monumenta.ch > Beda Venerabilis > 30
Beda, Martyrologium, 11, D. III KAL. DECEMB. <<<    

Beda Venerabilis, Martyrologium, 11, E. PRID. KAL. DECEMB.

1 In civitate Patras provinciae Achaiae, natale beati Andreae Apostoli, qui interpretatur virilis, vel decorus, frater Petri. Hic praedicavit in Scythia, qui ab Egea proconsule comprehensus, cum perseveranter in fide Christi et Evangelio duraret, carcere clausus primum, inde coram proconsule gravissime caesus, ad ultimum cruce ligatis manibus et pedibus, funibusque toto corpore tensus, ut longius cruciaretur, biduo inibi supervixit, non cessans ea quae Dei sunt, populum docere. Cumque hi qui Christo crediderant Domino satis agerent, ut deponeretur, Egeamque ut hoc perficerent, nolentem impellerent, Apostolus Domini circumstante populo, et Egea proconsule, ut solveretur agente, post verba orationis fulgore coelesti fere una desuper circumfulsus hora, cum ipso lumine abscedente emittens spiritum perrexit ad Dominum. Cuius corpus Maximilla potentissima matronarum reverenter depositum sepelivit. Apud Sanctonas natale sancti Trophiani episcopi, virtutis viri. Romae Castuli, Euprepitis.
Beda Venerabilis HOME