monumenta.ch > Beda Venerabilis > 10
Beda, Martyrologium, 12, G. V IDUS DECEMB. <<<     >>> B. III IDUS DECEMB.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 12, A. IV IDUS DECEMB.

1 Romae sancti Melchiadis papae, qui sedit in episcopatu annos tres, sepultus est in coemeterio Callisti. Hic constituit ut die Dominico, aut feria quinta nullus ieiunaret, quia ipsos dies pagani, quasi sacro ieiunio celebrant. Et hic constituit, ut ex consecratu episcopi, oblationes propter haereticos per ecclesias dirigerentur. Apud Emeritam Hispaniae civitatem natale sanctae Eulaliae. Quae cum esset annorum tredecim, iussu Daciani praesidis, plurima tormenta perpessa, novissime in equuleo suspensa et exungulata, faculis ardentibus ex utroque latere appositis, hausto igne spiritum reddidit, et cernentibus Christianis in specie columbae niveae eius anima coelum petiit. Cuius corpus per triduum iussu praesidis pependit in ligno. Sed cui non humana fuerant, divina sunt concessa munera. Nam nix desuper puellae corpus aspersit, ut quod ex utraque parte appositus ignis ardoris sui incendio conflagraverat, nivali candore coopertum divina gratia dealbaret. Sicque a Christianis reverenter ablata, et devotione debita sub sacro altari deposita, miraculorum gratia illustratur. Apud praefatam urbem passio sanctae Iuliae, quae fuit convirginalis beatae Eulaliae, quaeque illi ad passionem properanti individua comes et sodalis adhaesit. Item apud Hispalim civitatem, sanctorum martyrum Carcophori presbyteri, et Abundii diaconi, qui persecutione Diocletiani, sub iudice Martiano in confessione Christi primo fustibus crudelissime caesi sunt, deinde in carcerem, negato cibo et potu, retrusi; unde per angelum ducti, et verbum Dei praedicantes iterum tenti sunt, et ora ipsorum lapidibus contusa, rursumque equuleo torti, et post haec diu in carceri macerati, novissime gladio sunt percussi. Vienna sancti Sindulfi episcopi et confessoris.
Beda Venerabilis HOME