monumenta.ch > Beda Venerabilis > 14
Beda, Martyrologium, 12, D. IDUS DECEMB. <<<     >>> F. XVIII KALEND. IAN.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 12, E. XIX KALEND. IAN.

1 Apud Antiochiam sanctorum martyrum Drusi, Zosimi, Arsenii et Isidori atque Theodori. Apud Alexandriam beatorum martyrum Heronis, Dioscori, qui sub Deciana persecutione variis tormentis dilaniati, novissime ignibus sunt traditi. Item beati Lupicini Viennensis Ecclesiae octavi episcopi. Apud Cyprum natale sancti Spiridonis episcopi admirandae beatitudinis viri, qui unus fuit de illis confessoribus, quos Maximianus dextris oculis effossis, et sinistro poplite succisso, per metalla damnaverat, qui etiam propheticam vitam duxit. Lugduno Galliae sancti Viatoris episcopi. Rhemis Nicasii episcopi, et Eutropiae, Aspediae et Theodoli.
Beda Venerabilis HOME