monumenta.ch > Beda Venerabilis > 3
Beda, Martyrologium, 12, G. IV NON. DECEMB. <<<     >>> B. PRID. NON. DECEMB.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 12, A. III NON. DECEMB.

1 Tingi metropoli Mauritaniae natale sancti Cassiani presbyteri, gloriosi martyris. Item sanctorum martyrum Claudii tribuni, et uxoris eius Hilariae, ac filiorum Iasonis et Mauri, et sexaginta militum, qui omnes ad praedicationem beati Chrysanthi crediderunt in Christo. Quod ut nuntiatum est imperatori Numeriano, iussit Claudium tribunum ingenti saxo alligatum praecipitem in medio mari dari, milites vero septuaginta, cum quibus Iasonem et Maurum filios Claudii capitali sententia puniri. Erat autem in loco ubi decollati sunt colliculus antiquus, hunc emundantes nocte Christiani, simul in unum omnia corpora sepelierunt via Salaria. Corpora autem Iasonis et Mauri collegit sancta Hilaria, relicta martyr, ubi dum assiduis orationibus vacaret, migravit ad Dominum. In oriente Mecrobi, Claudici et Felicis. In Nicomedia Ambici, Victoris et Iulii. In Africa Claudii, Crispini, Maginae, Ioannis, Stephani. In Pannonia sancti Agricolae.
Beda Venerabilis HOME