1 | Apud Syracusas Siciliae civitatem sanctae Luciae virginis et martyris, quae passa est persecutione Diocletiani et Maximiani sub Paschasio consulari. Haec nobilissima Syracusanorum, postquam omnia sua quae de parentibus ei remanserant, pauperibus, viduis, orphanis, peregrinis, et Deo servientibus distraxit, a sponso suo, quod esset Christiana, Paschasio delata, impellebatur ad sacrificandum daemonibus. Quae cum nullo modo consentiret, traditur lenonibus, ut populum ad castitatem eius invitarent, et tandiu deluderetur, donec mortua nuntiaretur. Quam lenones nullatenus movere poterant. Tunc praecepit Paschasius ut ignem copiosum circa eam accenderent, et picem et resinam, et fervens oleum super eam iactarent; sed illa in nomine Domini stetit immobilis. Tandem gladio in gutture merso percussa, quandiu voluit turbam circumstantem allocuta est, nec omnino mortua est, donec venientibus sacerdotibus communionem dominici corporis et sanguinis acciperet; sepulta in loco in quo percussa est, basilica supra corpus eius postmodum aedificata. |