monumenta.ch > Beda Venerabilis > 17
Beda, Martyrologium, 12, G. XVII KALEND. IAN. <<<     >>> B. XV KALEND. IAN.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 12, A. XVII KALEND. IAN.

1 Translatio sancti Ignatii martyris, qui tertius post Petrum apostolum Antiochenam rexit Ecclesiam. Apud urbem Romam passus, sed Antiochiae postmodum sepultus. Eodem die beati Lazari, quem Dominus suscitavit a mortuis, et beatae Marthae sororis eius, quorum venerabilem memoriam exstructa ecclesia non longe a Bethania, ubi e vicino domus eorum fuit, conservat. In Oriente apud Eleutheropolim civitatem passio sanctorum martyrum quinquaginta, qui sub Saracenis passi sunt.
Beda Venerabilis HOME