati et Baiuli. Et vigilia sancti Thomae apostoli. |