1 | Romae natale sanctorum martyrum, Simphronii et Olympii, temporibus Valeriani et Gallieni imperatorum. Hic Simphronius traditur Olympio tribuno, ut ab eo facultates Nemesii requireret, sub poenarum examinatione: qui interrogatus a praefecto respondit: Si facultates quaeris Nemesii domini mei, iam eas tradidi Christianis pauperibus, quoniam ipsius erant; si autem sacrificium me offerre compellis, sacrifico Christo Iesu Deo meo sacrificium laudis. Iratus Olympius, fecit eum extendi in catasta et fustibus mactari, deinde simulacrum Martis aureum una cum tripoda deferri. Quod statim ad verba Simphronii liquefactum sicut lutum. Hoc videns Olympius cum uxore sua Exuperia, et filio Theodolo, prostraverunt se ad pedes Simphronii, agentes poenitentiam. Vocatusque beatus Stephanus papa, venit nocte ad domum Olympii, baptizavit eos, et omnes qui crediderunt in domo Olympii. Quod dum praedicti audirent imperatores, miserunt ut adducerentur. Simphronius namque adducitur ferreis vinculis onustus, nudusque ac capistratus, cum Olympio et uxore et filio. Gallienus dixit Olympio: Adhuc differo poenarum tibi inferre supplicia, quia de tua conscientia dubius sum. Olympius respondit: Ego quidem non feci quasi Olympius, sed quasi impius et crudelis: pro quibus poeniteo commissis, et effundo lacrymas in conspectu cui credo vivo et vero. Tunc data est sententia, ut igne consumerentur. Ducti sunt itaque ante statuam Solis, fixisque in terram stipitibus, ligatis manibus devincti sunt, ac in congerie sarmentorum spinarumque ignis est suppositus, statimque in ipso ignis initio gratias Christo decantantes emiserunt spiritum; quorum colligens sanctus Stephanus episcopus corpora sepelivit. Item Eracli, Christiani, Pudenti. |