monumenta.ch > Beda Venerabilis > 19
Beda, Martyrologium, 12, B. XV KALEND. IAN. <<<     >>> D. XIII KAL. IAN.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 12, C. XIV KALEND. IAN.

1 Apud Aegyptum beati Nemesii martyris, qui primo per calumniam quasi latro iudici delatus est Aemiliano. Quo crimine absoluto, postea quod Christianus esset, defertur. In hoc vero nulla a iudice miseratio reservatur, sed geminatis suppliciis excruciatum cum latronibus iussit incendi, ignorans quod crudelitate sua optimo martyri similitudinem Salvatoris detulit, qui pro salute humani generis una cum latronibus pertulit crucem. Aurelianis sancti Viti abbatis, qui spiritu prophetiae illustris fuit. In Nicomedia Cyriaci, et Palili, Secundi, Anastasii, ac Syddimi episcoporum, et Gregorii papae.
Beda Venerabilis HOME