monumenta.ch > Beda Venerabilis > 29
Beda, Martyrologium, 11, C. IV KALEND. DECEMB. <<<     >>> E. PRID. KAL. DECEMB.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 11, D. III KAL. DECEMB.

1 Romae natale sancti Saturnini martyris, et Sisinnii diaconi, sub Maximiano, a quo primo inter alios servos Dei damnati, ad fodiendam arenam, ad faciendas thermas Diocletiani, deinde in carcere diu sunt macerati; ubi multos gentiles docentes baptizabant, et denuo educti, vincti catenis ac nudis pedibus ante praefectum urbis Laodicium iussi sunt in equuleo levari, et attrahi nervis, et fustibus ac scorpionibus caedi. Quibus etiam postmodum flammas ad latera iussit apponi, et depositos de equuleo capite truncari. Quorum corpora colligens Trason cum Ioanne presbytero sepelivit in praedio suo via Salaria. Apud Tholosam natale sancti Saturnini episcopi, qui temporibus Decii in Capitolio eiusdem urbis tentus a paganis, eo quod ad eius praesentiam omnes dii ipsorum obmutefacti, nullum sacrificantibus possent dare responsum, tauro ad victimam praeparato funibus religatus est. Quo vehementius stimulato, a summa Capitolii arce per omnes gradus praecipitatus est, capite colliso, excussoque cerebro, et omni corpore dilaniato dignam Christo animam exhalavit. Cuius corpus in ecclesia digno honore veneratur. Et vigilia sancti Andreae Apostoli.
Beda Venerabilis HOME