monumenta.ch > Beda Venerabilis > 16
Beda, Martyrologium, 12, F. XVIII KALEND. IAN. <<<     >>> A. XVII KALEND. IAN.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 12, G. XVII KALEND. IAN.

1 Martyrium trium virorum sanctorum Ananiae, Azariae et Misaelis. In Tuscia sanctae Barbarae virginis, quae tempore Maximiniani imperatoris passa est pro Christo. Haec primum a patre suo Dioscoro diu afflicta sub dira custodia, deinde tradita praesidi Marciano, et exspoliata, nervis taureis valde caesa et discerpta est, et cilicio plagae eius defricatae; inde reclusa in carcerem, ubi luce divina consolata est. Deinde circa latera eius lampades applicatae, et malleis caput eius caesum, et mamillae eius praecisae; deinde per plateas circumducta, et flagellis diutissime afflicta est, ad extremum vero gladio martyrium consummavit. Ravennae Valentini, Navalis, Agricolae, Concordi. Viennae beati Adonis episcopi. Eodem die translatio sanctorum martyrum Simplicii, Faustini et Beatricis.
Beda Venerabilis HOME