monumenta.ch > Beda Venerabilis > 1
>>> Beda, Martyrologium, 12, G. IV NON. DECEMB.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 12, F. KALEND. DECEMB.

1 Natale sanctorum martyrum Chrysanti et Dariae, qui tempore Numeriani, iudice Celerino Romae passi sunt. Chrysanti pater Polemius vir illustris fuit: hic filium suum cuidam virgini coniunxit, quam ex nobilissimis Romanis fuisse constat; hanc Chrysantus ad fidem Christi convertens, baptizari fecit. Factumque est ut per Chrysantum multitudo virorum et per Dariam innumerabiles feminae ad Christi gratiam confluerent. Praefectus namque Celerinus, comprehensos tradidit Claudio tribuno, qui septuaginta milites ad torquendum dedit, qui nervis crudis eum astringunt, sed mox ligamenta omnia resoluta sunt. Deinde in cippum, ita ut in tertio puncto eius tibiam coarctarent, eum mittunt, mox ligneus cippus in cinerem resolvitur. Tunc perfundunt eum lotio humano putentissimo, ut maleficia, inquiunt, amittas; sed fetor in suavem odorem mutatus est. Deinde corio recenti vitulino nudum eum constringunt, et ad solem ferventem componunt, sed virtute Domini corium ut erat, molle permansit. Deinde collum, manus ac pedes, catenis ferreis constringentes, recludunt in obscurissimo loco, et statim catenae solutae sunt, et magna lux infulsit. Daria vero in publico meretricum lupanari ponitur, sed leo de cavea veniens ad tutelam Domini virtute ei donatur. Qui ingressus cellam, in qua sancta Dei in oratione prostrata iacebat, iuxta prosternitur, ut venientes a se repelleret. Dum haec omnia Celerinus imperatori indicasset, ille iussit eos duci via Salaria in arenario, et vivos deponi, et terra ac lapidibus obrui. Contigit ut ad diem natalis eorum infinita populi multitudo concurreret: hoc nuntiatum est imperatori, qui iussit ut in introitu cryptae paries levaretur; ac sic factum est ut omnes dum sacramenta Christi perciperent, martyrii gloriam celebrarent; inter quos erant Diodorus presbyter et Martinianus diaconus, et plurimi clericorum. Ipso die beati Egilii Noviomensis episcopi. Romae Candidae, Umboni.
Beda Venerabilis HOME