1 | Natale sancti Ignatii episcopi et martyris, qui tertius post Petrum apostolum Antiochenam rexit Ecclesiam, persecutione Traiani damnatus ad bestias, Romam vinctus mittitur; ubi praesente Traiano, circumsedente senatu, pilis plumbeis scapulae eius primum contusae, deinde ungulis latera eius dilaniata, et lapidibus asperis confricata; post expansae manus eius, et igni repletae, papyro oleo infuso et incenso, latera eius adusta, post super carbones pavimento aspersos, ubi sanctae plantae illius steterunt. Post lectum flammantem, post dorsum eius ungulis discissum et dilaceratum, post acetum et salem, quibus plagae eius infusae sunt, post vinculis ferreis beata illius astricta, et pedes in ima carceris in ligno conclusos; ubi tribus diebus ac noctibus panem non comedens, et aquam non bibens mansit. Sedente pro tribunali Traiano, in amphitheatro, concurrente omni turba Romanorum, ligatus duobus obiicitur leonibus. Cumque iam proiectus bestias rugientes audiret, ardore patiendi, ait: Viri Romani qui hoc certamen spectatis, non sine causa laboravi, quia non propter pravitatem haec patior, sed propter pietatem frumentum Christi sum, dentibus bestiarum molar, ut panis Dei mundus inveniar. Haec illo dicente, accurrerunt ad eum leones, et ex utraque parte super eum incidentes, praefocaverunt eum tantummodo, et non tetigerunt carnes eius. Item Romae natale sancti Chrysogoni martyris, qui per biennium iussu Diocletiani coniectus est in vincula; ubi multa perpessus sanctae Anastasiae alimoniis fovebatur, ad ultimum decollatus est, et in mare proiectus. Corpus eius Zoilus senex presbyter inventum, adunato capite in cubiculo suo collocavit. Et natale sancti Crescentiani martyris, sub persecutione Maximiani. |