1 | Natale sancti Clementis. Hic quartus post Petrum Romae episcopus ordinatus est. Hic septem regiones divisit notariis fidelibus, qui gesta martyrum sollicite perquirerent. Hic ex praecepto beati Petri, Ecclesiae suscepit pontificatum. Linus et Cletus ideo ante eum scribuntur, quia ab ipso principe apostolorum ad ministerium sacerdotale episcopi sunt ordinati. Qui iubente Traiano, missus est in exsilium trans Pontum mare, in eremo, ubi multis ad fidem vocatis per miracula et doctrinam eius, praecipitatus est in mare, ligata ad collum eius anchora; sed recessit mare orantibus discipulis per tria millia, et invenerunt corpus in arca saxea, in marmoreo templo, et anchoram iuxta, talique martyrio Petri discipulus coronatur. Item natale sanctae Felicitatis matris septem filiorum martyrum, quae iubente Antonino decollata est pro Christo. In Italia, monasterio Bobio, depositio sancti Columbani abbatis, qui multorum coenobiorum fundator, et innumerabilium pater exstitit monachorum, multisque virtutibus clarus quievit in senectute bona. Et sancti Drudonis confessoris. |